|
Ut nobis per litteras declaravit sanctus pater Hieronymus, fratres
dilectissimi, tria sunt in Aegypto genera monachorum: quorum duo
optima sunt, sed tertium omnino tepidum et omni affectu vitandum.
Quae sunt illa duo quae optima praedicantur, nisi Eremitarum atque
Coenobitarum genus et ordo, quorum vita clarissima et sancta
congregatio tempore praedicationis apostolicae sumpsit exordium? Isti
sunt illi viri perfecti quibus frequenter adhaesi tempore errorum meorum
, per quos etiam illuminari merui: quorum etiam sanctitatis fama ad
aures meas perveniens, baptizari non diu distuli. Et pia matre me
instigante apud Mediolanum, ut ad patriam remearem, et cupiens eos
habere in visceribus charitatis, et cum eis pariter vivere, ad virum
illum Simplicianum, qui a juventute sua devotissime Deo vixerat, in
omni charitate perrexi, deprecans eum cum fletu et gemitu, ut mihi
quosdam servos Dei de suis donaret: et donavit eos mihi paterne.
Quare paterne eos mihi donavit? Quia sciebat me velle monasterium in
Africa aedificare. Et assumptis mecum Anastasio, Fabiano,
Severo, Nicolao, Dorotheo, Isaac, Nicostrato, Paulo,
Cyrillo, Stephano, Jacobo, et Vitali pauperculo , qui pecuniae
sacculum apud Mediolanum invenit, et non rapuit, de quo jam sermonem
fecimus, quia invenit et non rapuit, nec post aurum abire voluit.
Igitur istis mecum assumptis, imitari cupiebam cum charissimis meis
amicis, Evodio, Alypio, et Pontiano, qui diu mecum fuerant, et
cum caeteris duodecim, quos nuper assumpseram, illos quorum famam
etiam sanctus presbyter Hieronymus mihi descripserat . Et sic perveni
in Africam pia matre defuncta, et aedificavi, ut videtis,
monasterium, in quo nunc sumus, in solitudine a gentibus segregatum.
Et placuit Deo centenarium numerum fratrum mihi donare, illuminans
corda nostra, non solum sanctissimos patres solitarios imitari, sed
etiam in hac solitudine more Apostolorum omnia communiter possidere.
Haec Deus nos servare, et postea docere, et per me vobis praecipere
voluit. Sic enim videtis quia ante me multi fuerunt patres, quos
sequi et imitari debemus: non tamen, sicut ego, secundum apostolicam
vitam alios vivere docuerunt. Caput igitur et principium omnium
vestrum me ipsum dicere non erubesco. Non tamen vos pigeat eos sequi
et imitari in omnibus, attendentes omnia communiter habere et
possidere, quia in celsitudine paupertatis viventibus non licet, nisi
ut unum sit cor, una anima, et omnia communiter possideant. Unde
agrorum pretia ponebantur ante pedes Apostolorum, tanquam pedibus
conculcanda; quia ipsi sancti Apostoli et amici Dei indigna
reputabant agrorum pretia manibus contrectari. Unde etiam in veteri
lege Levitis praecipiebatur, nihil in terra eorum possidere. Non
ergo habere debemus temporalia ad possidendum: nec ego, qui episcopus
sum, habere debeo, nisi tantum ad dispensandum; quia bona
Ecclesiarum patrimonium pauperum sunt. Unde ego, qui episcopus sum,
summe cavere debeo, ne res pauperum, quas Hipponensis Ecclesia
conservare videtur, divitibus largiantur, quod bene feci huc usque.
Nam consanguineos habeo, et nobiles se dicere non erubescunt . Ad me
episcopum veniunt, aliquando cum minis, aliquando cum blandimentis
dicentes: Da nobis aliquid, pater; caro enim tua sumus. Et tamen
Dei gratia, et vestris orationibus mediantibus, consanguineum aliquem
me ditasse non recolo. Chariores enim mihi reputo pauperes, quam
divites: quia habentes victum et vestitum, fideles omnes contenti esse
debent, maxime nos clerici: in cujus rei signum capita tonsa et rasa
habere debemus, ne divitiarum capili occupent mentem servorum Dei.
Eia ergo, fratres; estote pauperes, non solum verbo, sed et opere
et veritate, attendentes quid nobis dicat qui nostrum se fecit pretium
in ara crucis, qui etiam noster est advocatus in coelo, et intercessor
ad dexteram Dei Patris. Dicebat enim ille Deus deorum discipulis
suis, quos de toto mundo praeelegerat, ut essent sal terrae, lux
mundi, rectores Ecclesiae militantis, magistri et senatores
Ecclesiae triumphantis. Ait enim, Beati pauperes spiritu (Matth.
V, 3): non, Beati qui dura sub grandi necessitate patiuntur.
Tales enim murmurant, detrahunt, invident habentibus, rapiunt et
furantur: sed si non opere, saltem voluntate haec adimplere conantur.
Ideo tales beatos non appellat Salvator, quia non pauperes, sed
miseri sunt putandi. Quare? Quia de angustiis temporalibus educti,
ad aeternas miserias deputati sunt: ubi non solum beatitudinem habere
non poterunt, sed nec guttam aquae invenient. Beati ergo pauperes
spiritu, sed non paupertatem simulantes. Tales sunt hypocritae,
paupertatem aforis praedicantes, nullam tamen necessitatem portare
volentes. Tales in cunctis operibus suis sperant reverentiam honoris,
gloriam laudis, a melioribus metui, et ut Deus venerari, sancti ab
omnibus vocari desiderant, sola voce paupertatem et abstinentiam
praedicant, sed digito suo non cogitant ea movere: corpora aforis
despectis vestibus tegunt, sed intus ad carnem purpura induuntur: in
cinere praedicant se jacere, sed excelsa palatia non despiciunt:
angelicam faciem aforis ostendunt, sed lupinam eos intus habere non
dubitamus. Tales fuerunt illi Sarabaitae, de quibus tertio nobis
scripsit pater Hieronymus, quorum genus est omni affectu vitandum.
Ipsi denique in Aegypto erant, in foraminibus petrarum habitantes,
indulti porcorum et boum pellibus tantum, cincti funibus palmarum,
spinas ad calcanea portantes ad cingulum ligatas, discalceati, et
sanguine cruentati cavernas exeuntes, ad festum scenopegiae pergebant
Jerosolymam, et sancta sanctorum intrantes, paupertatem et
abstinentiam praedicabant cum omni affectu servare, barbas postmodum in
conspectu hominum sine redemptione evellere festinabant; et sic
acquisita fama et lucro ad propria remeabant, solitarie gaudentes et
epulantes supra id quod explicare possumus. Hos, fratres mei et
filioli mei, quos quotidie parturio in visceribus charitatis, nolite,
obsecro, imitari; quia non beatos, sed damnatos jam eos esse
praedicamus. Amate igitur paupertatem, amate eam omni affectu, et
nolite deficere; ut sitis genus electum, non abjectum; gens sancta,
non obstinata; populus acquisitionis, sed non perditionis; regale
sacerdotium, non venale pretium. Vos estis illa apostolica forma
sanctaque congregatio, a mundo corde et opere segregati, qui Dei
virtute jam percussistis duces Moab, satrapas et tyrannos Jerusalem
et Aegyptiorum hypocritas jam vulnerastis ad mortem. Vos estis vinea
mea electa, in medio Ecclesiae paradisi plantata, Christi sanguine
redempta et irrigata. Ad hanc vineam ego solus Dei virtute vos
congregavi, et operarios meos vos feci; ut laborantes in ea usque ad
finem, dignum fructum recipiatis in tempore suo. Ad hanc vineam ego
vos elegi, ad hanc Dei haereditatem vos convocavi, licet favoratus a
sancto episcopo Valerio, qui de bonis episcopatus, ut monasterium in
eremo aedificarem, mihi multa donavit. Non enim satis fuit
patrimonium meum vendere , nisi etiam ipse me coadjuvasset. Ad hanc
igitur congregationem ego vos elegi. Non vos me elegistis, sed ego
elegi vos. Et ecce postquam episcopus factus sum, Vitalem,
Nicolaum, Stephanum, Dorotheum, Paulum, Jacobum, Cyrillum
frequenter rogavi, ut me solum in episcopatu non dimitterent: quia
licet episcopus essem, non tamen credebam paupertatem despicere; sed
cum Abraham, Isaac et Jacob inter divitias vivere, et veram
paupertatem servare optabam, ut de numero eorum essem, de quibus ait
Apostolus, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II
Cor. VI, 10). Igitur hos frequenter rogavi ut venirent, non
ut essent rebelles eremo, sed ut solitarie etiam in civitate viventes,
habitare possemus in palatio sancto. Sed ecce noluerunt venire tanquam
de se ipsis timentes; ne a saeculo caperentur, noluerunt venire.
Quare noluerunt? Non quia non digni, sed quia non solum pauperes
esse voluerunt, sed etiam supra id quod in Speculo nostro edidimus
facere voluerunt, calcantes per omnia saeculum et pompas ejus. De quo
munere summum gaudium omnes habere debemus, quia facere voluerunt quae
Deo et mihi promiserunt. Et quia solus stare non poteram episcopus,
ideo rogavi sanctum senem Valerium, qui mihi jam potestatem
praedicandi in populo dederat ut infra domum episcopi monasterium
clericorum constituerem . Et placuit sancto Episcopo mihi
condescendere: et sic cum eisdem in omni paupertate vivere coepi, non
manducans carnes, nisi dum hospites veniunt: sed tantum olera et
legumina absque oleo vel butyro, sicut ante vobiscum cum gaudio
consueveram. Igitur, fratres mei, licet in cathedra episcopali me
videatis, paupertatem tamen mihi charam sponsam tenere congratulor:
quia ipsa est etiam Christi sponsa, sanctorum possessio, beatorum
vita, fidelium securitas, clericorum ornamentum, monachorum vita,
nobilium pulchritudo, divitum magnificentia. Haec est illa sancta
paupertas, quam qui tenet et amat, nulla indigentia laborare potest.
Nec mirum, fratres, quia sibi datur omnium Dominum possidere. Ipse
est enim sperantibus in se thesaurus in paupertate, solatium in
solitudine, gloria in abjectione, honor in contemptu, umbraculum in
omni protectione. Estote igitur pauperes, fratres mei, quoniam
desiderium pauperum exaudivit Dominus, et praeparationem cordis eorum
audivit auris sua. Tunc enim vere pauperes eritis spiritu, tunc vere
beati, tunc benigni, tunc obedientes, tunc veraces, tunc non ficti,
tunc omnis mali ignari, si vero corde et opere pauperes inveniamini.
Quam gratiam nobis impetrare dignetur beatus primicerius martyrum
Stephanus, qui pro suis persecutoribus exoravit Dominum nostrum
Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in
saecula saeculorum. Amen.
|
|