|
Ut bene nostis, fratres charissimi, tria monasteria apud Hipponem
Dei gratia merui laudabiliter ad honorem sanctae Trinitatis
construere. Quorum primum hoc est, in quo jam multis annis modico
pabulo contenti alacriter commoramini, bestiis associati, avibus
ministrati, ciborumque spernentes delicias, et visus hominum fugientes
. Et ideo non ego miser; sed vos saepe Angelorum assueti estis
colloquiis. Aliud quoque monasterium in horto, quem sanctus noster
pater Valerius mihi dedit, aedificatum est. Et quoniam postquam
presbyter episcopus factus sum, nec semper hic vobiscum habitare
potui, nec cum fratribus qui in praedicto monasterio sunt; propterea
infra domum episcopi mecum habere volui monasterium clericorum, et cum
eisdem pariter vivere coepi secundum apostolicam traditionem. Ad vos
ergo tantum, qui in eremo laudabiliter vivere voluistis, pertinet
verbum istud audire et intelligere, atque operibus adimplere quod
dicitur, Diligite justitiam. Ad fratres autem nostros et clericos
qui in urbe habitant, quibus etiam expedit praedicare quotidie verbum
Dei, pertinet non solum diligere justitiam quoad se ipsos; sed etiam
judicare, reprehendere, obsecrare, increpare in omni patientia et
doctrina populum electum Dei. Et licet fratres nostri qui collocati
sunt in horto sancti episcopi Valerii, satis distent ab urbe , quia
eorum tamen fama divinitus divulgata est, ordinavi ut verbum Dei
populo salubriter praedicarent, animaeque fidelium suam vitam et
exempla audiendo et videndo sponte redirent ad illum qui ex nihilo
cuncta creavit . Ecce quomodo terram judicant, ligant et solvunt quae
volunt, semper Deo favente. Vos vero qui segregati estis a saeculo,
qui etiam vitam tutiorem eligere voluistis, audite quod in cunctis
maxime justitiam diligere debeatis. O fratres mei et laetitia cordis
mei, vultis scire quomodo vos solitarii justitiam diligere debeatis?
Cavete ne sic ab alterius oculo festucam ejiciatis, ut in oculo
proprio trabem non videatis: nec sic alterius velitis relevare lapsum,
ut vestrum non videatis casum. Nec sic alterius curare debetis
morbum, ut et vos ipsos postponatis aegrotos, ne cuilibet vestrum
dicatur, Medice, cura primo te ipsum (Luc. IV, 23). Cura
ergo primo te ipsum, o monache; ut curatus, alterius vulnera curare
possis. Audite, fratres mei, audite quid Dominus dixerit
Pharisaeis adulteram accusantibus: Qui sine peccato est vestrum,
primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). O monache,
in quo alium judicas, te ipsum condemnas. Qua fronte, fratres mei,
poterimus arguere alios de eo quod in nobis gravius invenimus? Ad nos
igitur, fratres, pertinet mundos esse et sanctos: et si tunc fratrem
nostrum peccare videmus, reprehendere eum cum omni mansuetudine
debemus, ne per nostram negligentiam pereat. Charitas enim non odii,
non rancoris, sed zelo justitiae gladium correctionis evaginare debet.
Tunc semper misericordia ligata sit in cordibus vestris; ne, velut
Judas, ille qui peccavit, desperatus ad suspendium pergat. Hoc
autem ad vos maxime pertinet, fratres, sed quid ad fratres in urbe
habitantes pertineat, audiamus. Certe non solum hoc, sed etiam
spectat ne judicium odio exasperent, ne crudelitate inflamment, ne
amore pecuniae emolliant, quia pauperes vere sumus, et spectaculum
facti sumus Angelis et hominibus, ne timore justitiam relinquant, ne
eos moveat res purpurea, nec divitis munera: sed magis saccus
pauperis, orphani et pupilli eos movere debet Dei justitiam cum labore
exercere. Regia via, qui terram judicant, incedere debent, nec
declinare ad dexteram molliendo in judicium, nec ad sinistram
exasperando in supplicium. Non enim crudelitas est, punire reatum,
sed justitia; non tyrannicum, sed divinae rectitudinis judicium. Non
tamen volumus, nec consilium damus, ut mox judicent; sed cum omni
maturitate incedant, et inventa discussaque rei causa in Christi
nomine judicent delinquentes; et si publice peccaverint, publice
puniantur, ut et caeteri justitiam diligentes fortius diligant, et
justitiam metuentes metuant, et caveant ne delinquant. O sancta
laudabilisque justitia! sub te et per te pudicitia regnat, pax per te
triumphat et securitas, dignitas per te floret, et fructum affert in
patientia. O justitia, qui te amaverit, qui te strinxerit, cum
Moyse mare mundi vitiorum sanguine rubricatum, sicco vestigio
pertransibit. Haec est virga, qua petra percussa manat in fluenta;
quia lapidea subditorum corda judicio justitiae tacta, in virtutum
exuberant flumina. Haec est virga Aaron, quae fronduit, floruit,
et fructum peperit: quia justitia quasi frondet, dum mente
concipitur; floret, dum viriliter exercetur; fructificat, dum
subditus corrigitur. Haec est ventilabrum, quo granum dividitur a
palea, sanies a morbo ejicitur, quia contra morbum peccati opponendum
est mordax emplastrum, ne in majus vitium tabes exuberet incurata, et
in augmentum facinoris redundet iniquitas impunita. Haec est mensura,
qua debemus metiri poenas, et merita ponderare. Attendite tamen,
fratres mei pastores, qui terram judicare debetis, quod aliquando
justitia est relaxanda propter scandalum multorum, aliquando
exaggeranda est, ut sit cautela reliquorum. Tunc vere justitia
dicitur gladius ex utraque parte acutus, quia hominis defendit corpus
ab exterioribus injuriis, et animam a spiritualibus molestiis. Haec
est medicina vitiorum, antidotum peccatorum. Haec est pugio, quo
Phinees transfixit coeuntem cum Madianitide Judaeum, et cessavit
quassatio. Haec est lapis, quo David percussit Philistaeum, et a
servitute Israel liberavit. Haec autem sine discretione, gladius est
in manu furiosi. Haec sine prudentia, est mors et bonorum
persecutio. Haec sine misericordia, gladius est in manu tyranni.
Cum summa enim discretione, fratres mei, tenenda est justitia, cum
summa deliberatione inferenda est poena, non judicando ex suspicione,
sed ex omni certitudine veritatis. Attendite, fratres mei, et ante
probate, et postea recte judicate, non secundum faciem, sed recto
judicio. O quam facile est judicare: sed o quam amarum, quod
judicatum est retrahere! Ideo non puer, non insensatus vobis praeesse
debet, sed annosus, prudens, castus, sobrius, ut in progressu et
statu sal terrae et lux mundi cunctis appareat: talis justitiam non
poterit ignorare. Tunc enim regnum Romanorum pacifice tamdiu
perseveravit, quamdiu sapientes regnare permiserunt: sed dum juvenes
et inexpertos regnare permiserunt, tanquam justitiam ignorantes,
acceptores personarum facti sunt: et sic justitiam perdentes, dominium
orbis terrarum perdiderunt. Juvenes ergo imprudentes, duces vel
Ecclesiarum pastores constituendi non sunt; ne ipsi simul cum populo
pereant. Tales enim si praesunt, non solum praeterita et futura non
cogitant; sed audire quod bonum est et verum aures suas obturant.
Taliter etiam non solum juvenes, sed etiam antiquatos in diebus malis
haec facere frequenter, minime dubitamus. Vita enim pastoris omnibus
diebus prodesse debet. Sed quomodo hoc quisquam facere poterit, si
justitiam ignoraverit, et regnare in aeternum crediderit? Isti
memorari novissima sua non possunt, quia in aeternum vivere credunt.
O fratres, sicut frequenter diximus, pastores et principes Romanorum
scientiam de praeteritis habebant, in quibus certificari optime
poterant, et de futuris aliquid scire semper procurabant. In hoc
autem exercitium eorum consistebat, quod justitiam usque ad mortem
prosequebantur, et pro ea moriendo felices se esse putabant. Tu
vero, o monache qui praees, obsecro, memorare quid es, quid fuisti,
quid eris; tunc justus reputaberis a Deo, et in aeternum non
peccabis. Haec autem, fratres mei, sit semper nostra exercitatio:
et si haec fecerimus, fideles et justi semper erimus. Sed sunt
aliqui, licet Dei gratia non inter nos, qui spiritu libertatis vivere
volunt, superbi, avari, dyscoli, gulosi, adulteri: qui si ab
aliquo reprehenduntur, latrant ut canes, mordent ut serpentes,
devorant ut leones, dolent ut parturientes, dicentes malum bonum et
bonum malum. Tales aperta facie, vivoque sermone negare justitiam
praesumunt, dicentes, Ecce quomodo me persequitur hypocrita, qui
justitiam tenere videtur. Talis denique, fratres, omnibus pejor
est; et melius illi fuisset, si in saeculo remansisset. Et ideo si
in nostra congregatione aliquem talem in venerimus, quod Deus
avertat, qui sic justitiam calcare voluerit, non tenendus est, sed
expellendus, tanquam vivere volens in spiritu libertatis suae. A
quibus tamen nos liberet Deus, sicut hactenus fecit per gratiam suam:
ut nostra sancta et immaculata religio de bono in melius semper
augmentetur, per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Amen.
|
|