|
Audivimus, fratres charissimi, quod cum Dominus intinxisset panem,
ut daret Judae, quod post buccellam intravit in eum Satanas. Et ait
Jesus: Quod facis, fac citius (Joan. XIII, 26). Cum
ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
Cum ergo exiisset, ait Dominus discipulis suis: Surgite. Et
postea ait: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Antequam tamen a
vobis recedam, mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut
dilexi vos (Ibid., 33, 34). Satis enim novit Charitas
vestra, quod tota perfectio nostrae vitae et aedificationis ex
Evangelio accipitur. Ejus verba a summo nostro Magistro nobis data
sunt; ideo pretiosiora sunt, et satis nos hortantur, nosque
aedificant quotidie. Et ea vobis modo praesentamus, ad memoriam vobis
reducimus, non quia non bene intelligatis, licet in eremo permaneatis
, et segregati a gentibus sitis etiam corporaliter, antequam essem
presbyter episcopus pariter videre potuistis: sed ideo vobis ad
memoriam reduco, non ut doceamus, sed ut et me et vos, fratres,
moneamus. In Evangelio quo dicitur, quod ad praesentem diem
pertinet, de patientia et dilectione et humilitate instruimur. Ideo,
fratres, ut et ego plenius valeam una vobiscum corrigi et doceri,
relinquere volui presbyteros meos, quorum vita apostolica vestra et
eorum una est: et sanctum senem Valerium etiam corpore hodierna die
relinquere non curavi, cupiens vos docere et a vobis doceri, ut
fructum aliquem Deo in die tantae solemnitatis offerre digne pariter
possimus. Ideo, fratres, ad expositionem sancti Evangelii
accedentes, primo audire et scire vos volo, quod Dominus Jesus
discipulum Judam multis modis, minis, sacramentis et exemplis et
planctu volens eum corrigere, et praedictis modis ad correctionem
invitare, ad ultimum eum manifestavit in damnationem et ruinam jam esse
paratum, dum in coena dixit: Qui intingit mecum manum in paropside,
hic me tradet (Matth. XXVI, 23). Cum enim Judas pravam
suam vitam nulli patere putavisset, Magistrum audiendo erubuit, sed
non poenituit: multo enim ante passionem dixit, Nonne duodecim
elegi, sed unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? Et
post coenam ait: Vos mundi estis, sed non omnes (Id. XIII,
10). Hoc autem Magister dicebat, volens discipulum verbo
corrigere. Ecce quomodo verbis timoris eum correxit. Sed videns
Dominus quod verbis eum corrigere, ipso nolente, non poterat,
studuit eum corrigere, et sibi timorem aeternum incutere, dum ait,
Vae homini illi per quem tradar ego! melius ei fuisset, si natus non
fuisset (Matth. XXVI, 24). Sed Dominus cor discipuli
nequiter induratum, ad dilectionem sacramenti dulciter invitavit dicens
sibi post Petrum et caeteris, Accipite et comedite: hoc est corpus
meum (Ibid., 26). Sacramentum enim illud ideo hominibus datur,
ut corpus in terris capiti coadunetur. Sicut enim multa grana unum
panem conficiunt, et ex multis racemis unum vinum extrahitur; sic ex
multis hominibus Christi corpus conficitur. Obtulit autem Dominus
discipulo sacramentum unitatis, ut eum invitaret ad humilitatem
dilectionis. Licet etiam propter alios discipulos humilitatis exemplum
praebuerit, tamen ovem perditam recuperare valde cupiebat. Sed videns
eum nequiter obstinatum, surgit a coena, et vestimenta deponit,
linteo se praecinxit, et ad principem Apostolorum primo, ut
arbitror, fratres, pervenit. Ante eum se genuflexit divinitas
incarnata, Deus ante hominem, Creator ante creaturam, Magister
ante discipulum, Rex ante piscatorem, doctus ante indoctum,
sapientia ante ignorantiam, pulchritudo ante deformitatem. Ideo
Petrus divinitatem incarnatam videns ante se incurvari, expavit,
exhorruit, et per coenaculum velut insensatus cucurrit, et clamavit:
Non lavabis mihi pedes in aeternum (Joan. XIII, 8). Nam
inquit Petrus, Domine, jam dixi quod tu es Christus filius Dei
vivi; et tu mihi lavas pedes? Sed notare debetis, fratres qui in
eremo habitatis, cur, inquam, coena facta dicitur, cum post
ablutionem pedum dicatur buccellam panis Judae Dominum porrexisse.
Non debemus intelligere coenam finitam, cum dicatur panis esse adhuc
super mensam. Adhuc enim coenabatur quando Dominus a mensa surrexit,
et tamen coena jam facta dicitur. Intelligere hoc namque debetis,
quod non facta erat, sed parata, et ad convivantium mensae usum
perducta. Ideo Joannes aquila grandis istam dicit coenam, omnia
diligenter attendens, prius nostri Salvatoris celsitudinem voluit
commendare, dum ait, Sciens Jesus quia omnia dedit ei Pater in
manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit (Joan. XIII.
3). Magnam Christi potentiam exprimit Joannes, cum omnia Patrem
ei dedisse affirmat. Magnam celsitudinem Christi praedicat, cum eum
a Deo exisse asserit: et tamen hodie audivimus, quod ille qui habet
omnia in manu, vestimenta etiam deponit. Sed quid mirum, si pro
discipulis vestimenta deponit, qui etiam carnem pro inimicis suis
dedit? Et quid mirum, si more famuli praecinxit se linteo, qui
formam servi accipiens, habitu inventus est ut homo? Quid mirum si
fudit aquam in pelvim, qui dignatus est fundere sanguinem pro nostra
redemptione? Et ait Joannes, Venit ergo ad Simonem Petrum
(Ibid., 6). Videtur denique quibusdam, sicut fuit martyr ille
sanctissimus et doctor Cyprianus, ante Petrum Judam lavasse, volens
Dominus praedictum discipulum revocare. Sed non videtur ratio
ponderosa : ex quo enim Petrum jam cunctorum caput fecerat, ad eum
accessit primo in honore, ut caeteri postea similiter facerent. Ideo
sic intelligendum est, cum summam rei bene transcripsisset dicendo,
Coepit lavare pedes, et linteo tergere; redit postea ad ordinem rei
ostendendo, dicens, Venit ergo ad Simonem. Quid est etiam quod
Dominus postea dicit, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes
lavet, sed est mundus totus (Ibid., 5, 6, 10). Si mundus
est totus, quare necesse est ut pedes lavet? Ideo, fratres,
attendere debetis, quod hanc mentionem facit Dominus de ablutione
Baptismatis: qui ergo lotus est in Baptismate totus, non est necesse
nisi ut pedes venialium peccatorum lavet, quibus humana mens obstare
non potest, nec infans cujus unius diei vita regnat super terram.
Paractis denique et consummatis sacrae coenae sacramentis, factis et
ordinatis in eadem coena Apostolis, sacerdotibus communicatis, et
lotis eorum pedibus, iterum intravit mensam et ait: Scitis quid
fecerim vobis? Si ergo ego Dominus et Magister lavi pedes vestros,
et vos debetis alter alterius lavare pedes (Ibid., 12, 14).
Si sum Magister, discite a Magistro; si Dominus, erubescat haec
despicere servus; si jam peperci proditori, et vos parcere studeatis;
si ante eum genu flexi, humiles ante adversarios estote; si me ab eo
permisi osculari, et vos maxillam praebere dignemini; si proditorem
amicum vocavi, et vos inimicum amicum vocare corde et opere non
dedignemini: quia non est servus major domino suo. Et post pauca, de
filio perditionis dolorem ostendens et dolens, turbatus in spiritu et
contristatus, ait: Unus vestrum me tradet (Ibid., 21). O
quam doluit Dominus discipulo perdito! o quam studuit eum ad se
revocare! Doluit, quia non potuit eum corrigere. Doluit, quia
obstinatum jam eum esse cum diabolo cognoscebat. Doluit, quia super
eum sententiam aeternae damnationis daturus erat. Et videntes
discipuli faciem, quam Angeli aspicere desiderant, esse turbatam,
dixerunt, quis esset ille, quaerentes quis eorum esset major. Sed
quare hoc? nisi quia arbitrati sunt ut homines, ille qui major est,
ut dominari possit, magistrum prodere procurat. Aliqui tamen de
Petro forte suspicabantur, quia plus et plurima se facturum jam
promiserat pro Magistro: suspicantes, quod ficto corde sic toties
loqueretur, Tu es Filius Dei. Sed quia Petrus innocentem se
sciebat, innuit Joanni ut peteret. Cui Dominus, Cui panem
intinctum porrexero, ille est: sed cave ne Petro dicas. Et cum
intinxisset Jesus panem, dedit Judae (Joan. XIII, 26).
Non est ergo credendum, quod Dominus alta voce dixerit; quia si
Petrus hoc scivisset, dentibus proditorem dilacerasset. Nec etiam
est putandum, quod Judas tunc Christi corpus sumpsisset, quia jam
Dominus omnes discipulos communicaverat et Judam, sicut Lucas
evidenter ostendit: panem intinctum tamen Dominus discipulo porrigere
voluit, ut cor intinctum veneno significaret. Et post buccellam
intravit in eum satanas. Numquid satanas tamen ante cor ejus
intraverat? Omnino, fratres, ante buccellam cor Judae intraverat,
sed affectu et voluntate tantum: sed post buccellam intravit satanas
affectu et opere: tamen bona fuit buccella quam Christus discipulo
dedit. Bonum etiam sacramentum quod ei tribuit: sed aliquando bona
obsunt, et mala quandoque prosunt. Corpus enim Domini quod bonum
est, malis malum est. Et carnis stimulus malus est, et tamen Paulo
bonus est; et quod malum est, sibi profuisse cognoscimus. Sicut
supra diximus, fratres, panis iste porrectus a Christo, et indigne
receptus a Juda, fecit ex merito Christus, ut major esset licentia
super eum diabolo post manifestationem, ideo graviorem vindictam in eum
fecit. Subtracta enim gratia, eum Dominus ad malum dimisit, et
dimisit eum secundum desideria cordis sui, et ivit in adinventionibus
suis. Et permittens eum in propria voluntate et arbitrio, ait
discipulo: Quod facis, fac citius (Ibid., 27): quasi dicat
Dominus, Quia non possum te revocare timore verecundiae, nec mortis
aeternae, nec amore; do tibi potestatem, ut agas facto quod jam
voluntate fecisti. O Juda, quid facis? Attende antequam facias:
nam post factum forte gratiam poenitendi habere non poteris. Quid
cupis tradere, qui tibi multa peccata pepercit? Numquid a morte te
saepe liberavit? Numquid tui amore patrem tuum sanavit a lepra, et
matrem, cum qua concubueras, a paralysi etiam liberavit ? Numquid te
discipulum constituit? Numquid te bursarium fecit? Numquid in furto
te saepe invenit, et semper tibi pepercit? Numquid te post Petrum ut
plurimum honoravit ? Numquid semper Christus juxta se te habere
voluit? Numquid ad pacem, postquam te proditurum cognovit, saepe
revocavit? Numquid tibi suum sacrum corpus donavit? Numquid ante te
genu flexit? Numquid pedes lavit? Numquid te osculatus est? Cur
ergo prodere vis Magistrum, a quo tot bona recepisti? Sed haec omnia
non considerans, recepta buccella exivit continuo. Et bene exivit,
quia vere a Deo et a consortio discipulorum Dei exivit. Et erat,
inquit Evangelista, nox (Ibid., 30). Merito nox discipulo
proditori data erat, quia caecitas mentem ejus caligaverat. Qui
discipulus postquam ab eis recessit nocte, mox Magister undecim
congregavit, et ait, Filioli, modicum tempus adhuc vobiscum sum:
ideo mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos
(Ibid., 33, 34). Novus enim erat homo, quia quatuor modis
generantur homines: aut sine matre, ut Eva; aut sine patre et
matre, ut Adam; aut ex patre et matre, ut homines; aut sine patre
ex matre tantum, ut Christus. Bene ergo novus erat, quia Deus et
homo erat. Novum etiam regnum promittebat, quod nemo unquam
promittere ausus erat: ideo novum mandatum dedit. In Lege autem
veteri dictum erat, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum
tuum (Matth. V, 41). Sed Christus novum mandatum dedit, quia
ut amicos inimicos diligere mandat. Caeterae namque virtutes, fides
scilicet, oratio, eleemosyna, virginitas, et caeterae virtutes
corporis et fidelibus et infidelibus communes esse possunt : sed
inimicum diligere tantum Christianorum virtus est; et ideo Magister
veritatis dixit, In hoc cognoscent homines, quod mei estis
discipuli, si dilectionem ad invicem habueritis (Joan. XIII,
35). Scitote tamen, fratres, quod talis ordo in diligendo
servandus est. Primo super nos et super omnia Deum diligere debemus;
deinde animam nostram, quae nostra proxima est; deinde corpus, quia
factura Dei est: ideo Apostolus dicebat, Nemo carnem suam odio
habeat (Ephes. V, 29). Ideo nutrire debemus corpus, nec ipsum
occidere, sed sustentare debemus cibo et potu, quantum valetudo
permittit. Sic enim vult Deus, sic vult Apostolus: sic et vobis,
fratres mei, praecepi. Ideo, fratres, hortor vos et moneo, atque
fieri praecipio, ut tantum carnem dometis, quantum natura portare
potest. Nam cum videam inter vos quosdam sexagenarios, quosdam
septuagenarios, quosdam centenarios , videns eos Dei amore
ferventes, corpora eorum crucifigentes, vinum etiam non bibentes,
timeo ne potius Deum offendant quam placent. Talibus in Christi
nomine praecipio, ut saltem diebus dominicis et solemnibus vinum vel
cervisiam bibant. Juvenes autem qui fortes sunt, et jam triumphare de
inimico coeperunt, in Christi nomine poenitentiam agant, ne
devincantur ab hoste (sic enim volo, sic saepe praecepi servari: sic
non occidemus corpora nostra); sed serviant Creatori suo. Deinde
diligere debemus proximum, sicut fratrem nostrum, amicum nostrum vel
inimicum. Ideo attende: quod si inimicum videris esurire, ciba
illum, da illi potum, cooperias eum, et carnem tuam ne despexeris.
Dilectio enim spiritualis bonorum est: quia omnis habens eam, bonus
est. Numquid etiam cum odio aliquando paradisum quis intravit? Ad
infernum ire odium habentem saepe me legisse memoror, sed ad coelum
nunquam volare concedam. Cupimus ergo, fratres, esse cives coelestis
civitatis? Servemus novum mandatum novae civitatis. Illa, inquam,
civitas habet pacem, praecipit pacem, et diligit diligentes pacem.
Sequamur ergo pacem, sine qua Deum nemo videre potest. Quaeramus
pacem, et postea sequamur pacem. In ipsa Deus habitat, in ipsa
quiescit et pausat: quia factus est in pace locus ejus. Non ergo
habeamus cor intinctum odio, ne filii Judae proditoris simus; ne cum
eo suspendamur, et a diabolo pariter cum eo trahamur ad tartara. Qui
odium in corde portat, secundus diabolus est: et qui pacem impedit,
antichristus est: et qui pacem ordinat inter fratres, revera filius
Dei est. Attendite, fratres, Mariam: quoniam multum dilexit,
dimissa sunt ei peccata multa. Quid etiam Petro dixit Dominus;
nisi, Petre, amas me? Et quia amavit, meruit et amari; meruit
audire, Pasce oves meas, pasce agnos meos (Joan. XXI, 15).
Quin etiam discipulo ait qui diligebat Christum, et quem Christus
diligebat: Dilecte mi, veni ad me, quia tempus est ut epuleris.
Pacem ergo habeamus, fratres, si pacem cum Christo habere volumus.
Si vis amari a Christo, ama inimicum propter Christum. Si vis ergo
amari, ama. Hanc amplectimini, hanc diligite, hanc pacem et
concordiam usque ad mortem servate, si vultis cum Deo pacem habere.
Pax enim omnium custodia et cura virtutum est. Hanc pacem annuntiare
in suo ortu Angelis praecepit. Pacem annuntiavit saepe Apostolis,
pacem praedicare praecepit hominibus, pacem pro testamento Apostolis
reliquit, pacem in cruce pendens postulavit, pacem in sacrificio
toties in populo pronuntiari voluit. Nulla denique dabitur venia,
nisi pacifico viro. Pellite ergo a vobis hoc odii mortiferum venenum,
et pacem inter vos habete; quia estis fratres qui in hac vasta
solitudine simul in unum estis congregati. Uno enim pane, uno
indumento, uno nigro colore, una aqua omnes simul participamus.
Reducamus igitur, fratres, ad nostram memoriam, quod Dominus ab
inimico osculatus est, et tamen amicum vocat illum proditorem:
Amice, inquit, ad quid venisti (Matth. XXVI, 50)? Date
igitur reconciliationis pacem, sed non osculum proditionis. Qui enim
ficte inimicum osculatur, vel verbo blanditur, Judae proditoris
fratrem et socium et similem sibi esse, quis dubitare poterit? Sed
qui amore, Christi verus filius est. Vos enim, fratres, quorum
vita lux mundi est, licet mundus vos non videat, tamen mundi lucem vos
appello et sal terrae. Ideo quia lux estis, luceant opera vestra
bona. Nos qui videmur gerere in corporis nostri habitu figuram
crucis, et nomen religionis sanctae habemus, nigram etiam vestem
humilitatis portamus, zonis etiam pelliceis praecincti apparemus;
caveamus ne simus sepulcra dealbata, quae foris pulchra et speciosa
apparent, sed intus plena sunt ossibus mortuorum occultis; provideamus
ne nobis dicatur, Vae vobis qui clauditis regnum coelorum ante homines
(Matth. XXIII, 13). Timeo enim satis, ne paradisum
intremus , nec alios intrare permittamus. Hoc autem quare dico,
fratres? Non quia credam vos malos esse, sed quia doleo de fratre
nostro perdito Simplicio , qui ad hunc locum et ad hanc sanctam
congregationem cum tanto fervore pervenit, et audito patrem interfectum
esse, a nobis recessit, et mundum intravit, ut patris vindictam
vindicare posset. Qui ergo se existimat stare, vigilanter attendat et
videat ne cadat, et sic homines videntes illos qui columnae sanctitatis
esse videbantur tam nequiter cadere, non solum ipsis regnum coelorum
claudunt, sed et in saeculo demorantibus. Nobis denique, fratres,
qui nomen et habitum sanctae religionis portamus, vita mala
periculosior ostenditur, quam in saeculo demorantibus. Ploremus
ergo, fratres, peccata nostra, et fratris nostri amissi: diligamus
et nos invicem, quia charitas ex Deo est. Non erubescat alter alteri
veniam postulare, quia non erubuit Christus inimicos ad pacem in cruce
revocare. Non erubescat facere servus, quod primum fecit et
Dominus. Dominus autem qui habitare facit nos unius moris in domo,
qui est vera pax, qui fecit utraque unum, nos in vera pace perseverare
faciat.
|
|