|
Fratres mei desideratissimi, nolite invicem invidere; sed studeat
unusquisque Deo in cunctis placere. Invidia enim omnes virtutes
concremat, omnia bona dissipat, omnia mala generat. Sed dicetis,
Nos quidem grossi sumus, peccare optime scimus: sed vitare peccata
vel a peccatis resurgere ignorantes et fragiles sumus: quomodo ergo
invidiam habentem, vel nos ipsos habentes cognoscere poterimus? O
fratres mei, cupitis vos ipsos, si invidi estis, cognoscere? cupitis
et fratrem vestrum invidiam habentem cognoscere? Attendite quod ille
invidus est, qui alienum bonum suum facit: et dum facere non potest,
clamat per vicos et plateas, et velut canis latrat et ardet; sed primo
se ipsum, more phoenicis, occidit. Quid enim agit phoenix, nisi
quia dum senescit, ad partes calidissimas volat, ligna siccissima
congregat, et lignis congregatis ligna alis percutit, et sic ignem
accendit, et in eodem se comburi permittit? Ex quibus cineribus
vermiculus nascitur, et postmodum phoenix alia efficitur. Sic et
hypocrita facit, sic et invidus agit cunctis diebus vitae suae, intus
et extra se comburens, se infestans, primo se ipsum vulnerans et
vexans. O invide, quam paucos habes amicos, qui forsitan neminem
habes, de cujus bono non doleas, et de cujus malo non gaudeas!
Merito omni amico privari debes, eo quod de nullo amicorum bono
gaudere probaris. O invidia omni vitio pejor, et omni peste
deterior! O invide qui nunquam quiescere potes, an ignoras quod omnis
malitia habet aliquam felicitatis umbram? Sed tu ipsa invidia
nequissima pestis, tormentum sine refugio, morbum sine remedio,
laborem sine respiratione, poenam sine intermissione, famem sine
saturitate semper habere videris. O invide vermis mortifere, qui in
hedera Jonae quotidie nasceris! O igneus serpens, quo populus
Israel pungitur! Hic est enim, fratres charissimi, bruchus a quo
fructus terrarum depascitur. Legimus enim, dilectissimi fratres mei,
quod filiis Israel manna coelitus datum est, quo reservato scaturiebat
multitudo vermium. Sic ex gratia divinitus collata fideli,
occasionaliter in animo superbi invidia nascitur. Et quanto magis
coelestis gratia fideli solidatur, tanto magis superbi mens in invidiae
vermem resolvitur. Legimus etiam vermem ex hedera natum, cujus umbra
Jonas a calore defendebatur: tandem hedera corruit, et funditus
devastatur. Per vermem etiam invidiae filios Israel in Aegypto
tegimus igneos serpentes pupugisse. Sic et vos eremi sacri cultores,
veri filii Israel, dum invidos vestros de vobis susurrantes auditis,
exsultate, quoniam filii Dei et sanctorum patrum effici meruistis.
Exsultate, orantes pro eis, ut eos socios habere in sanctorum
collegio mereamini: reprehendentes et ostendentes eis, quod ipsa
invidia est illa pessima tinea, quae purpuramenta virtutum demolitur,
aerugo quae thesaurum sapientiae depraedatur, bruchus qui terrarum
virentia comburit; quia quidquid boni operis virescit in homine, pene
pestis invidiae perdit. Haec est quae angelum de coelo projecit, quae
hominem de paradiso exsulavit, quae filios Israel in deserto
percussit, quae contra Joseph fratres armavit, quae Danielem in
lacum leonum misit, quae Caput nostrum cruci affixit, quae Judam
suspendi fecit. Scitote, fratres mei, atque discite, et super tecta
praedicate, quod invidia est illa fera pessima, quae fidem tollit,
concordiam dissipat, tertiam linguam multiplicat, justitiam disperdit
, et omnia mala generat. Haec est quae Abel occidit, Adam
oneravit, Pastorem suspendit, Petrum jugulavit dum Christum
negavit, Paulum et Joannem decollavit, Stephanum lapidavit,
Goliam prostravit, David decepit: haec est quae muros Jerusalem
evertit, Romam depopulavit, Carthaginem destruxit, Trojam
devastavit; et multa mala per hanc feram pessimam facta sunt. O
frater mi dilecte, o rusticane amande, o dimidium animae meae, cur
invidiam non deponis? cur eam diligis? Numquid mortem diligis,
numquid ad suspendium pergis? numquid in lacum te projicis? O
invide, qui nunquam quiescis, sed semper cum Saulo servos Dei
persequeris, eos ligatos ducens ad principem sacerdotum, ecce alios
laboras tenere, sed tu teneris ab illis; alios ligare procuras; sed
ecce tu cadens in terram audis cum Saulo, Cur me persequeris (Act.
IX, 4)? Alios tenere sollicitas, sed ecce caecatus teneris a
cunctis. Alios defraudare procuras, et ecce nequiter defraudatus,
mox deportaris ad terram. Eia ergo, fratres, deponite invidiam; et
si quos invidos vos habere videtis, orate pro eis; quia toties
moriuntur, quoties vident vos bonis omnibus refulgere operibus.
Cupitis ergo eos torqueri? Nunquam enim melius invidos torquere
poteritis, quam virtutibus et gloriae serviendo. Tunc enim latrant ut
canes, devorant ut leones, facie pallescunt, capite minantur, oculis
scintillant ut sidera, manus cancellatas astringunt, dentibus
strident, et sic anima et corpore moriuntur. Vos autem bene facite,
non tamen ut eos ad furorem accendatis, sed ut Deo placeatis. Orate
pro persequentibus et calumniantibus vos, dolentes de malo corporis,
sed fortius de animae perditione. Concedat ergo nobis Christus
peccatorum contritionem, et proximi dilectionem qui est benedictus in
saecula saeculorum. Amen.
|
|