|
Fratres dilectissimi, homo non solum per Sapientiam Dei factus erat
ut esset, sed etiam ad sapientiam Dei factus erat, ut beatus esset,
ut illa frueretur eo sensu, quo percipi sapientia poterat. Sed quia
peccando sensum amisit, quo sapientia frui debuisset, quia oblitus est
comedere panem suum; et refectionem illam qua vivunt animae, in
corporalem commutavit delectationem. Terrenis igitur et corporalibus
sensu et affectu immersus, non potuit se ad spiritualium cognitionem
sine amore erigere, sed sola ea quae carnis sunt agnoscere,
spiritualium jucunditatem non agnovit. Ideo ipsa Dei Sapientia cum
sursum esset, deorsum hodie venit ubi homo erat, ut eum revocaret unde
ceciderat. Et ecce Verbum caro factum est, ut Deus et homo inter
homines esset: et sic conversus est panis ille in lac, ut a parvulis
hominibus sumi posset. Sapientia ipsa sursum panis erat, et eadem
ipsa sapientia deorsum lac erat. In divinitate ipsa Sapientia panis
erat: et in humanitate panis de coelo descendens hodie lac factum est,
ut tanquam infantes per lac nutriti homines, roborati ad panem deitatis
accedere possent, et idem ipse reficeret, et reficiendo languidos ad
incorruptionem repararet. Dedit ergo reparandis ad incorruptionem
alimentum incorruptionis, parvulis quidem immaculatam carnem quam
sumpserat de virgine matre, perfectis vero incorruptibilem divinitatem
quam habuit de aeterno Patre: istis, ne interim deficerent in via;
illis, ut reficerentur et perficerentur in patria: istis ad
consolationem, illis ad glorificationem. Propter hoc ergo Dei
Filius pro redemptione hominum homo hodie factus est, ut caro per
carnem liberaretur, et humano generi de suo sumeretur pretium
redemptionis; et inde remedium fieret, unde vitium contractum fuerat;
et in eodem monstraretur, et peritia medici, et justitia redempti;
quando de suo et sanando invenitur remedium, et pretium redimendo.
Quia ergo a corruptione liberandum erat quod redimendum, idcirco
pretium redemptionis incorruptum esse debuerat. Propterea Maria mater
electa est, et super omnes creaturas praeelecta, omnibus gratiis
fecundata, omni virtute et sanctitate in utero matris repleta: ut de
mundissima matre mundissimus filius nasceretur, et sicut in coelo
Filius habuit Patrem immortalem et aeternum, sic et in terra haberet
matrem omni corruptione carentem. Igitur in coelo qualis est Pater,
talis est Filius; et in terra qualis est mater, talis est secundum
carnem filius. In coelo cum Patre aeternus est et immensus; et in
terra cum matre immaculatus est et mansuetus. In coelo cum Patre
sublimis est et incorruptus; et in terra cum matre hodie in praesepio
humilis et corruptibilis apparet. In coelo imago Patris apparet; et
in terra Mariae filius ostenditur. In coelo siderum et cunctorum
factor ostenditur; sed in terra hodie inter bovem et asinum
collocatur. Mater virgo in humilitate exsultat; sed ejus hodie filius
humilitatem facto commendat. Per virginem hodie venit ad nos; et per
virginem praecessit nos. Per incorruptionem venit, ut peccatum
tolleret; per incorruptionem praecessit, ut virtutem demonstraret.
Venit ad nos hodie Jesus Nazarenus, ut conferret remedium;
praecessit, ut daret exemplum. Non enim potuit arbor bona malum
fructum facere; quoniam omnis arbor ex fructu suo cognoscitur. Radix
integra, et fructus ejus incorruptus est. Salvatoris igitur nostri
adventus Gabriel nuntius missus est, ut novam in carne nativitatem
filii Dei praedicaret, in quo forma servi Domino sociata hostem
potenter devicit, fortis in illo, non tamen violenta ad inferendam
injuriam, sed efficax ad justitiam obtinendam. Propterea Gabriel
missus est unus de majoribus coelorum Angelis: sed ideo Gabriel
dicitur, quia fortior cunctis erat. Gabriel enim Fortitudo
interpretatur: quia ipsa etiam infirmitas fortitudo fuit, quoniam in
ea superatus fuit inimicus, et capta praeda a violento reducta est.
Tres enim perierant, et subsecutus est quartus, redemptor eorum
Deus. Primus sine masculo et sine femina, ut Adam. Secundus de
masculo sine femina, ut Eva de Adam; quia tulit unam de costis
ejus, et replevit carnem pro ea. Tertius de masculo et femina, ut
Abel. Quartus de femina sine masculo, ut Salvator mundi, qui de
beata Maria virgine hodie pro nobis nasci dignatus est. Et quia
primus auctor culpae dejectus est per feminam, ideo auctorem gratiae
sine masculo concepit, et peperit hodie femina Maria virgo. Haec est
femina totius mundi mater et domina, quae virgo permanens peperit hodie
filium. Stella protulit solem, creatura genuit Creatorem, filia
concepit patrem et filium, simul in unum divitem et pauperem. Ipsa
filia, ipsa est et mater; ipsa ancilla et domina; ipsa genitrix et
genita: ipsa cum integritate peperit, cum virginitate concepit, et
post partum, ut supra diximus, virgo permansit; ipsum quem genuit mox
adoravit. Cujus adorationis et gratiae participes nos faciat ille,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
|
|