|
Quia in hac vasta solitudine Dei gratia sumus in unum congregati, ut
unanimes habitemus in domo, et sint nobis omnia communia; propterea
inter caeteras virtutes fortitudinem oportet nos rapere, sequi et
imitari. Nam si hanc virtutem amplexi fuerimus, fratres, jacula
fortunae non timebimus, deridebimus diaboli blanda, et spernemus
irata. O fratres mei, ligate haec in cordibus vestris, quoniam qui
fortis est, liber est. Non enim servit fortunae, non vanitati
mundanae. O fratres mei et laetitia cordis mei, considerate quanta
fuerit in martyribus fortitudo, qui velut impassibiles tormenta
despiciunt, tyrannos confundunt, cuncta quae mundi sunt despiciunt:
qui licet decoriati, licet combusti, licet in cunctis membris
afflicti, licet in omnibus corpore sint projecti, non tamen legimus
eos esse mente mutatos. Sed scire debetis, fratres, quod multis
modis dicitur fortitudo, hypocritarum videlicet, philosophorum, et
bonorum fidelium. Hypocrita denique multa sustinet, multa portat, et
fortis in cunctis apparet. Sed vae hypocritae, quia venando mundi
gloriam aeternam poenam meretur. Hic sic trahit gloriam, quod non
habeat gloriam. Haec enim fortitudo non virtus est, sed vitium; non
magnanimitas, sed infirmitas; non bonitas, sed imbecillitas
appellatur. Hanc praetendunt haeretici, hanc rapiunt falsi fratres,
de quorum numero, Dei gratia, vos nunquam esse cognovi. Quaedam
etiam fortitudo est philosophorum, qui calcaverunt divitias, honores,
pompas, dignitates, et aliquando membra propriorum corporum: sed haec
fortitudo est insufficiens ad aeternae vitae meritum. Quare? Quia
carebant charitate et timore Dei. Ipsa denique charitas est forma
omnis bonae actionis. O quantus rigor fortitudinis fuit in Platone!
o quot et quanta patiebatur contraria! Sed quia fundamento fidei
caruit, propterea spes eam fortitudinem non erexit: et quia charitate
non profecit, ideo virtutis meritum omnino amisit. Sed est et alia
fortitudo, qua boni quotidie certant usque ad mortem. Tales sunt
fundati in Deo: et ideo supra diximus, fratres, nec verba nec
impiorum verbera timent. Haec est illa mirabilis fortitudo , qua
Moyses asperitatem viae deserti vicit: hic est panis coelestis, qui
Eliam in deserto pavit. Haec est fortitudo, quae mortem spernit:
haec est clavis, qua domus Dei patescit et aperitur. Haec est, quae
habenas voluptatis sub freno rationis jacere cogit. Haec est, qua
Joannes in deserto decoratur. Haec est, qua Paulus eremitarum forma
beatificatur. Haec Antonii aliorumque sanctorum patrum lorica est et
zona, qua praecincti et armati in excelsis indefessa voce quotidie
clamare non cessant. O fortitudo, eremitarum baculus, coenobitarum
cingulus, monachorumque omnium sacramentum; tu contra paupertatem
vales, ut non frangatur animus paupertatem amantis; sed amplior sit
interius, et magis ditescat in mente. Quanto minus abundat in rebus
fortunae, tanto plus valet fortitudo contra mundi insultum. O
fortitudo, si dolorem pateris, tu in omnibus gratias agis, tu in
tribulatione divitias spirituales et delicias invenis; ut potius morbi
cedant in mentis commodum, quam corporis detrimentum. O fortitudo,
omnem crudelitatem evacuas, carcerem respuis, crucem non metuis,
equuleum amplecteris, optas vincula, spontanea semper curris ad
mortem. O monache, nihil valet cursus tui bravii, nihil tua
operatio, nisi columna fortitudinis roboretur. Nihil est aedificium
boni operis, nisi columnam fortitudinis amplexeris. Sed si columna
fortitudinis fracta fuerit, totum aedificium bonorum operum ruit.
Hanc si David tenuisset, homicidium et adulterium non commisisset.
Si Samson hanc servasset, femina cum inimicis non tradidisset. Si
Salomon hanc dilexisset, idola non adorasset. Si Petrus hanc
tenuisset, ad vocem ancillae fidem non negasset. Si filii Israel
hanc habuissent, minime in deserto murmurassent. Eia igitur,
fratres; estote fortes in bello tentationum, tribulationum,
infirmitatum, injuriarum, et pugnate cum antiquo serpente, et
accipietis regnum aeternum. Amen.
|
|