|
Fratres charissimi, o si sciretis quanta sit virtus pacis, et quantum
vobis in solitudine commorantibus necesse sit. Tanta est enim virtus
pacis, quod in ejus dignitate Apostolus omnes suas Epistolas
scribebat, dicens: Pax vobis et gratia a Domino Deo nostro. Hanc
autem salutandi formam nobis primitus donavit Christus, dicens: Pax
vobis (Joan. XX, 19, 21). Hanc pro testamento Christus
Apostolis dereliquit, tanquam summum bonum, sine quo nullus vivere
deberet. Sic etiam Pater coelestis elementa et planetas caeteraque
similia insensibilia ordinavit, ut vinculo pacis simul
complecterentur. Sic etiam ordinavit gloriosos exercitus angelorum,
ut post eorum descensum, scilicet malorum, nulla esset inter eos
discordia, sed pax plena atque perfecta. Haec est illa gloriosa pax,
quae fluctus malarum cogitationum eructat, mentem fluctuantem illaesam
reservat, conscientiam purgat. Christianus dici non debet, qui pacem
corde, ore et opere non habet. Qui in hac non sperat, in lubrico
pedem ponit, in tempestate navem collocat, in praecipitio se
illaqueat, in arena semen seminat. Haec est illa perfecta pax, quae
mentem a vitiis purgat, vermem conscientiae rodit. O pax, eremitarum
mater, coenobitarum pater, monachorum soror! Tu Patriarcharum
vinculum, tu Prophetarum vehiculum, tu Apostolorum refugium, tu
martyrum solatium, tu confessorum balteum , tu virginum tripudium, tu
viduarum specuium, tu conjugatorum spectaculum, tu malorum
praesidium, tu tyrannorum odium, tu latronum suspendium. O pax,
Dei aedificium! te non possunt destruere principum fulmina, insultus
daemonum te in nullo laedere possunt. Tu pauperem divitem facis, tu
divitem mendicantem producis: tu contenta in cunctis, tu ditior
universis, tu homines Dei filios facis. O pax! sine te reges non
regunt, sine te regna non valent. Numquid sine te jejunia,
orationes, eleemosynae caeteraque bona nobis prodesse possunt?
Absit. O monache, habeto pacem in cunctis: nam si fratri tuo
irasceris, si proximum odis, tibi contradicis in oratione dominica:
clamat enim monachus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). O monache,
si pacem non diligis, si proximum odis; quo jure, quo pacto, qua
fronte tibi petis dimitti, qui proximo rancorem non dimittis? Habete
ergo pacem cum omnibus, omnium tamen vitia odientes. Habete in
corde, in ore et in opere pacem. Nam si Cain pacem habuisset in
corde, non irruisset in fratrem. Si Absalon pacem habuisset in ore,
non sprevisset patrem. Si Judas habuisset pacem in opere, non
fugisset ad laqueum. O quam bonum, o quam jucundum, est habitare
fratres in unum! ut unum sit cor, una voluntas, una omnium anima, et
una forma vivendi: nam diabolus intrare non potest domum vel mentem in
qua pax dominatur. O quam jucundum est habitare fratres in unum!
Tanta est enim eminentia istius virtutis, quod de ea propheta prius
miraretur, quam ostenderet quid esset, vel quid utilitatis haberet.
O quam grandem admirationem praeposuit, quando dixit, Ecce. O quam
mirabilem utilitatem praedicavit, quando subjunxit, Quam bonum et
quam jucundum (Psal. CXXXII, 1)! Sed scire debetis,
fratres mei, quod quaedam sunt bona quae non sunt jucunda, quaedam
jucunda quae non sunt bona. Verbi gratia, bona sunt jejunia,
vigiliae, macerationes, et similia. Haec enim sunt bona, et non
jucunda, quia caro in his non jucundatur, sed laeditur. Jucunda
quippe sunt comessationes, ebrietates, sed non sunt bona. Haec
agentes laetantur cum male fecerint, et exsultant de rebus pessimis.
O monache, vix poteris invenire in praesenti unum, quod sit bonum et
jucundum. Cupis tamen illud unum invenire? Perquire pacem, et
amplectere eam. Haec est enim sola virtus, quae bonum habet et
jucundum. Haec est illa bonitas, quae nos habitare facit unius moris
in domo; ut simul vivere simulque mori semper optemus. In praesenti
enim simul habitamus, et in futuro capiemus bravium jucunditatis
aeternae. O pax, tu mentis serenitas, tu tranquillitas animi,
cordis simplicitas, amoris vinculum, charitatis consortium. Haec est
illa summa felicitas, quae simultates tollit, bella compescit, iras
comprimit, superbos calcat, humiles amat, discordes sedat, inimicos
concordat, cunctis placet, a cunctis optatur: sed a cunctis malis
illa quae bona est pax fugitur, et oditur ut mors. O pax, tu nescis
extolli, ignoras inflari. Beatus qui te habet: maledictus qui te
odit, et qui te impedit et frangit inter homines; quoniam antichristus
est, et filius perditionis. O pax, qui te habet, teneat te; qui te
non habet, te perquirat; qui te perdidit, te requirat, si filius
Dei esse peroptat. O pax, tale bonum es in rebus creatis, tam
mirificum, tam gloriosum, quod nihil dulcius solet audiri, nihil
delectabilius concupisci, nihil utilius possideri. Spiritus enim
humanus sicut nunquam vivificat membra, nisi fuerint unita; sic
Spiritus sanctus nunquam nos vivificat, nisi pace uniti fuerimus.
Nemo tamen est, ut diximus, qui non velit pacem habere. Interroga
omnes, si pacem desiderent: omnes una voce dicent, Hoc amamus, hoc
optamus, hoc concupiscimus, hoc volumus. Si ergo, fratres, homines
pacem amant, ament et justitiam, quia duae sunt amicae charissimae.
Justitia enim et pax ipsae se osculantur; sed si amicam pacis non
amaveris, numquid ipsa pax te amabit, et tecum habitare volet?
Absit. Amate igitur pacem diligentes justitiam. Haec enim pax
hominibus bonae voluntatis datur ab Angelis. Numquid et pravae
voluntatis hominibus pacem offerunt Angeli? Absit. Et qui sunt
pravae voluntatis tantum, quantum illi qui superbo oculo et insatiabili
corde nunquam dicunt, Sufficit? tales nunquam possunt habere pacem.
Propterea, fratres mei, ex quo mundum calcare coepimus, et terrena
cuncta despicere, divitias non appetamus: nec nos qui pauperes in
eremo sumus, ad superbiam divitiarum extollamur. Nullo enim modo
decet nos, ut in hac vita solitaria, ubi senatores fiunt laboriosi,
fiant opifices otiosi: et qui venimus relictis divitiis, qui fuimus
praediorum domini, simus rustici delicati. Ille denique pacem habet,
qui nil appetit de saeculo possidere. Hic tranquillus est, hic gaudet
de bonis cunctis, Pagano illo dicente,
|
“Quietissimam vitam agerent
homines in terra, si haec duo verba a natura omnium tollerentur, Meum
et Tuum.”
|
|
O beata paupertas, ubique pacis plena, ubique secura,
ubique illaesa, ubique cunctorum amica! Nam qui te amat, veram pacem
amat; et qui te non amat, tranquillitatem omnem ignorat. Sed dicet
quis servorum Dei, Ecce divites video superbos, elatos, impios et
omni bonitate perfecta carentes: unum tamen apparet, quia pacem habent
ad invicem. Quid ergo? Numquid gaudere debeo de eorum nequam
concordia? Nescio vel tristari. O monache, scias quod sicut multum
nocet discordia inter bonos, ita valde dolendum est, quando pax est
inter malos. Tunc enim augentur omnia pessima quae fieri vel cogitari
possunt inter homines, quando mali pacifice vivunt: quando vero
discordant, tunc mundus aliqualiter tranquillatur. Nam sicut
concordia malorum contraria est concordiae bonorum, ita optandum est
quod boni pacem habeant, et mali discordes sint. Nam per discordiam
mali aliquando optimi efficiuntur, cognoscentes quid sint, quid
erunt. Nam dum tribulantur, et eorum facies ignominia replentur,
aliquando quaerunt nomen Domini, quod tamen tempore pacis nunquam
amabile erat in corde eorum. Orandum tamen est, ut et boni in bono
teneantur usque ad finem, et mali convertantur antequam ad finem
perveniant. Vos autem, fratres, pacem ad invicem amate: quae quidem
pax custodiat corda vestra, et intelligentias vestras, quae exsuperat
omnem sensum.
|
|