|
Pax vobis, fratres dilectissimi, qui optimam partem cum Maria
elegistis, dum mundum et pompas ejus contemnere voluistis. Voluistis
enim terrena despicere. Saniori enim consilio sanctorum Ambrosii et
Simpliciani patrum vitam tutiorem aggressi sumus cum Paulo mundum
fugiente, timentes ne caperemur ab eo. In eremo denique sumus,
jucunditatem communicationis et fractionis panis intelligentes,
clamantes cum propheta: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare
fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Tutior enim haec vita
est et dulcior, ubi unus alium cohortatur, ubi alter alterius exemplo
inflammatur. O vita sancta eremitica, vita solitaria, vita
perfectorum, vita angelica non humana, vita poenitentium, vita contra
mundum pugnantium, vita ad Deum fugientium, vita deifica non humana,
vita filiorum qui erraverunt ad patrem redeuntium! Haec est domus,
ubi reconciliatur patri filius, qui portionem substantiae consumpserat
luxuriose vivendo. Hanc, fratres mei, si Januarius noster
cognovisset, aurum nobis ignorantibus non retinuisset. Hanc si
dilexisset, vineam, agrum, et pecuniam tenere erubuisset . Quare?
Quia paupertatem asperiorem presbyteris meis vos sponte tenere
vidisset. Nam sicut filius ille, qui peregre profectus est in
regionem longinquam, ubi dissipavit substantiam suam luxuriose
vivendo: sic et ipse, vel quicumque peccator, dum carnales voluptates
diligit, a Domino peregrinatur; et quanto peccando fit dissimilior,
tanto magis a Deo elongatur. Substantia enim hominis est omne quod
vivit, cogitat, sapit et loquitur; quae Deus aeque dividit. Quam
substantiam peccator consumit, dum conscientiam et vitam et
cogitationes et verba in malis actionibus impendit. De filio etiam
isto dicitur quod coepit egere; et ideo adhaesit uni civium regionis,
et misit eum in villam ut pasceret porcos, et cupiebat implere ventrem
de siliquis quas porci manducabant, et nemo illi dabat. Eget enim
peccator, dum cupit implere ventrem, non pane vitae aeternae, sed
glandibus, qui porcorum cibus est. Ideo adhaesit uni de principibus
mundi, sub cujus favore pascere porcos, id est, daemones valeat.
Porcus enim immundum animal est, et de sordibus saturatur et
delectatur. Siliquae enim sunt non solum glandes, sed etiam omne
turpe et immundum quod porcus comedere delectatur. Istae denique
siliquae sunt fornicatio, ebriositas et gulositas. Isti enim sunt
daemonum cibi, quibus peccator repleri desiderat, sed nemo dat illi ad
sufficientiam. Peccator enim semper famescit, semper devorare
quaerit, nunc luxuriando, nunc alia faciendo semper delectari
desiderat. Sed visitante Domino patre per gratiam passionis suae
poenitet miser peccator, dolet jam pascere porcos, cogitat, et
cogitando surgit pergens ad patrem, dicens: Pater, peccavi in
coelum, quia assumpsi frequenter nomen tuum et sanctorum tuorum in
vanum: peccavi etiam coram te, quia in tua humanitate peccavi, quia
non cognovi opere tuam infirmitatem, quam pro me passus es; peccavi et
coram te, quia Deus et homo es. Peccavi in coelum, quia in Patrem
et in Spiritum sanctum. Non igitur sum dignus vocari filius tuus
(Luc. XV, 21). Sed quid fecerit pius pater, audiamus,
legamus, praedicemus, non sileamus. Nam misericordia motus, videns
illum viventem, occurrit; videns lacrymantem, lacrymatur; videns eum
nudatum, stolam jubet parari; videns eum discalceatum, calceatur;
credens eum debilem et famelicum, occidi jubet vitulum saginatum. O
quam grandis misericordia tanti patris! o quam infinita ejus pietas! o
quam dulcis, o quam pia miseratio! Ecce enim filius peregre fugit,
et tamen patienter exspectat. Omnia bona destruxit, et tamen ad se
revocare festinat. Porcos pascit, et ei jam vitulum parat. Fame jam
fere moritur, et epulari jam clamat. Nudus apparet, bonis operibus
privatus, et ecce stola pristinae gratiae Salvatoris quam in Baptismo
recepit, induitur, et annulus fidei desponsationis datur: ne amplius
valeat pascere porcos, qui ad domum patris fugit; sed tanquam civis
sanctorum et domesticus Dei fundetur in domo divinae majestatis in
aeternum et ultra. Quod bene ostendit ille misericordiae pater, quia
videns illum misericordia motus est, et occurrit, et brachia extendens
super collum ejus, osculatus est eum, dicens servis suis, Adducite
vitulum, et manducemus. Hic filius meus mortuus erat, et revixit;
perierat, et inventus est (Luc. XXV, 23, 24). Similiter
hoc idem fecit Salvator Petro, quando eum negavit: quando illum
respexit, quando respexit mentem ejus, tunc flevit amare. Occurrit
peccatori Salvator: quia per se non potest ad Deum accedere, nisi ei
subveniat, nisi mentem ejus respiciat. Sed postquam eum respexerit,
flectitur super collum ejus, quia onus ejus leve ponit super collum
ejus, dicens, Discite a me, quia mitis sum et humilis corde
(Matth. XI, 29). Tunc stola induitur, dum anima indumento
virtutum vestitur. Duae enim stolae sunt: una videlicet quando anima
in praesenti indumento virtutum vestitur; altera vero immortalitatis
est, quando corpus in fine saeculi etiam resuscitabitur. Et ideo,
fratres mei, licet in eremo sitis, scire tamen debetis, quod duae
stolae sunt duae resurrectiones: quarum una est animae, quando
resuscitatur a vitiis, in quibus mortua jacebat; altera corporis,
quando corpus configuratum erit corpori claritatis Christi, quando in
die judicii reformabitur. Eia ergo, fratres mei et corona matris
meae, scitote quod porcos jam pavimus, cum multo tempore daemonibus
peccando placuimus. Jam frequenter eorum siliquas desideravimus,
quando mundo placere voluimus, quando in eo florere concupivimus,
quando delectationibus suis toto affectu adhaesimus. Sed nunc Dei
gratia servi Christi sumus, clamare non cessemus, Peccavi,
Domine: jam non sum dignus vocari filius tuus. Quorum clamorem
audiens occurrit nobis osculando, suam pacem donando. Stolam
donavit, quando animam vitiis spoliavit. Annulum donavit, quando in
fide nos sua roboravit. Calceamenta donavit, quando memoriam mortis
nobis impressit. Vitulum occidit, quando in sacramento altaris
memoriam passionis ejus in mente renovavit. Tunc nobiscum pater
manducat et epulatur, quando in operibus suis perseverando delectamur.
Tunc sic nobis ornatis praecipit Angelis Deus, ut convivium
praeparent; quia mortui eramus, et resurreximus; perieramus, et
inventi sumus. Cogitate ergo, fratres, ad quid venimus. Ecce in
solitudine sumus, elongati sumus a saeculo, et longo tempore jam
mansimus in solitudine, ut secundum apostolicam formam quietius vivere
valeamus. Locus enim non facit sanctos, sed operatio bona locum
sanctificabit et nos. Peccavit enim angelus in coelo, peccavit Adam
in paradiso: et tamen nullus locus sanctior illis erat. Si enim loca
habitatorem beare possent, nec homo nec angelus a dignitate sua
corruissent. Pensate ergo, fratres, quid vestis nigra, quid zona
pellicea, quid corona capitis persuadeant. Nigra enim vestis, quae
vilis est, mundi contemptum nobis denuntiat, et memoriam mortis.
Zona pellicea lumborum refrenationem declarat. Capilli rasi de
vertice, superfluitatem criminum significant ablatam de mente. Sic
enim mihi sanctus pater Ambrosius, quando me regeneravit in Christo
anno aetatis meae trigesimo , mihi petenti respondit. Cogitate ergo,
fratres, quam reprehensibile est, si sub tali habitu superbia lateat
vel luxuria. Summe necessaria est igitur nobis in eremo demorantibus
ipsa humilitas, quae designatur per vestem; castitas, quae denotatur
per lumborum praecinctionem; obedientia, quae intelligitur per
subjectionem. Portamus etiam baculos, per quos intelligitur
disciplina, sub qua semper parati esse debemus. Deus autem qui nos de
tenebris gentium revocavit ad gratiam, confirmet etiam in omni bono,
ut abundemus in spe et virtute Spiritus sancti. Amen.
|
|