|
Fratres mei et laetitia cordis mei, tempus est ut revertar ad eum qui
misit me ad vos: vos vero nolite contristari, nec turbetur cor
vestrum. Rogabo enim Patrem ut ipse vos custodiat, et maneat
vobiscum in aeternum Spiritus veritatis. Iterum dico, nolite de meo
recessu amplius contristari, sed semper orate pro invicem, ut
salvemini. Valde enim servis Dei et solitariis est necessaria
oratio, per quam Deus placatur, per quam Deus ad nos inclinatur.
Adoraverat enim populus Judaicus vitulum conflatilem, et ait Dominus
Moysi: Dimitte ut irascatur furor meus contra eos. Cui Moyses:
Quaeso Domine, quiescat ira tua, et esto placabilis super malitiam
populi tui (Exod. XXXII, 10-12). Et ecce placatus est
Dominus. O quam grandis est ipsius orationis causa! o quam grande
mysterium! Ecce Moyses orabat in monte, et Josue Amalech
devincebat. Per orationem Ezechias sanatur, et salutem animae et
corporis adipiscitur. Per orationem Saulus Paulus, doctor
Gentium, et praedicator orbis terrae effectus est. Obsecro ergo,
fratres mei, ut oretis pro invicem, ut salvemini. Deprecor, fratres
mei, cum Apostolo, primum omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes et gratiarum actiones. Orate et nolite deficere, et si
possibile est, lacrymas fundatis. O quam magnum sacrificium Deo
obtulistis vespertinum, lacrymas cum oratione effundere! Divina enim
Scriptura aliquando nos ad lacrymas, aliquando ad gaudium nos
invitat. Saepe enim dicebat Salvator discipulis suis, Beati qui
lugent in hac vita, quia gaudebunt in aeterna vita. Prius enim
dolendum est: sed post dolorem gaudium subsequitur, quia beati qui
lugent. Sed postea dicit Salvator, Gaudete et exsultate, quoniam
merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 5, 12). Quae
quidem merces per lacrymas et orationes acquiritur. Orate igitur,
fratres mei, in eremo: orate et nolite deficere. Nam sicut proprium
est canibus latrare, ita proprium est eremi cultoribus orare. Bonorum
enim oratio locutio est ad Deum. Quando enim servi Dei legunt,
Deus sine dubio eis ferventer loquitur: sed dum orant, cum Deo
suaviter loquuntur. Ipse enim sapiens est, quia sub paucis verbis
multa comprehendit: et quidquid necesse est, hilariter tribuit, et
abundantius atque perfectius quam homines sciant vel valeant cogitare.
O fratres mei dilectissimi, clamate in eremo, ululate in hac vasta
solitudine, vociferari non quiescatis: clamate orando, et nolite
deficere; et non solum voce, sed maxime mente. Ecce enim auditis
semper aves in deserto cantantes, et laudantes Deum factorem suum.
Et si cantare non potestis, qui senes multum jam estis; mente saltem
nolite tacere. Nam et tacentes ore, mente autem orantes exaudit
Dominus. Nec in oratione locutio tantum quaeritur, quantum sensus.
Ecce enim Jeremias confortatur in carcere, Daniel inter leones
exsultat, tres pueri in fornace tripudiant, Job in sterquilinio
triumphat, paradisum de cruce latro invenit, Susanna inter senes
defenditur, Stephanus de torrente in coelum suscipitur, et inter
lapidantes pro Saulo exauditur. Non est igitur locus in quo orare non
debeamus; quia Deus ubique est, ubique nos exaudire dignatur. Orate
igitur semper, et in omni loco, ut salvemini. Non solum unusquisque
pro se, sed pro omnibus orare debemus. Nam, ut ait venerabilis pater
Ambrosius, Si pro te tantum rogaveris Deum, tantum tuum meritum
possides: sed si pro omnibus rogaveris, omnes pro te rogabunt.
Oratio sancta, columna sanctarum virtutum, deitatis scala, viduarum
maritus, Angelorum cognata, fundamentum fidei, monachorum corona,
conjugatarum levamen. Beatus qui te amat, beatior qui te frequentat.
Beatus qui te astringit: sed beatior qui in te perseverat. Beatus
qui te amat, beatior qui te frequentat. Beatus qui te astringit: sed
beatior qui in te perseverat. Beatus qui tecum lacrymas fundit,
quoniam holocaustum Deo sanctum et immaculatum offerre non dubitamus.
Flete igitur, fratres mei, orando, et nolite quiescere, ut digni
efficiamini gratia Dei. Sed dicetis: Ecce multi sumus, et praeter
Evodium, Alypium , et Pontianum , qui de Scriptura sancta multa
noverunt, omnes grossi et idiotae sumus ; igitur doce nos orare. O
fratres mei, licet grossi sitis, et subtilia non capiatis, non tamen
debiliores vos reputo, sed chariores vos teneo ignaros et humiles,
quam sapientes elatos et superbos. Dei tamen gratia pro vestra salute
sufficit quod habetis. Licet enim medullam Scripturarum non
intelligatis sicut Evodius, Alypius et Pontianus, qui Romae diu
mecum commorati sunt ; tamen Scripturarum corticem vos intelligere non
dubitamus. Diximus enim primo vobis, quod psallere, orare, et
manibus laborare debeatis, quando necesse fuerit; et si vobis tempus
superfuerit, dicere, Pater noster, non differatis. Ipsa enim
dominica oratio appellatur, in qua septem petitiones reperiuntur, in
quibus omnes species orationis comprehenduntur, quibus Deum
interpellamus pro appetendis bonis, pro vitandis malis, aut pro
delendis commissis. Tres enim primae petitiones pertinent ad
aeternitatem: reliquae vero quatuor ad hanc vitam temporalem pertinere
videntur, quia et panis quotidianus, scilicet spiritualis, licet sit
sempiternus, ad hanc tamen vitam etiam pertinet, in quantum
ministratur animae quibusdam signis, dictis vel scriptis. Et ideo
panis dicitur, quia laborando et disserendo discitur, et ita quasi
manducando deglutitur. Nunc quoque peccata dimittuntur nobis, et nos
dimittimus aliis: quae petitio est inter quatuor secunda. Et
tentationes quae nunc nostram vitam infestant, et ipsa liberatio a
malo, ad hanc vitam pertinent, quia Dei justitia mortem incurrimus,
unde Dei misericordia liberandi sumus. Quae cum ita sint, ipsarum
petitionum verba diligentius pertractanda sunt, ut intellecta majorem
generent cordis affectum; et quod petitur, ad velociorem perducatur
effectum. Orate igitur, fratres, dicentes, Pater noster:
referentes gratias largitori omnium bonorum, qui dulcedo nostra est,
vita et resurrectio nostra est, spes nostra est, et lumen oculorum
nostrorum, baculus senectutis nostrae, donans nobis sensum ut eum
agnoscamus, et secreta secretorum suorum intelligamus. Ipse enim
nobis dedit efficaciam in opere, gratiam inter electos, effectum in
suis et suorum praeceptis, solamen et constantiam in adversis,
cautelam in prosperis et timorem, et quocumque vertimur, sua grandis
misericordia nos praevenit. O fratres mei, non negligamus orare, non
carnem domare, non vigilare. Et tamen quid ei retribuemus, qui non
permisit nos submergi, cum in mari magno essemus? Ecce enim consumpti
eramus, et nos liberavit; errantes eramus in saeculo, et reduxit nos
ad viam; ignorantes eramus, et docuit nos veritatem. Non igitur,
fratres, taedeat nos orare, qui non familiam regere, sed tantum Deo
placere debemus. Et ut bene psallere et orare possitis absque magno
corporis impedimento, de bonis episcopatus Ecclesiae Hipponensis
centum et quadraginta vestimenta cum calceamentis vobis dilectis
fratribus meis deportari praecepi, ut tempore frigoris, quantum
necesse fuerit, unusquisque recipiat, reponentes ea et custodientes in
communi vestiario cum omni diligentia et charitate: scientes quod vera
charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae Dei; sic autem facientes
non deficiatis. Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem
magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum
Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem ejus,
faciens in vobis quod placeat coram se per Christum Jesum, cui est
honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Orate pro nobis,
fratres, et ante meum recessum cupio vos salutare in osculo sancto.
Amen.
|
|