|
Fratres mei et laetitia cordis mei, corona mea et gaudium meum quod
estis, pax vobis et charitas cum fide semper inter vos adimpleatur.
Quia me putatis patrem esse animarum vestrarum, ideo desidero ita vos
componere, ut in vobis macula neque ruga possit ante tribunal justi
judicis apparere. Animabus enim vestris non solum ornamenta, sed
etiam medicamenta desidero providere. Studeo enim dissuta consuere,
conscissa sarcire, vulnerata curare, abluere sordida, reparare
perdita, et ea quae sunt integra spiritualibus margaritis ornare. Ego
enim margaritas de paradisi patria vobis donare cupiens, nullam
mercedem in saeculo opto recipere, nisi quod quae vobis insinuare
intendo, et patienter audire, et cum Dei adjutorio secundum vires
opere adimplere semper studeatis. Sed ante omnia, fratres
charissimi, quos iterum parturio donec reformetur in vobis Christus,
diligatur Deus, deinde proximus, quia ista praecepta sunt
principaliter nobis data. Et ideo, fratres dilectissimi,
commorantibus nobis in eremo, in nomine Dei nostri placeat secundum
apostolicam vitam unum sentire, et omnia communiter possidere sicut
scriptum est in Actibus Apostolorum: Quia erant illis omnia
communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act.
IV, 32, 35). In hac autem vita permaneamus, et nos ipsos in
ipsa, Deo auxiliante, fortiter teneamus: quia qui perseveraverit
usque in finem, salvus erit. Si quis autem de saeculo ad nostram
congregationem venire desiderat, primo praecipio ut probetur an
voluntas ex Deo sit. Non enim debet esse violenta, non coacta, non
mobilis; sed sempiterna, virilis, constans, et omni spiritu
charitatis plena atque perfecta. Tunc enim ei proponatur quomodo
abneget voluntatem propriam, et sponte sequatur me. Nec volo quod
cogitet amplius quid necesse ei fuerit: scit enim Pater noster
coelestis quibus indigemus. Quaeramus igitur primum regnum Dei, et
haec omnia administrabuntur nobis. In oratorio nemo aliquid agat,
nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Orationibus instate a
mane usque ad sextam tantum circa missarum solemnia. A sexta vero
usque ad nonam omnes vacent lectionibus et Pater noster. Ad nonam
vero reddant codices, et secundum naturae conditionem sine tumultu
reficiantur, audientes verbum Dei. Postquam autem refecerint; sive
in horto, sive in eremo, vel ubicumque necesse fuerit operentur.
Nihil enim Dei servis otiositate pejus. Operentur ergo in nomine
Domini sacrum ordinem non habentes usque ad horam lucernarii. Nemo
tamen ex opere suo aliquid sibi appropriet: apostolica enim vita
optamus vivere. Si quis autem contra fecerit, furti judicio
condemnetur: et si correptus non emendaverit, de vestra societate
projiciatur. Non enim hoc fit crudeliter, sed misericorditer; ne
contagione pestifera plures ex vobis perdat. Cum autem aliquid fit per
vos, cavete ne cum murmure fiat; ne murmuratores in conspectu Dei
vocemini. Illum qui vobis praeest, post Deum omnes, sicut decet
Dei famulos, honorate. Ipse vero qui praeest, super omnia
sollicitus sit de vestra salute, de quibus debet reddere rationem.
Dominica autem die, qui volunt, vinum cum Dei gratia bibant: sed
qui antiqui sunt bibere compellantur; carnem tamen domantes, quantum
valetudo permittit. Quando necesse est, ut aliqui ad saeculum
vadant, caveant ne vadant minus quam duo vel tres. Et si oculi
servorum Dei jaciantur in aliquam feminarum, cavete ne in illam
figantur. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet
vos ex vobis. Nemo cum saecularibus extra monasterium manducare nisi
papanem, vel bibere nisi aquam praesumat, vel etiam intus manducare
extra horam prandii, nisi casus infirmitatis acciderit. Qui vero
infirmantur ex vobis, cum omni diligentia pertractentur, etiamsi de
humillima saeculi paupertate venerint. Nec debet sanis molestum esse,
si aliter tractantur in victu; sed magis congratulentur, Deo gratias
agentes, quia valent quod non valent illi. Si vero, ut fieri solet,
ab haereticis supervenerit incursio repentina, vel ab infidelibus, aut
hostilitas, ita ut necesse sit fratribus fugam arripere, si Deo
favente evaserint, mox ad nemus cum Elia redire festinent: cogitantes
quod nullo modo poterunt separari, quos Dei charitas sociavit. Si
quis autem contumaci animo haec observare contempserit, capiatur et
subjiciatur monasterii disciplinae. Haec autem quae dico vobis, saepe
per vos legantur, ne oblivioni tradantur. Et ubi haec omnia
servaveritis, nobis non parva laetitia de filiorum salute erit. Haec
igitur sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constituti,
propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo,
et sit vobis anima una et cor unum in Deo et Domino Jesu Christo,
qui vos dirigat ad perficiendum mirabilia de lege sua. Amen.
|
|