|
Demorantibus nobis in eremo, fratres dilectissimi, murmuratores,
detractores, vel susurrones nullatenus esse debemus: scientes quod
tales regnum Dei non consequentur. Non igitur stulta loquamur lingua
dolosa, sed cum Dei adjutorio, sine cujus voluntate et nutu folium
arboris non movetur, omnis murmuratio vel detractio procul sit a
nobis: considerantes quid Mariae sorori Aaron et Moysi, quia
murmuravit, acciderit. Nam murmuravit, quia Moyses uxorem
Aethiopissam duxerat; cui murmuranti iratus est Dominus valde, eo
quod Moyses esset mitissimus super omnes homines qui morabantur in
terra. Et ait Dominus Aaron et Mariae, Egredimini ad tabernaculum
foederis. Quibus pervenientibus ait Dominus, Quare non timuistis
detrahere servo meo Moysi, cui loquor facie ad faciem? Servus etenim
meus est, et in domo mea fidelissimus est. Et ecce Maria repleta est
lepra, cadens super eam quasi nix. Quam videns Moyses, exclamavit
ad Dominum dicens: Deus meus, obsecro, sana eam. Cui respondit
Dominus: Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur
Maria ad pristinam sanitatem (Num. XII, 4, 8, 14). Ideo
attendite, fratres, quod Maria haec quae peccavit, animam subditorum
et discipulorum significat, quando suo praeposito vel presbytero
obedire recusat, et recusando murmurat, et murmurando leprosa
efficitur: quod apparet, dum culpa ejus publicatur. Sed bonus pastor
qui omnium vestrum curam gerit, quaerens sanitatem animarum,
compatitur peccanti, et auxilium divinae medicinae precibus postulat
infirmanti: clamatque quotidie indefessa voce pastor bonus, qui animam
suam ponere non desistit pro ovibus suis, dicens: Obsecro, Domine,
sana eam; sana contritiones ejus, quia commota est. Sana eam, quia
lepra murmurationis plena est. Revoca eam, quia a consortio fidelium
tuorum separata est. Igitur, fratres, attendite, ne murmuratores
sitis. Nam sicut lepra proprium corpus devorat, et sibi adhaerentes
inficit; sic et murmurator non solum se ipsum destruit, sed etiam
cunctos audientes occidit. Ideo, fratres, attendite, ut non
murmuratores vel loquaces sitis, sed veraces: quia in superfluo
eloquio peccatum deesse non poterit, nec omnino veritas adesse. O
quam grande periculum est, non solum dicere falsa; sed et vera
praedicare poenosum et dubium est! Loquaces denique laudare non
audeo: sed tacentes beatos praedicare praesumo. Attendite, o fratres
mei, attendite, ne simul cum presbyteris meis murmurantibus
capiamini. Nam ad vos perveni, et in diebus Paschalibus vobiscum in
hac solitudine esse volui, quia murmuraverunt, et Augustino
detraxerunt presbyteri, et noluerunt dominicis obedire praeceptis,
ideo leprosi murmurando facti sunt, et immunditia peccatorum percussi
sunt, et a domo mea expulsi sunt, quia vocati non fuerunt digni mecum
perseverare. Ideo separati sunt et expulsi, quia non potuerunt sine
murmure stare. Vos autem, quorum officium est semper orare,
ferventius nunc orare vos deprecor; ut tanquam sanatos ad communionem
Ecclesiae Hipponensis revocare gaudenter possimus illos, quos tales
invenire credidi , quales invenire non potui. Haec tamen expulsio est
ad salutem, non ad perditionem; ad correctionem, non ad damnationem.
Sic enim expulsus est Adam de paradiso, ut in hoc exsilio miseriae
corrigeretur: ut in hac poena temporali per gratiam adipisceretur
aeternam promissionem. Nam licet Adam peccaverit, Dominus tamen eum
non deseruit, sed ad poenitentiam eum et suos semper invitavit.
Postquam enim Adam peccavit, latere se voluit, et abscondit se a
facie Domini, quod erat signum doloris et erubescentiae. Sic enim
volo vos facere, fratres. Nam et si aliquando murmurastis vel
peccastis, quod est conditio cunctorum viventium, erubescite et
abscondite faciem vestram per humilitatem a facie Salvatoris: ut dum
visitaverit vos in solitudine paradisi, et vocaverit vos, dicens
cuilibet, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Consideretis in
quanta peccatorum miseria positi sitis. Per hoc enim quod vos proprio
nomine vocat, signum dat quod ad poenitentiam vocat. Per hoc quod
dicit, Ubi es? ostendit quod viam peccatoris ignorat; non tamen quod
ignoret, sed quod reprobet. Post meridiem apparet; ostendens quod
Dominus ab amore peccatorum refrigescit, quia per peccatum in homine
refrigeratus est amor charitatis. Hoc enim pensate, et cum Adam vos
peccasse cognoscite, et dicite: Domine, audivi vocem tuam in eremo,
et timui, eo quod bonis operibus nudus essem, et abscondi me
(Ibid., 10) per humilitatem, cognoscens quod peccavi in coelum
et coram te. Sed et contrarium facientes, murmurantes et detrahentes
proximo suo, et mala portantes in cordibus suis, expellet eos Dominus
de paradiso: sed tamen faciet Dominus misericordia motus tunicas
pelliceas ne tempore frigoris perpetuo moriantur. O grandis Dei
misericordia! o infinita Dei clementia! o magna et admirabilis ejus
dilectio circa nos! Ecce enim quotidie peccamus, frequenter eum
ofendimus; et tamen nos derelinquere non vult, sed tunicas pelliceas
correctionis et veniae nobis quotidie donat et largitur. Ecce quanta
est misericordia nostri Salvatoris. Igitur, fratres mei et laetitia
cordis mei, redeamus ad mentem, et eam diligenter discutiamus,
scientes, quod nunc in paradiso poenitentiae et deliciarum positi
sumus, et in Ecclesia ejus positi et collocati sumus. Dedit nobis
praecepta, ut toto corde, tota mente eum diligamus, et proximum
nostrum. Sed quomodo diligere eum possumus, si susurrones et
detractores in eremo facti sumus? O quam pestis misera et mortalis est
ipsa murmuratio! o quam venenosa est, quae conventus clericorum et
civitates multas destruxit! Et quia grande periculum est, inter
murmuratores habitare; ideo expellendi sunt tales, ne caeteri
corrumpantur per eos. Tertia enim lingua multa mala committit (Eccli
XXVIII, 16): ideo si semel correpti non se emendaverint, de
vestra sancta et singulari societate expellantur. Nec crudele hoc esse
credatis, nec illi qui expulsi sunt ad tempus, de hac expulsione
dolere debent; sed cum omni humilitate eam suscipiant, dolentes tamen
et flentes, quod nondum intellexerunt Apostolum dicentem, Si quis se
putat religiosum esse, non refrenans linguam suam, hujus vana est
religio (Jacobi I, 26). Melius est enim a congregatione
praesenti expelli ad tempus, quam a coelesti regno perpetuo. Sic
enim, ut supra diximus, expulsus est Adam de paradiso, non ad
damnationem, sed ad correctionem. Correctus vero et emendatus frater
qui peccaverit, et qui proximo detraxerit, volo ut inter vos fraterne
recipiatur. Melius enim est, ut redarguamur de misericordia, quam de
crudelitate, in die novissimo. Nam pium hominem quando periisse
legimus, ignoro: sed impium et crudelem frequenter periisse audio.
Igitur, fratres mei et laetitia cordis mei, obsecro ut non peccetis,
ut in die novissimo nec crudeles, nec nimis misericordes inveniri
possitis. Deponite murmura, claudite infra dentes linguam, ponite
custodiam ori vestro, et silete; non solum a malis, sed etiam
quandoque a bonis silere, laudabile est. Ait enim sanctus propheta,
Silui a bonis (Psal. XXXVIII, 3). Nam omne bonum ubique
proferre non debemus: sed tempus proferendi agnoscamus in cunctis.
Estote igitur, fratres, non loquaces, sed veraces. Calcate
murmurationes, et fugite eas ut mortem. Nam murmurare, detrahere,
vel despicere, hypocritarum conditio et ignorantium. Murmurare
denique et detrahere hypocrita non satiatur, de omnibus maledicens ut
ipse solus a cunctis praedicetur beatus. Omnia judicat, ut nemo sit
qui eum audeat judicare. Omnia despicit, ut ipse solus sit qui ab
omnibus aspiciatur. O hypocrita, cave ne ad mensam meam pervenias.
Nam ibi antequam aliquid sumas, lectio mea tibi primo legetur. Quid
enim primo in mensa mea descripsi? Quid primo in ea habere vel audire
desidero? Quid primo in ea servare praecipio, nisi quod,
|
Quisquis amat dictis absentum rodere famam,
Hanc mensam indignam noverit esse sibi ?
|
|
Quapropter, fratres, si quis murmurare desiderat, non solum ad
nostram congregationem, sed nec ad mensam nostram accedere praesumat.
Non enim ad eremum venimus, ut murmuremus; sed ut mundanis omnibus
conculcatis, in eremo pie, sancte et juste vivere valeamus. Quod si
non fecerimus, quod Deus avertat, melius fuisset quod nati non
fuissemus. Quare, fratres mei, melius fuisset; nisi quia melius
fuisset non esse, quam male esse? Numquid non melius est carere esse
quam cum esse perpetuo cruciari? Nam non esse, cui possit obesse,
ignoro. Sed habere esse, et perpetuo cruciari, quid aliud est, quam
mortem sine morte semper habere? Verum, et indubitanter verum vobis,
fratres mei, dicere audeo, melius esset non esse, quam cum esse
perpetuo affligi, vel aeternaliter cruciari . Studeamus igitur,
fratres, semper bene vivere, ut et semper bene esse possideamus.
Esse enim Dei gratia habere nos scimus: sed semper bene esse omnino
ignoramus. Propterea taliter linguam caeteraque corporis membra
restringamus, ut mediante divina gratia, ad perpetuum malum esse non
perveniamus. Nec de nobis dicatur, quod de Juda proditore discipulo
dicitur: Melius ei fuisset, si natus non fuisset homo ille (Matth.
XXVI, 24). Quare illi melius fuisset, si natus non fuisset;
nisi quia melius est omni esse carere, quam in inferno jacere? Ibi
denique etsi erit stimulus doloris et poenitudinis, nulla tamen erit
ibi correctio voluntatis, ut nullatenus a damnatis possit diligi vel
desiderari justitia. Ideo illi diviti qui in inferno cruciabatur,
quamvis curam de vivis fratribus gerere videretur, non tamen eidem de
justitia cura erat, quia justitiam nullatenus diligere possunt qui in
inferno sunt. Jacebat tamen dives, et sepultus erat in inferno, et
quid de fratribus suis esset, ignorabat et nesciebat omnino: et tamen
curam de eis videbatur habere; sicut et nos viventes de mortuis,
quamvis quid agunt utique nesciamus. Itaque, fratres, caveamus ne
peccemus; ne ad illam flammam perveniamus . Ipsa denique flamma
concremationem habet, sed lumen nullum habet. Quare? Nisi quia quos
gehennae flamma cruciat, a visione veri luminis caecat; et ut foris
eos dolor combustionis cruciet, intus poena caecitatis obscuret; ut
qui Creatori suo corde et corpore deliquerant, corpore simul et corde
puniantur; et utrobique poenam sentiant, qui dum viverent, pravis
delectationibus serviebant. Ecce, fratres, quomodo puniuntur
peccatores, quibus unus ignis omnibus est; non tamen uno modo omnes
cruciantur, sed quanto quis in deliciis plus permanserit, tanto
fortius cruciabitur in aeternum. Unus igitur ignis singulis est, et
corporeus est, et uti saevissimos peccatores corporaliter cruciet, nec
studio humano accenditur, nec lignis, pice vel oleo nutritur; sed
post peccatum semel accensus, in aeternum durare nullatenus dubitare
debemus. O inferne, ut latus es, et mensuram non habes; profundus
es, et nullum fundum te habere cognosco; insatiabilis es, quia omnes
tam pauperes quam divites te libenter suscipere audio; plenus ardore
incomparabili, plenus fetore intolerabili, plenus omni dolore
innumerabili. Ibi omnis miseria, ibi tenebrae, ibi nullus odor, ibi
horror aeternus, ibi nulla spes boni, ibi nulla desperatio mali; sed
omne malum quod existimari potest, damnatis in aeternum erit. Ibi,
fratres mei, daemones flere et clamare non cessant, percutere
peccatores nunquam desistunt, nunc superbum, nunc elatum, nunc gloria
mundi plenum, nunc luxuriosum, nunc proditorem, nunc homicidam, nunc
feneratorem, nunc verbosum, nunc adulatorem, nunc mendacem, nunc
detractorem. Ecce quomodo clamabunt. Sed quid clamabunt, nisi,
Percute, dilacera, interfice, sine morte occide, velociter spolia,
depraedari festina, fer prunas, picem para, aurum et argentum
liquesce? Et quia dum vixerunt, Deum intelligere noluerunt, et si
in aeternum vixissent, semper male facere voluissent; ideo sine
redemptione merito in aeternum cruciabuntur. Itaque, fratres,
obsecro, ut non peccetis. Custodite linguam vestram, servate eam,
claudite eam vecte ferreo, quoniam sermo vanus in vacuum non ibit: sed
de omni verbo otioso in die novissimo reddituri sumus rationem.
Adjuvet nos Jesus Christus Deus noster, ad perseverandum in omnibus
bonis, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula
saeculorum. Amen.
|
|