|
Scire namque debetis, fratres dilectissimi, quod hoc solemne jejunium
quod alma mater Ecclesia hodierna die praecipit observari, a creatione
hominis in ipso mundi primordio praecepit Deus in paradiso Adae et
Evae, ut a fructu arboris abstinerent. Hoc etiam ante Legem Moyses
sanctus observavit, et Legem suscepit. Hoc sub Lege Elias
astrinxit, et ad coelum in curru volavit. Eva quamdiu abstinuit,
virgo fuit, et in paradiso permansit; sed dum jejunium violavit, in
miseriam corruit, libidinis corruptionem persensit, sub domino
constituta remansit, et de paradiso expulsa fuit. Moyses etiam post
jejunium cum Deo facie ad faciem locutus est, qui ante jejunium Deum
nec videre nec ad eum accedere ausus fuerat. Jerosolyma a Sennacherib
tempore Ezechiae regis et Isaiae per jejunium liberatur, et centum et
octoginta quinque millia coelitus interfecti sunt in nocte una, et ne
foeterent eorum corpora, incinerati et in pulverem redacti sunt.
Tempore etiam Jonae jejunium praedicantis in cinere et cilicio veniam
impetravit. Numquid et Josue filius Nave jejunavit, priusquam per
diem et cursum solis et lunae temperavit, et hostes superavit? O
jejunium convivium animarum, beatus qui te amat, sed beatior qui te
frequentat! Qui enim jejunat, ut bonus appareat, ut conservetur, ut
sanior fiat, et ut ne corpore nimis impinguescat, non beatus est
ille: quia jejunium quod facit, non virtutis est, sed
praesumptionis; non virtutis est, sed attenuationis. Ideo non
mundo, sed Deo jejunare debemus: sic enim sancti patres in veteri
Lege faciebant. Decimas enim Deo dabant, et primitias de omnibus
bonis suis: sic et nos Deo primitias dare debemus. Quas tunc
primitias Deo damus, quando corpore quidem a cibis eleemosynas etiam
dando, et mente a vitiis jejunamus. Et nunc Deo tales primitiae
acceptae sunt. Sed scitote, fratres mei, quod antiquitus patres
nostri fideles jejunare consueverunt in vigiliis magnarum solemnitatum
usque ad noctem : quod laudandum erat et bonum. Sed hoc non solum,
sed etiam vigilabant per noctem, et ad ecclesiam ludendo et chorizando
conveniebant: quod detestabile erat et malum. Tales non solum Romani
erant, non solum Papienses et Ravennates, sed etiam Mediolanenses:
de qua turpi consuetudine dolebat Mediolani mater illa, quae me carne
et spiritu in Christo regeneravit, et institutum est ipsa instigante a
patre nostro sancto Ambrosio, ut vigiliae cassarentur , vel cessarent
a cunctis, ut homicidia et fornicationes a fidelibus deponerentur.
Solum tamen jejunium mentis et corporis cum eleemosyna Mediolanensis
Ecclesia fidelibus reliquit. Sed dicetis: Numquid in vita nostra
semper jejunare debemus? O fratres mei, legem meam recepistis, et
audistis frequenter inter caetera, quod carnem vestram dometis
abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Nolo enim me
ipsum ligare. Nolui onera vestra portare: sed hoc solum super vos
ponere volui, ut jejunetis et abstineatis, quantum facere Deo favente
potestis. Nolo tamen, quod diebus dominicis jejunetis: hoc enim
haeretici et infideles faciunt. Omne autem jejunium, exceptis diebus
dominicis, bonum est et laudandum, si bene fit. Aliquod tamen est
jejunium devotionis, ut jejunare vigilias sanctorum Cypriani
compatriotae nostri, et Gervasii et Protasii, et similia. Aliud
est jejunium institutionis, ut Assumptionis sanctae Mariae, et
Nativitatis sancti Joannis Baptistae, sanctorum apostolorum Petri
et Pauli, Simonis et Judae, Matthaei, et Andreae, et Jacobi
majoris. Istorum enim vigilias jejunare semper debemus, ut sicut
jejunando cum eis patimur, ita in futurum cum eis pariter gloriemur.
Sed mox mihi, fratres, dicetis: Cur festum Nativitatis sancti
Joannis celebramus? Numquid in peccato conceptus est? Et ideo
attendite, quod prius seminatur homo, postea concipitur in vulva, et
ibi caro formatur, deinde post dies quadraginta septem creatur anima,
et corpori infunditur, secundum sanctum patrem et martyrem Cyprianum
, cui in omnibus compellor credere , quia per Spiritum sanctum optime
locutus est. Celebratur tamen nativitas sancti Joannis Baptistae,
non prima, sed secunda. Prima enim nativitas fuit in utero, quando
anima in utero fuit infusa. Alia vero ex utero, quando venit ad
lucem; et haec sine peccato fuit, quia sanctificatus fuit in utero.
Haec autem festivitas non solum apud fideles, sed apud infideles
vigiliam habet. In hoc festo maxime Pagani infideles ad ecclesiam
suam conveniebant vigilantes, ut supra diximus. Sed destructis
vigiliis illis , adhuc tamen antiquitatis nomen tenemus; quia dum
jejunamus, vigiliam nuncupamus. Vel aliter dicamus, fratres. Nam
dum illa sancta Elisabeth, quae filia fuit sanctae Ismarae, quae
quidem Ismara soror fuit carnalis sanctae Annae matris Dominae
nostrae, dum gravida esset de Joanne, ante adventum Virginis
sanctificatus Joannes non fuit; sed salutata Elisabeth a Virgine,
mox Joannes sanctificatus fuit in utero. Merito ergo ejus nativitatem
celebrare debemus. Sed nunc de Apostolis, quorum vigiliae non
habentur, dicamus. Festum enim Philippi et Jacobi jejunium non
habet, eo quod inter Pascha et Pentecosten est , quod tempus est
gaudii, laetitiae et exsultationis, quia Salvator surrexit a
mortuis. Jacobus etiam Zebedaei apostolus apud quosdam vigiliam non
habet, eo quod occisus fuerit in diebus azymorum; nec diem mortis ejus
celebramus, sed potius translationis . Bartholomaeus etiam vigiliam
non videtur habere, eo quod una dierum fuerit decoriatus, et sequenti
die obiit, et sic si haberet vigiliam, oporteret quod esset in tertia
die, quod est contra normam aliorum jejuniorum. Thomas autem vigiliam
non habet, eo quod tempore adventus venit . Barnabas jejunium non
habet, quia de duodecim non fuit. Matthias jejunium non habet, eo
quod tempore jejunii sit. Joannes evangelista jejunium non habet, eo
quod in Gloria in excelsis simus, et gloriam in excelsis Deo cantare
debemus. Rogo tamen vos, fratres, licet jejunia ista servare non
teneamini pro remissione peccatorum vestrorum, vel pro periculo hostium
jejunare non desistatis, carnem domantes, quantum portare potestis.
Adjuvet nos Christus filius Dei qui pro nobis nasci et mori dignatus
est. Amen.
|
|