|
Scriptum est, fratres charissimi, quod non debemus loqui sublimia,
tanquam sapientes mundi gloriantes. Ait enim propheta, Nolite
multiplicare loqui sublimia (I Reg. II, 3). Hoc autem verbum
ad vos maxime dirigitur, qui rusticani estis, in silvis habitantes,
licet cives sanctorum et domesticos Dei vos nullatenus dubitare
debeatis. Nolite igitur multiplicare loqui sublimia. Quae sunt ista
sublimia, de quibus non debemus multum loqui, nisi de Dei
omnipotentia, de Unigeniti ejus coaeternitate, de sancti Spiritus
magnificentia? O fratres mei et laetitia cordis mei, si volumus scire
quantum Pater immensus sit; apprehendere non valemus. Si imaginari
cupimus, quomodo Filius coaeternus sit et consubstantialis; mens
humana omnis naturalis succumbit. Si scire desideramus, quomodo
Spiritus sanctus omnia continet, et non continetur; omnis humana
ratio deficit. Ideo haec omnia discutere non curemus. Quare non,
nisi quia nullo modo valemus? Propterea, fratres mei, sciatis, quod
ubicumque quaeritur de unitate Trinitatis, magna est adhibenda
cautela: quia nec periculosius alicubi erratur, neque laboriosius
aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur. Veniat igitur
contra volentes scire ultra quam necesse est, sanctus ille Salomon,
et reprehendendo atque docendo dicat, Altiora te ne quaesieris, et
fortiora te ne scruteris (Eccli. III, 22). Surgat etiam
Paulus columna fidelium, et lumen orbis terrae, et sua voce confundat
omnes philosophantes, nomen Christi portantes, volentes sapere plus
quam oportet sapere. Non tamen dico, fratres, quod omnino non
quaeratis; sed quaestiones in divinis vos qui grossi estis,
multiplicare loqui non debetis. Quaerite tantum vos qui spirituales
estis, quomodo praecepta Dei servare possitis, quomodo diabolum in
eremo superare debeatis, quomodo patientiam, quam Christus docuit,
amplecti valeatis. Haec enim servus Dei semper legere et adimplere
debet. Natura denique nostra fragilis est; et tamen ratione
comprehendi non potest. Philosophus etiam Aristodemus annis multis
insudavit naturam apis investigare; nec finaliter potuit. Quomodo
ergo nos Trinitatem capere valemus? Cur miramur, o fratres, qui
lutei sumus, et ventrem stereoribus plenum portantes; si nescire
possimus Dei naturam? Numquid et Angeli ipsam in coelo investigare
possunt? Certum est, quod non. Quid enim sciunt, nisi quod Deus
trinus et unus est, et omnia sine labore et poena creavit et gubernat?
Nolite ergo, fratres, loqui sublimia, nolite sapere plus quam
oportet sapere. In die judicii non damnabuntur Christiani, nec
rationem reddent quia philosophiam, vel dialecticam, vel astrologiam,
vel musicam ignoraverunt; nec de hoc quod naturam Dei scire non
potuerunt: sed ideo damnabuntur, quia Deo obedire neglexerunt. Ideo
scitote, fratres, quod melius est pie confiteri ignorantiam, quam
temere scientiam vindicare: quia temeritas poenam habet, sed
ignorantia promeretur veniam. Sufficiat nobis scire de mysterio
Trinitatis tantum, quantum Dominus discipulis suis exposuit. Nemo
enim novit sic de natura sua dicere, sicut ipse qui ait, Baptizate
gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth.
XXVIII, 19). Tres aperte pronuntiat personas: sed unitatem
ostendit dicens, in nomine; non enim dixit, In nominibus. Trinitas
enim non dividitur: indivisibiliter et singulariter unaquaeque persona
Deus est, et vita vel deitas indivisa in opere, concors in
voluntate, par in potentia, aequalis in gloria; nec minoratur in
singulis, nec augetur in tribus. Sancta ergo Trinitas unus Deus
est: ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; et ne tres deos
putaremus esse, ait Apostolus, Ipsi gloria, non, ipsis. Ipsi
quidem gloria semper sit, qui ait, Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram (Gen. I, 26). Cum enim singulariter
dicit, imaginem; ostendit unam esse naturam ejus, ad cujus
similitudinem homo fieret: cum vero pluraliter dixit, nostram;
demonstrat Deum non unam esse personam, ad cujus imaginem homo
fiebat. Si enim essentia Patris et Filii et Spiritus sancti una
esset persona, non dixisset, nostram; sed, meam: nec, faciamus;
sed, faciam. Si vero in illis tribus personis tres essent essentiae,
non dixisset, nostram; sed, nostras. Et ideo cum dicit, Ad
imaginem nostram; indicat trinitatem unitatis, ad cujus imaginem
factus est homo noster interior, qui similitudinem sanctae Trinitatis
retinet. Sicut enim Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus
Deus, non tamen tres deos credimus, sed unum Deum tres personas
habentem; ita anima intellectus, anima voluntas, et anima memoria:
non tamen tres animae in uno corpore sunt, sed una anima; quae licet
unius sit substantiae et naturae, tres tamen habet dignitates,
intellectum, voluntatem, et memoriam. Et sicut ex Patre generatur
Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus sanctus; ita per
intellectum generatur voluntas, et ex his duobus procedit memoria.
Sine his tribus anima perfecta esse non potest, nec horum trium unum
sine aliis duobus aliquid integrum consistit. Nec solum sufficit
intellectus, nisi sit voluntas in amore: nec haec duo, nisi addatur
memoria, quae semper in mente intelligentis et diligentis manet
eligens. Universitatis enim conditor Deus omnes motus animae ad bonum
facit: intellectum, ut intelligamus quod jubet; voluntatem, ut sit
in amore ejus; memoriam, ne obliviscamur quod imperat. Eia ergo,
fratres mei, et corona matris meae; nolite discutere, nisi quantum
vobis necesse est ad salutem: nolite sapere, nisi quantum oportet
sapere. Quid enim oportet sapere, nisi quod Deus trinus et unus
est? Quid aliud necesse est nobis, nisi declinare a malo, et facere
quod bonum est? Quid aliud necesse est, nisi quod bona cognoscamus et
mala? bona, ut sciamus ea rapere; mala, ut sciamus ea devitare.
Non est igitur malum scire malum: quia nisi cognoveris, quomodo
vitare poteris? Per legem namque peccatum cognovi (Rom. VII,
7), ait Apostolus; quia ante legem peccatum non cognovi, sed per
legem datam quid tenendum, quid vitandum erat cognovi. Malum ergo
scire non est malum: sed quod malum est operari, malum esse quis
Paganorum unquam dubitavit? Necesse est ergo scire, quod superbia
mater est et caput omnium vitiorum. Ab ea enim descendit inanis
gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, voluptas carnis, in qua
continetur gula atque luxuria. Ascendit quis, fratres mei, ad
sapientiam mundi, et dum considerat honores sibi a discipulis
exhibitos, extendit alas suas usque ad terminos orbis terrae, et de se
praesumens gloriatur, et sic superbiendo et praesumendo mox inanis
gloria praesumentem aggreditur, dum ab aliis quaerit gloriosus videri.
Et dum sic quaerit, a quibusdam considerat et videt se despici,
dicentibus, Non est quod a multis creditur. Plures namque sunt eo
acutiores, et plures eo meliores non dubitamus. Inflatus vero ille,
qui se putat omnia scire vel singula possidere, videns quosdam altiores
se, mox eum invidia aggreditur, cujus vestigium ira imitatur, et non
valens iram opere perficere, tristatur; et quaerens consolationem
tristitiae, avaritia tangitur, ut habeat unde transcendere valeat
omnes. Et ecce, dum divitias congregat et acquisierit, statim in
gulae et luxuriae foveam cadit. Sed, o grandis misericordia
Salvatoris! Spiritus enim pietatis per contemptum mundi ordinavit,
ut expelleret avaritiam: sed quia abjecta avaritia, saepe mala
comprimitur tristitia, datur spiritus scientiae, ut ostendatur quae
sit bona vel mala tristitia. Si ergo scientia bonam tristitiam
adducit, quae surgit ex dolore peccatorum, expellitur tristitia
saeculi, quae mortem operatur. Sed quia multi sunt istis omnibus
carentes, sicut sunt iracundi; ideo datur spiritus fortitudinis, qui
per temperantiam refrenat iracundiam. Talis fortis est, imo fortior,
qui vincit animum, quam qui capit urbem. Sed quia adhuc invidet
fortius imperanti; datur spiritus consilii, qui per amorem proximi
ejicit invidiam. Sed quia pro tantis meritis saepius vult laudari,
ideo datur spiritus intellectus, per quem intelligit quid sit. Sed
quia invenit se nihil esse; ideo ante Deum humiliatur, et sic per
humiliatem spiritus intellectus ejicit inanem gloriam. Sed quia
aliquando non curat extrinsecus, solet tamen saepe de se interius
gloriari; ideo datur spiritus sapientiae, per quem incipit Deum
cognoscere. Ejus autem bonitatem et misericordiam quis cognoscens,
ipsum toto cordis affectu diligit, et sic sapientia per charitatem
expellit superbiam, qua expulsa per gratiam efficimur templum Dei et
habitaculum Spiritus sancti. Amen.
|
|