|
Fratres charissimi, ubi superbia fuerit, ibi et contumelia et
discordia dominabuntur. Non ergo decet servos Dei in eremo
constitutos superbos esse, sed humiles; non elatos, sed mansuetos,
castos, benignos, et omnibus virtutibus ornatos. Cavete, fratres
mei, et vigilanter attendite, ne superbia inflemini de bonis
commissis: scientes quod superbia de Angelis bonis daemones fecit;
sed humilitas homines similes Angelis constituit. Superbia gloriam de
coelis dejecit angelicam: sed humilitas ad coelos ascendere fecit
infirmitatem humanam. O fratres mei, cavete, ne orantes, legentes,
stantes, vel sedentes, vel vigilantes dicatis ore vel corde,
habitantes in cinere et cilicio cum Pharisaeo, Gratias tibi ago,
Domine, quia non sum sicut caeteri (Luc. XVIII, 11).
Haec enim solitariam vitam ducentes diabolo instigante saepe cogitant,
saepe hoc dicere tentantur ab inimico servorum Dei. Potius enim volo
vos eremum exire, quam talia dicere vel cogitare. Sed dum tentamini
hoc asserere, vel de vobis ipsis hoc cogitare, mox clamate, mox
ululate et dicite, Ego sum vermis, et non homo, opprobrium hominum,
et abjectio plebis (Psal. XXI, 7): et cum Publicano dicite,
quibuscumque virtutibus sitis ornati, Deus, propitius esto mihi
peccatori (Luc. XVIII, 13). Attendat igitur Charitas
vestra, quid dixerit Veritas nostra: Qui major est vestrum, fiat
sicut minor; et qui proecessor est, sicut minister (Id. XXII,
26). O monache, quanto major es, tanto humilia te in omnibus; et
invenies gratiam coram Deo et hominibus. O sancta venerabilisque
humilitas, tu Filium Dei de sinu Patris descendere fecisti in uterum
sanctae Mariae virginis. Tu eum fecisti involvi vilibus panniculis,
ut nos indueret virtutum ornamentis. Tu circumcidisti eum in carne,
ut nos circumcideret in mente. Tu eum fecisti corporaliter
flagellari, ut nos liberaret a flagello peccati. Tu eum coronasti
spinis, ut et nos coronaret suis aeternis rosis. Tu eum infirmari
fecisti, qui medicus cunctorum erat, et solo verbo sanat universa, ut
nos infirmos sanaret. O sancta humilitas, quam dissimilis es
superbiae! Nam ipsa superbia, fratres, ipsum Luciferum de coelo
dejecit: sed humilitas Dei Filium incarnavit. Ipsa superbia Adam
de paradiso expulit: sed humilitas latronem in paradisum introduxit.
Superbia gigantum linguas divisit et confudit: sed humilitas cunctos
congregavit dispersos. Superbia Nabuchodonosor in bestiam
transmutavit: sed humilitas Joseph principem Israel constituit.
Superbia Pharaonem submersit; sed humilitas Moysen exaltavit. Haec
est illa sancta humilitas, quae fecit nos privatos saeculo, quae fecit
nos in conventu solitario omnibus virtutibus florere perfectis. Haec
est illa sancta humilitas, quae philosophos tradidit in reprobum
sensum, excaecavit Judaeos, suffocavit Paganos, inflammat
Christianos, perimit obstinatos, dejicit potentes de sede et exaltat
humiles. Sed superbia, fratres mei, non sic. Sed quid? Praelatos
percutit, divites tumorosos efficit, religiosos decipit. Haec
homines caecat, ne se agnoscant quid sunt. Haec fructum perdit
operis, mentem hominis ligat; quia ab ea panditur omne malum. Haec
est illa fervens olla quam Jeremias vidit (Jerem. I, 13), in
qua decoquuntur omnes principes et pastores tenebrarum, sectatores
bonorum temporalium, venatores divitiarum, qui primas cathedras
appetunt in synagogis, et salutari in foro, et vocari Rabbi. Hanc
ollam succendit diabolus, dum corda patrum inflat ad altiora. Isti
sunt quatuor venti, qui totum orbem perflant, arrogantia sibi
ascribens quod non habet, insolentia sibi approprians quod alteri
debet, superbia multa de se credens ultra quam verum sit, contumacia
se erigens in praelatum. Isti sunt quatuor fabri, qui totum mundum
concutiunt, et corda filiorum Dei dissipant; a quibus nos custodiat
Deus. Amen.
|
|