|
Dicere solent homines, fratres charissimi, Deus cuncta novit, apud
eum nec praeteritum nec futurum est: omnia videt et omnia ponderat,
omnia nuda et aperta sunt ei. Quare igitur vult ut confiteamur
hominibus peccata nostra, quae nequiter gessimus? Numquid non melius
est, cuncta mala tacere, quam ea praedicare in tectis? Ecce enim
quis dicet, Peccavi super omnes homines. Sed si cuncta hominibus
praedicavero, omnibus hominibus pejor reputabor a cunctis, exemploque
meo multi multa mala committent. Quomodo ergo confiteri debet homo
alterutrum peccata sua? O homo, an ignoras quod omnes peccatores
sumus? Et si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos
seducimus, et veritas in nobis non est. Omnes peccamus, omnes cum
peccato nascimur, omnes in peccata demergimur, etiam infans cujus est
unius diei vita super terram. Cur ergo timemus peccata confiteri?
Tamen oportet confiteri Deo, quoniam bonus est, et in aeternum
misericordia ejus. Vult enim Deus quod confiteamur; non quod ignoret
peccata nostra, sed ut diabolus audiat, quoniam confitemur et poenitet
nos peccasse; et peccatis confessis cum dolore et lacrymis, non habeat
amplius unde nos incuset. Ecce enim, fratres, diabolus vult ut
taceamus, Deus vult ut confiteamur; et cui magis obediendum sit?
Certe constat quod Deo, qui salutaria praecepit. Non enim sufficit
cessare a malo, nisi peccata quae fecimus confiteamur cum dolore. Nec
soli Deo sufficit confiteri, sed alterutrum peccata nostra confiteri
debemus. Non igitur tardes confiteri Deo, non tardes converti ad
Deum, nec differas de die in diem: subito enim veniet ira Dei, et
tempore vindictae destruet te. O fratres mei, qui usque nunc
dormistis, convertimini ad Deum in toto corde vestro, in jejunio,
planctu et fletu (Joel II, 12). Ecce enim quia dicit, in toto
corde, nos docet propheta, quod in corde est fons poenitentiae,
fletus vero ad oculum, planctus autem ad os, sed jejunium ad totum
corpus refertur. O homo, ne tardes converti ad Deum: discute mentem
tuam, prospice singula secreta cordis, considera antequam ad
confessionem accedas, quod cor peccavit mala appetendo, oculus
vanitatem videndo, os falsitatem dicendo, auris mendacia audiendo,
manus verbera et homicidia perpetrando, et si non opere, saltem
voluntate. Quis se excusare poterit? Pedes etiam veloces ad malum.
Igitur, o fratres mei, sicut exhibuistis membra vestra servire
immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita et nunc exhibete membra
vestra servire Deo in sanctificationem. Primo enim cor quod mala
cogitavit et concupivit, poeniteat et doleat; et oculus fleat, os
sine intermissione oret, aures audiant verbum Dei, manus eleemosynam
porrigant, peregrinos suscipiant, infirmos foveant, nudos induant,
pedes veniant ad ecclesiam, genua flectantur et laborent: quia sicut
nullum fuit membrum quod peccando Deo non displicuerit, ita nullum sit
membrum quod poenam non patiatur condignam. Dedit enim nobis Deus
membra, ut sibi serviamus, non mundo. Sed heu, fratres! coelorum
cives et domestici Dei facti sunt amatores mundi, fortius diligentes
terrena quam coelestia, transitoria plus quam aeterna, res suas plus
quam se ipsos. Non sic, fratres mei, non sic: quia ecce jam tempus
prope est, ecce jam nobis minatur. Surgite ergo qui panem doloris
comeditis, et ad ecclesiam pergere festinemus, et flentes peccata
nostra cum dolore confiteamur. Sed primo talis ordo tenendus est, ut
peccata praemeditemur, ut proferendo taliter mundum et circumstantiam
peccatorum Deo et sacerdotibus confiteamur, ut a pedibus suis non
onerati, sed alleviati discedere valeamus. Et nolite, fratres mei,
differre confiteri peccata vestra: nam qui usque ad ultimum diem
Quadragesimae vel vitae suae distulerit confiteri, dat signum, quod
hoc libenter non facit: non gratiose, non puro corde, sed coactus hoc
facere videtur: sed coacta servitia quantum Deo vel hominibus
placeant, considerate. Non ergo de die in diem differamus paudere
cordis nostri secreta. Promisit enim Deus veniam poenitenti: sed non
promisit usque in crastinum differenti. Igitur non differamus, sed
cum ad confessionem accesseris tu homo vel femina, cave ne rideas, vel
ornate incedas, ne fabulas primo proferas, sed cum humiliato capite,
et dorso cinere et cilicio infuso, confiteamini alterutrum peccata
vestra. Sed deprecor te, o homo, ut confiteri non paveas:
frequenter enim diabolus cor tuum astringit, ne confitearis, dicens:
Quomodo confitebor haec et illa? O homo quandocumque hoc
persenseris, diaboli tentationem esse non dubites, qui cupit te
astringere nequiter, ut in peccatis positus sine magna tentatione
semper agas quae placita sunt ei. Nolite ergo timere peccata
confiteri, o fratres: nam illud quod per confessionem scio, minus
scio quam illud quod nescio. Cur confiteri times peccata? Peccator
est qui audit peccata, sicut et tu, et forsitan major. Homo est,
nihil differt a me, nihil alienum habet a me. Cur ergo times, o homo
peccator, homini peccatori confiteri? Elige quod vis: si non
confessus lates, inconfessus damnaberis. Ad hoc enim Deus exigit
confessionem, ut liberet humilem. Ad hoc damnat non confitentem, ut
superbum puniat in aeternum. Confitemini, o fratres mei, et nolite
differre: ad sacram messem confessionis accedere festinate. Haec est
enim salus animarum, dissipatrix vitiorum, restauratrix virtutum,
oppugnatrix daemonum, pavor inferni, obstaculum diaboli, Angelorum
tunica, Ecclesiarum fiducia, salus, dux, baculus, lumen et spes
omnium fidelium. O sancta atque admirabilis confessio! tu obstruis os
inferni, et aperis paradisi portas. O confessio, sine te justus
judicatur ingratus, et peccator mortuus reputabitur. O confessio vita
justorum, peccatorum gloria, tu sola necessaria es peccatori, et
nihilominus justus si quis reputabitur, te adstringere et frequentare
debet. Nihil denique remanebit in judicio, quod fuerit per
confessionem purgatum. O confessio illibata! Tanto pondere appensum
est, tantumque valuit apud Deum, quod homo novit appendere latroni
qui in cruce confessus est Domini crucifixum, quantum si fuisset pro
Domino crucifixus. Ecce quantum profuit brevis confessio peccatoris.
Sed nos qui sacerdotes sumus, et utinam boni simus, caute nobis
vigilare necesse est et sollicite, quatenus sic delinquentium cordibus
tanto moderamine verbum timoris et contritionis infigamus, ut eos
nequaquam a verbo confessionis exterreamus; ut sic corda aperiant,
quod ora non obstruamus. Sed nec absolvere debemus etiam compunctum,
nisi viderimus confessum: quoniam quidem corde creditur ad justitiam,
ore autem fit confessio ad salutem (Rom. X, 10). Qui ergo
verbum confessionis in ore habet, et in corde non habet, aut dolosus
est, aut vanus. Qui vero in corde, et non in ore, aut superbus
est, aut timidus. Decet igitur sacerdotes esse tales, ut cognoscant
et sciant, quam, qualem, et quantam infirmantibus exhibere debeant
medicinam: adjuvante Domino Deo nostro, qui vivit et regnat in
saecula saeculorum. Amen.
|
|