|
Legimus enim, fratres charissimi, sanctum patrem Hieronymum
Cardinalem fuisse in ecclesia sancti Laurentii martyris: et quia
Romanos de avaritia et foetida luxuria fortiter reprehendebat, ab eis
per vestem muliebrem , ut jam audistis, eum proclamare in populo
voluerunt; sed Deo auxiliante sanctitatis fama minime diminuta,
Romam tandem egressus est, et cum Paula et Eustochio, quas in fide
Christi nutrierat, earum parte rogante, ut nobis per epistolam
scripsit, asperrimam vitam sanctus pater Hieronymus duxit: in
tantum, ut neminem legere audiam fidelium modernorum austeriorem
fuisse. Itaque, fratres, etiam nos, ut vidistis, mundum deserere
voluimus, et ad nemora cum Hieronymo fugere concupivimus, et
perseverare secundum apostolicam vitam desideramus: propterea
diligenter attendamus ut sancte et juste in eremo convivamus. Scire
enim debetis, quod demorantibus in solitudine jejunium valde
necessarium est. Sed primo videamus quid sit jejunium. Quid enim est
jejunium, nisi cunctorum membrorum debita satisfactio? Membra enim
satisfacere debent propter peccata quae commiserunt. Unde si quis in
gula peccaverit, satisfaciat jejunando: nam qui solus est sine culpa,
solus est et sine poena. Sed quoniam nullus est sine culpa, ideo
nullus sine poena vivere debet. Oculus enim meus frequenter peccavit;
quia per eum mors intravit in animam meam: claudatur ergo oculus, et
patiatur, ne quod eum delectat, videat. Sic enim de singulis
corporis membris faciendum est, fratres. Tunc enim magnum, tunc Deo
acceptum, tunc sibi devotum jejunium reddimus dum ab iniquitatibus et
voluptatibus abstinemus. Hoc est magnum et perfectum jejunium. Sic
enim agentes, sancte et juste et pie vivere dicimur. Pietas enim est
cultus Deo reddere quod debet. Sic talis juste vivere dicitur,
quando Deo reddit quod reddere debet, et Caesaris quae sunt
Caesari. Impietas quid aliud est, quam idololatriam committere?
Multi tamen dicunt quod impietas est, quando pauperibus quis sua non
elargitur. Propterea, fratres mei, scire vos volo quod aliud est
flagitium, aliud facinus, aliud impietas. Flagitium est, dum
peccando nos ipsos offendimus, facinus quando proximum, impietas
quando idololatriam committimus. Similiter aliud est misericordia,
aliud clementia, aliud pietas. Misericordia circa naturam, clementia
erga justitiam, sed pietas erga Deum versatur. Et quia grossi
estis, fratres, veniat Verbi gratia. Misericordia est, dum si quis
videndo aliquem juste damnatum duci ad suspendium, naturaliter movetur
eique compatitur, et ita motus a suspendio eum liberat. Similiter si
quis rapit pauperi aliquid boni, et veniat alius, et raptori eripiat
ea, et pauperi reddat, talem dicimus habere misericordiam. Clementia
vero est, ut si quis injuste hominem punitum videat, et objiciat se
periculis ut illum eripiat, talem dicimus clementiam possidere.
Pietas autem quid aliud est, quam Deum pura mente colere, quae alio
nomine latria nuncupatur? Bene enim tunc dicimur jejunare, quando
pietate, misericordia et clementia refloremus. Adjuvet nos
Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
|
|