|
Cupio vos scire, fratres charissimi, quae sit lingua dolosa, a qua
eximius Prophetarum David postulabat a Domino liberari, dum
dicebat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua
dolosa (Psal. CXIX, 2). Et ideo scitote, fratres, quod non
solum est lingua dolosa illa quae seminat inter fratres discordias,
quae suscitat lites, quae incitat furores, quae etiam conventus
conturbat; sed etiam illam dolosam linguam dicimus, quae te laudare
adulando procurat, dicens in facie te esse quod non es. A talibus
autem Deum deprecari debemus, ut nos liberet, et liberemur. Quare
ab his liberari debemus petere? Quare eos ut mortem fugere debemus,
nisi quia adulatores sunt, quia mendacia diligunt et faciunt, quia
falsitatis sunt inventores, quia diaboli fratres, quia veritatis
destructores, quia puritatis deviatores, quia odiorum inventores,
quia diaboli jaculatores, quia satanae mediatores, quia Dei
persecutores, quia animarum invectores , et omnium malorum
inventores, mel in ore portantes, et venenum aspidum insanabile in
corde hominum conspuentes. Ecce propter quod a Domino liberari
postulare debemus. O iniqua lingua et dolosa! o iniqua proditio! o
pessima diaboli astutia! o grandis malitia! Non solum per amara
verba, sed etiam per dulcia homines illaqueare procurat, ut secum eos
perducat ad tartara. Nam si homo ab homine laeditur, opprobria,
contumelias et injurias patitur, inimicus reputatur ab eo. Credo quod
me non diligit, omnino oportet me custodire ab eo, dicet homo: sed si
Deo placere volo, me oportet alteram maxillarum sibi praebere, et
totum portare in patientia, vel malum pro malo non reddere. Ecce
quomodo ad talia remedium est. Sed si homo beatum me praedicet, et
verba adulationis non cognovero, quod remedium habere potero? Ideo,
fratres, non solum lingua dolosa est illa, quae mala inter fratres
committit, sed et illa quae adulatur. Si quis verbo tamen non
offendit, hic perfectus est vir. Sed quia nemo perfectus in via,
ideo necesse est ut alter alterius onera portemus. Nemo tamen alterius
onera portare potest, nisi qui habet charitatem. Sed qui charitatem
non habet, non solum onera proximi portare non valet, sed nec etiam
sua. Quid enim facere debet, qui charitatem non habet? Ecce statim
de festuca trabem facit, verbum pro facto reputans factum fuisse
putat: et sic dolet, clamat, tristatur, minatur vitam proximo
dilacerare: et sic consumitur ille qui charitatem non habet, et onera
alterius portare nescit, mori etiam frequenter desiderans, sed mori
non potest. Nos vero, fratres, non sic: sed si verberamini a lingua
dolosa, non turbato animo, non corde inflato, sed humili et
tranquillo, dicite, Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et
a lingua dolosa. Sic in homine charitatem habente excitatur
frequentius amor charitatis. Inflammatur etenim cor et ardet,
reviviscunt viscera pietatis, et sic clamare non cessant qui tanguntur
a lingua dolosa, Deficit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus
(Psal. XXX, 11).
|
|