|
Apostolus Petrus, fratres charissimi ac dilectissimi, de vestra
salute sollicitus, vos dulciter admonet, et ad vigilandum vos
exhortatur inter caetera dicens: Vigilate, fratres, quia adversarius
vester diabolus quaerit quem devoret, cui resistere debemus per fidem
(I Petr. V, 8). Sed fides quaerit orationem, oratio autem
optat prudentiam. Quid ergo, nisi quod prudentes simus in fide
fundati, et vigilemus in orationibus? Quare in vigiliis, fratres,
vigilare debemus, nisi quia si non vigilaverimus, et otiosi
permanserimus, quid aliud quam tepidi in hac solitudine apparebimus?
Et si tepidi fuerimus, incipiet nos evomere Salvator de ore suo, de
consortio suo, de plebe sancta sua, quod nec calidi nec frigidi
sumus. Vigilate ergo, fratres, otiositatem deponentes in cunctis.
Quid enim otium est, nisi vivi hominis sepultura, ut ait paganus ille
sanctissimi Apostoli amicus charissimus ? Per otiositatem, fratres
charissimi, rigorem sanctae solitariae religionis fastidimus, per hanc
eremum saepe exire tentamur, per hanc accendimur frequenter ad
luxuriam, per hanc animamur ad superbiam, per hanc ducimur ad mundi
gloriam, per hanc tentamur delicate pasci, per hanc suffocamur
pretiose vestiri, per hanc ad superfluam dormitionem trahimur, per
hanc ad verba saecularia ducimur libenter audire. Haec est illa
otiositas pessima, quae frequenter sanctorum conventus destruit,
pariens in eis luxuriam, nutriens in eis gulam, seminans inter eos
zizaniam, generans inter eos homicidia, et omnia quae sunt opera
carnis. Quid ergo dicis, o frater? Quid otiose agere potes, nisi
opera carnis? Nunquam quis civis coelorum erit, si otiositatem
amaverit. Ergo, frater, qui in eremo habitas, si vis perfectus
esse, fuge otiositatem; quia in servis Dei nihil pejus reperitur.
Surge ergo qui dormis, o rusticane mi frater chare. Surge tu qui in
eremo habitas, si clausos mentis oculos habes. Surge tu, qui nec ad
alta virtutum oculos mentis protendis, nec ad videndum quae necessaria
tibi sunt, oculos mentis aperire vales: fuge otium, et aliquid facere
memento. O fratres mei, semper occupatos vos esse desidero, ut
bravium salutis per gratiam recipere mereamini. Hanc fugere cupiens
sanctus monachorum pater Antonius, clamavit ad Dominum in eremo, et
dixit: O Samaritane Domine Deus meus, o animarum et corporum vere
custos, suscita in me gratiam tuam, infunde servo tuo misericordiam,
ut in eremo collocatus, in tuo conspectu otiosus non maneam. Et
audivit Antonius: Antoni, cupis Deo placere? Ora: et dum orare
non poteris, manibus labora, et semper aliquid facito. Fac quod in
te est, age quod potes: et non deficiet tibi auxilium de sancto.
Quid ergo diffidis, o frater? Numquid idem Deus est? Numquid et
pro te idem cucifixus est? Age igitur quod bonum est. Fuge otium,
quod mors est, et aperi oculos mentis et corporis; videbisque singulas
creaturas officiis singulis deputatas. Ecce enim sol cursum anni
perficit, luna etiam mensibus et vicissitudinibus discurrit, et
caeterae stellae. Omnia enim sibi deputata officia sine quiete
exercent. Numquid etiam animalia bruta ad suae naturae industriam
otium fugiunt? Numquid non semper laborant, ut conserventur in esse?
Numquid in suis necessitatibus deficere et pigrescere ea videmus?
Absit. Omnia enim obedientia sunt, omnia enim agunt quod agere
debent. Solus autem miser homo acedia soporatus a suo officio
frequenter recedit, et Dei imaginem in se deturpans in acedia
perseverat. Erubesce, o christiane, et absconde te a facie
Salvatoris tui, quoniam insipientior jumentis et formicis hodie factus
esse comprobaris. Vade enim ad formicam, et considera semitas ejus.
Disce ab ea, miser, qui capite clevato perambulas, et super astra
coelorum jam ascendere quaeris; considera semitas ejus, quia cum
praeceptorem non habeat, tanquam de salute sua sollicita, in aestate
grana colligere non desistit, quibus vivere possit in hieme. Non enim
solum saeculares hoc attendere debent, sed et nos qui Dei gratia in
eremo sumus, et in hac vasta solitudine habitamus , formicarum
conditiones debemus attendere, et eas in suo opere imitari. Laborare
enim sine intermissione debemus, ut fructum bonum operum acquiramus in
aestate praesentis vitae tam sollicite et sedule, ut tempore hiemali,
et tempore frigoris et judicii non fame pereamus, sed bonis cunctis
ornati aeternaliter reficiamur in patria. Eia ergo, fratres mei
dilectissimi, corona mea et gaudium meum quod estis; omnem otiositatem
expellite, semper aliquid boni facite, et quem taedet orare vel
psallere, laborare manibus non differat: cogitantes quod quamdiu
David exercitavit se in militia, non insultavit sibi luxuria; sed
postquam in domo otiosus remansit, laboravit adulterio, et homicidium
commisit. Samson dum cum Philistaeis pugnavit, non potuit capi ab
hostibus; sed postquam dormivit in sinu feminae, et otiose cum ea
remansit, mox capitur, et caecatur ab hostibus. Salomon dum
occupatus esset in aedificatione templi, non sensit luxuriam; sed
recedens ab opere, mox persensit insultum luxuriae, et deficiens,
femina instigante ad idola, adoravit in thalamo vitulum aureum.
Vigilate ergo, fratres mei, vigilate, et nolite deficere; quia nec
sanctiores David, nec fortiores Samsone, nec sapientiores Salomone
vos esse cognovi. Deponatis omnem acediam, quae sermonem nudum
facit, bonis omnibus vos privat, virtutum vestimentis vos expoliat.
O fratres mei, honesto opere semper occupatos vos esse desidero, et
quod perdidistis in saeculo per praeteritum, recuperetis laborando in
eremo in futuro. Et si aliqui sunt ex vobis, qui per annos octoginta
et amplius in eremo sunt sanctissime conversati , jugo sanctae
obedientiae, paupertatis et castitatis decorati, jam gaudeant
exspectantes beatam spem et adventum Domini. Isti enim, ut videmus,
qui amplius jejuniis et orationibus et operibus monasterii insistere non
possunt (fecerunt enim dum potuerunt); propterea, filioli mei, si
modo non faciunt ea quae facere consueverunt, non sit vobis molestum.
Si quiescunt, non miremini: si venerantur a me ut patres, non
tristemini, quia ipsi digni sunt. Non enim dolere debetis, quia
charitas non cogitat malum, gaudet autem de bono. Ideo volumus, et
in Christi nomine ordinamus, ut et ipsi qui centum annorum et amplius
sunt, Pater noster sedendo in lectulo dicant, et diligenter eis sine
murmure serviatur, ut et ipsi pro nobis intercedant in coelis, quorum
habitatio jam ibi est: quam obtinere faciat nos ille qui est benedictus
in saecula saeculorum. Amen.
|
|