|
Fratres mei dilectissimi, in omnibus operibus vestris semper
mementote, quod omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat
unusquisque, prout gessit in corpore. Cavendum est, ne ante illud
terribile tribunal vacui vel denudati appareamus. Non enim tunc sancti
nobis subvenient, quia tempus miserendi et misericordiam impetrandi non
erit, et jam fugiet a janua paradisi Maria. Omnes enim contra nos
tunc erunt, Abraham contra inobedientes, et Isaac contra
impatientes, et Jacob contra negligentes, et Joseph contra
incontinentes. O quam dure reprehendentur inobedientes, fratres mei,
per venerabilem patrem obedientiae Abraham; quam fortiter, quam
turpiter! Ideo, fratres mei, attendite, et parati semper estote ad
obedientiam mandatorum Dei, paratas semper habentes aures auditui, et
linguam voci. Pedes ituros festinate, manus ad opera sine mora
parate, corde jucundo, serena facie, ore risorio, et oculo ornato
sanctitatis splendore; non tamen amore servili vel metu, sed omni
charitatis affectu sanctam obedientiam servare vos opto. Tunc enim
ante tribunal judicis Abraham non vos condemnabit, sed commendabit;
non vos a se expellet, sed convocabit; non vos maledicet, sed
sublimabit in aeterna patria. Negligentiam omnem deponere vos
deprecor, fratres, ne Abraham vos commendante contra surgat ille
sanctus Jacob in die novissimo. Fugite, fratres, fugite
negligentiam: nam sicut in unoquoque opere bono mater est diligentia,
ita universae doctrinae et disciplinae noverca est negligentia. Sed et
si habuerimus obedientiam, et negligentia omnino carebimus; adhuc non
sufficit, nisi et cum Isaac patientiam habeamus. Nam sicut per
impatientiam omnia destruuntur bona, omniaque suffocantur optima; sic
et per patientiam omnia generantur bona, omnes iniquitates demerguntur
in profundum. Qui vero, fratres mei, patiens non est, monachus non
est. Sed et si habuerimus obedientiam cum Abraham, patientiam cum
Isaac, diligentiam cum Jacob, et castitatem non servaverimus cum
Joseph; quid haec omnia nobis proderunt? Amare ergo summe debemus
castitatem, sine qua nostra opera nihil valent. O castitas,
ornamentum nobilium, exaltatio humilium, nobilitas ignobilium,
pulchritudo vilium, solamen moerentium, augmentum pulchritudinis,
decus sanctae nostrae religionis, minoratio criminum, multiplicatio
meritorum, Dei amica, Angelorum cognata, Patriarcharum vita,
Prophetarum corona, Apostolorum cingulum, martyrum auxilium,
confessorum vehiculum, virginum speculum, viduarum refugium, et
cunctorum bonorum gaudium et solamen! Sed quidam sunt, fratres mei,
qui in juventute sua luxuriose vivere volunt: et si ad senectutem
pervenerint, gloriantur, dicentes se continentes esse. Tunc enim
eligunt servire castitati, quando libido eos servos habere contemnit.
Numquid tales continentes dicendi sunt? Absit. Tales enim praemium
non habebunt, quia laboris certamen non habuerunt. Sed illos vere
exspectat sempiterna gloria, qui fortes fuerunt gloriosa certamina
supportare. Amen.
|
|