|
Frequenter audistis, fratres charissimi, quod jejunium est res
sancta, opus coeleste, janua regni, futuri saeculi forma: quod si
quis juste perfecerit, Dei socius existimabitur, sibi conjungitur,
et spiritualis efficitur. Per jejunium, fratres mei, prosternuntur
vitia, augmentantur virtutes, humiliatur caro, diabolicae devincuntur
virtutes. O sacrum jejunium, tu corpus refrenas ne surgat, tu
virtutes incitas ut resurgant, tu reum illuminas et sanas ut vivat. O
jejunium, tu suave es bonis, tu odibile es malis, tu delectabile es
sanctis, sed detestabile pravis. O sacrum jejunium, tu divina
mysteria pandis, quae sapientiae et prudentiae sunt agnoscis,
recordari praeterita facis, ordinare praesentia non negligis, et
praevidere futura festinas. Sed cavete, fratres mei, ne jejunando
superbi efficiamini, ne cupidi, ne avaritia vel hypocrisi pleni. Nam
saepe audistis, quod Babylon civitas magna et populosa est inimica
Christianis, idolis serviens, diversis erroribus mancipata, quam,
ut dicunt, aliqui gigantes eam aedificaverunt, sed superbia inflati
fecerunt in medio turrem, quae vocata est Babel. Postea vero venit
Nabuchodonosor, et amplificavit eam, et ditavit, et inflatus
superbia clamavit, et dixit: Nonne haec est civitas Babylon, quam
ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in
gloria decoris mei? Et dum rex sic exclamaret, vox irruit super eum,
dicens: Tibi dicitur, rex, Regnum tuum transiet a te, ab hominibus
ejicieris, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua: fenum ut bos
comedes, et septem tempora super te mutabuntur, donec scias quod
Excelsus dominatur in regno hominum (Daniel. IV, 27-29).
Et sic videtis quod superbiendo regnum terrenum amisit et sensum quia
cum bestiis habitare volebat. Babylon haec, fratres mei, mundus iste
est, qui plenus est confusione, plenus erroribus, iniquitatibus, et
veneno malitiae. Ecce nunc, fratres mei, quomodo totus mundus in
maligno positus est. Ecce quomodo diabolus regnat in eo, dum regnat
ambitio, dum dominatur perfidia, dum conculcatur simplicitas. Et
ideo, fratres, haec omnia agnoscentes caveamus a cunctis malis:
scientes quod per solam humilitatem omnia mala vincere valemus, sine
qua nostra jejunia nobis non proderunt. Haec est per quam ad vitam
intrare poterimus. Non ergo extolli debemus, si bene vivamus: sed
humilitatem servantes semper philosophari non desistamus. Quid enim
est philosophari, nisi mortem praemeditari? Ad regnum enim coelorum
non conducit nos gloria mundi, non multitudo divitiarum, non nobilitas
generis, non scientia, non sapientia, non facundia verborum; sed
sola gratia Christi, et virtutes, et opera. Eia igitur, fratres;
considerate ad quid huc venistis, et quid eremum concupistis, quid
agere voluistis, quod officium habere desiderastis. Omnes uno ore
dicetis, Deo servire optamus. Et quia sic est, propterea attendere
frequenter debetis, quod vestrum officium est non solum carnem jejuniis
et abstinentia escae et potus affligere, quantum valetudo naturae
permittit; sed etiam mundum contemnere, peccata deflere; et non
doctoris appetere cathedram, sed in cinere et cilicio perseverare in
eremo usque ad mortem debemus. Adjuvet nos Christus Filius Dei quem
credimus jejunasse quadraginta diebus et quadraginta noctibus, qui est
benedictus in saecula. Amen.
|
|