|
Accingimini, filii potentes, et estote parati: crastina enim die
delebitur iniquitas terrae, et regnabit super nos Salvator mundi.
Crastina die tenebrarum caligo minuetur. Crastina die lux oculis
fidelium et credentibus reddetur. Crastina die mundus suam
reparationem amplectetur. Crastina die Conditor siderum Redemptorque
omnium penditurus est ad ubera sanctae Mariae virginis. Crastina die
ille qui aeternaliter praecedit volubilitatem saeculorum, gerere se
incipiet cursibus annorum. Crastina die solutis naturae legibus, per
solius divinitatis potentiam virginis Mariae viscera fecundantur, et
ex rivulo suo fluvius magnus orietur, et fructus apparebit optimus, et
ex virgulto suo radix perfectorum bonorum procedet tanquam sponsus de
thalamo suo. Crastina die, o monache, suscipies infantulum Jesum,
qui tamen ante omnia saecula factus est. Para igitur te, quia ipse
dignatur videre te, osculari te, astringere te, et nunquam dimittere
te, nisi tu primo eum dimiseris. Aspicite ergo, fratres, oculis
mentis et corporis; et videbitis Dei potentiam venientem, et
procedentem a Patre tanquam sponsum de thalamo suo. Quem aspicietis,
quem tenebitis, quem adorabitis, pura mente et mundo corde ipsum
fortiter tenete, totum in mundo, et totum in coelo; totum in mundo ad
justificationem, totum in coelo ad glorificationem; totum in mundo ut
educat peregrinantes, totum in coelo ut recipiat pervenientes; totum
in solio Patris, totum in gremio gloriosae matris. Sic enim crastina
die patebunt signacula figurarum, fulgebunt oracula Prophetarum,
apparebunt miracula naturarum, stillabunt spiracula gratiarum; quia
nascetur Jesus Christus filius Dei vivi in Bethlehem Judae. Dum
enim venerit, videbimus rubum ardere, sed non consumi; virgam Aaron
frondentem, et fructum facientem. Accingimini ergo, filii potentes,
et estote parati, ut videre possimus cum Ezechiele portam
sacratissimam perpetuo clausam. Crastina enim die videbimus etiam cum
Daniele puero sancto lapidem angularem. Crastina die videbimus Regem
regum mentalibus oculis et humanis sub forma panis visibilis panem
invisibilem alimoniam, coelestem, refectionem beatam, cibum aeternae
vitae, pignus nostrae redemptionis, hostiam salutarem, quam die
crastina toto affectu manducare debemus. Iste est ille panis et cibus
datus Israelitico populo, manna dulcissimum, habens in se omne
delectamentum et saporis suavitatem. Iste est ille cibus, quem vidit
Pharao, in quo spicae pulchrae et formosae erant. Iste est ille
panis datus Eliae, in cujus fortitudine ambulavit quadraginta diebus
et quadraginta noctibus, et pervenit usque ad montem Dei. Iste est
ille panis quo cibantur Angeli, quo saginantur Apostoli, quo
reficiuntur martyres, quo pascuntur confessores, quo nutriuntur
virgines, et satiantur electi omnes. Panem autem hunc si quis digne
manducaverit, non morietur in aeternum; quoniam spiritus vitae, et
ipsa vita est. Hic est panis qui de coelo descendit, quem virgo nobis
cras praesentabit, quem in gremio portabit, quem in ventre bajulavit
sine gravamine, quem peperit sine corruptione. Cujus mater inventa
est virgo ante partum, virgo in partu, virgo post partum. Ipsa quem
genuit adoravit, sed prius mente quam ventre, et priusquam filius in
utero conciperetur. Levate, o fratres mei, levate in hac vasta
solitudine capita vestra: ecce enim jam est in porta redemptio vestra.
O quam magna magnalia Deus propter nos operatur! Ecce enim quomodo
nos amavit. Ipse enim Deus factus est homo, creator creatura,
ditissimus pauper: conditor legis destructor legis propter nos
appellatur. Amavit enim nos, ut reciperet nos: humiliavit se, ut
exaltaret nos in se. Inclinavit se, ut erigeret nos ad se. Ecce
enim quomodo nos amavit quia descendit ut nos exaltaret, exinanivit
se, ut nobis potestatem donaret. Accingimini ergo, filii potentes,
et estote parati, quia die crastina videbitis irreverberata acie fidei
in uno eodemque Deo et Domino divinitatem incarnatam, majestatem
subjugatam, libertatem captivatam, virtutem infirmatam, aeternitatem
terminatam, virginitatem fecundatam, vitam infirmatam. Accingimini
ergo, et estote parati mente pura, fide integra, charitate sincera:
ut dum venerit ille sanctus sanctorum, et pulsaverit, confestim
aperiatis ei. Non igitur taedeat vos modico tempore carnem vestram
domare jejuniis et abstinentia escae et potus: quia ecce remunerator
adveniet, reddens unicuique secundum opera sua. Salvatorem igitur
exspectantes, sobrie, juste et caste vivamus in hoc saeculo,
exspectantes beatam spem et adventum Domini; ut digne cum eo gloriari
possimus in coelis. Amen.
|
|