|
Scriptum est, fratres charissimi, quod mundum non diligamus, quoniam
mundus transit et concupiscentia ejus (I Joan. II, 15,
17). O munde immunde, qui homines illaqueare non desinis,
quiescere non permittis, rapere omnes appetis, occidere omnes
quaeris. Vae qui tibi credit, beatus qui tibi resistit, sed beatior
qui a te illaesus recedit. O munde proditor, cuncta bona promittis,
sed cuncta mala perfers; promittis vitam, sed donas mortem; promittis
gaudium, sed largiris moerorem; promittis quietem, sed ecce
turbatio; promittis florem, sed cito vanescit; promittis stare, sed
cito recedis. Non ergo es diligendus, quoniam omnino transis, et
concupiscentia tua velut fumus evanescit. Alloquantur omnes amatores
tui, o munde immunde, quibus aliquando florem serenissimae juventutis
praestare voluisti, vitam diuturnam, divitiarum copiam, familiarium
abundantiam, pacis amoenitatem: dicant omnes, loquantur cuncti,
surgat venerabilis pater Adam cum omnibus filiis suis, et uno ore
loquantur, utrum in hac vita gaudium habuerint sine dolore, pacem sine
discordia, quietem sine metu, sanitatem sine infirmitate, lucem sine
tenebris, panem sine dolore, risum sine fletu. Nolite igitur,
fratres, mundum diligere, quoniam transit et concupiscentia ejus. O
munde immunde, fallax et proditor; numquid non periculosior es
blandus, quam molestus? numquid non magis timendus es dum allicis,
quam dum spernis? numquid non magis odiendus dum diligere dissimulas,
quam dum odire te ostendis? O munde immunde, in te habitare, et non
dolere, impossibile est; in te sperare, et non timere, vanum est;
in te tua amare, et non periclitari, impossibile est. O fratres
mei, nolite ergo eum diligere, quoniam transit et concupiscentia
ejus. Sed ecce mundus transit et nos turbat, et amatur; fallit, et
fidelis reputatur; occidit, et velut vita desideratur; flectit, et
amplectitur. O munde immunde, et si floreres, quid facerent amatores
tui? Sed vere non flores, et stabilitatem nullam habes; sed mella
tua et dulcedo tua asperitatem habent, jucunditatem falsam, certum
dolorem, incertam laetitiam, durum laborem, timidam quietem, rem
plenam miseriae, et spem beatitudinis inanem. Nolite ergo diligere
mundum: quia omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis,
aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae (Ibid. 16).
Agamus, fratres, si possumus hodierna die de singulis. Voluptas
enim carnis dicitur, quam per modum illicitum misera caro appetit, ut
gulositas, ebrietas, luxuria, nimia dormitio, et vanus risus. Et
quia caro vicinior est, per vitia ejus primum nos aggreditur. Mundus
enim quanto familiarior est, tanto periculosior est, et multi per
vitia ejus corruunt. Ecce Adam per gulam, Lot per ebrietatem,
Salomon per luxuriam. Ideo, fratres, gulositati per abstinentiam
occurrere festinanter debemus. Considerate, quod non propter potum,
sed propter pomum homo primitus mortem invenit. Esau non propter
gallinam, sed propter lenticulam primatum suum perdidit. Scio enim
Noe omne genus carnis quod cibo esset visum, manducare concessum
esse: Eliam cibo carnis refectum legimus; Joannis mirabilem
abstinentiam praedicamus Sic nos facere debemus, sed non sicut Esau
lenticulae concupiscentia deceptus, non sicut David propter aquae
desiderium reprehensus (II Reg. XXIII, 55): sed sicut
Rex noster, qui non de carne, sed de pane tentatus, tentatorem
superavit teterrimum. O magna et admirabilis abstinentiae virtus, per
quam homines filii Dei excelsi efficiuntur, per quam vitia expelluntur
et daemones, per quam non solum animarum salus agitur, sed etiam
corporum sanitas possidetur, Ecce enim, fratres, concupiscentia
carnis qualis et quanta est. Ipsa enim fomentum et mater aliarum
voluptatum est; quia qui bene comedit, libidines carnis frequenter
sentit, dormire quaerit: inde verbositas et rixae quae sunt opera
carnis: inde consumptio pecuniae. Nolite ergo, fratres, diligere
mundum, quia in eo summa concupiscentia est carnis. Sed quid aliud
nisi concupiscentia oculorum, o fratres mei? Fecit enim Deus nobis
oculos videntes, qui fecit magnalia, ut toto corde eum laudemus,
plorantes si qua mala fecimus. Ecce in miseria sumus, et in miseriis
non ridere, sed flere debemus. Cum enim nascitur puer, non ridet,
sed plorat. Quare plorat, nisi quia voce testatur et confitetur
plorando, se ad miseriam devenisse? Nascuntur enim filii Adam ad
laborem et dolorem, quia jugum grave positum est super filios Adam a
die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturae eorum.
Non igitur ridere, sed flere debemus, attendentes et scientes quod
Dominum nunquam risisse, sed flevisse legimus. Sed quomodo fleamus
peccata, quomodo elevemus oculos ad montem unde veniat auxilium,
audiamus Joannem. Quid enim dicit, nisi quod omne quod est in
mundo, est concupiscentia oculorum? Concupiscentia oculorum dicitur;
quia per oculos desideria auri et argenti, possessionum et cunctorum
terrenorum intrinsecus animae intimantur. Ideo summe custodiendus est
oculus, quia janua cordis est et nuntius. Nam claude oculum, et
voluntas habendi non erit; cesset voluntas, et ecce infernus
clauditur. Ecce enim, fratres, quot mala per oculos fiunt, tot bona
per eosdem possunt adipisci. Si enim David oculos clausisset,
feminam non vidisset, adulterium non commisisset. Si Judas pecuniam
non vidisset, Magistrum minime tradidisset. Et si Sodomitae oculos
clausissent, juvenes non vidissent, nec periissent. Claudamus igitur
oculos ne videant vanitatem; custodiamus januam cordis nostri, ne
latro qui quotidie procurat intrare, veniat, et cuncta bona valeat
depraedari. Claude enim oculum, et amittis vitium; claude januam,
et latronem occides; claude oculum, et voluntas non erit habendi;
claude oculum, et infernum clauseris in aeternum. Licet tamen multi
caeci mali sint, sed pejores eos fore non dubitamus, si haec quae
mundi sunt viderent. Ipsa enim visio causa cupiditatis est, et
principium appetitus. Claudamus ergo januam, ne mors intrare possit
per fenestras nostras. Quid enim aliud in mundo esse legimus, nisi
superbiam vitae? O superbia cunctarum virtutum noverca, quis te
creavit, quis te ad nos misit, quis te ad conventum divitum et
pauperum tam miserabiliter introduxit? Scio quod Deus te non fecit,
nec te ad nos misit, nec ad conventum monachorum pauperum vel divitum
introduxit, nec te, dum carnem assumpsit, assumere voluit; sed tua
inimica humilitate dignatus est habitare inter bovem et asinum, et
subditus esse voluit Mariae et Joseph. Quid ergo agis inter nos?
Nam te natura non ostendit, qua uno modo generantur, uno modo vivunt
et moriuntur omnes. Quid ergo agis inter servos Dei? Quid ostendis
eis? Cur eos inflas? Cur inflare eos demonstras? Nosti quod eis
aeternam vitam praestare non poteris. Quid eis demonstras propter quod
eleventur super astra coelorum, cupientes esse sicut Deus, et super
eum ascendere vellent, si possint? O superbia, noverca virtutum,
mater vitiorum, porta inferni, magistra erroris, caput diaboli,
vitiorum principium, quid inter homines facis, quid eis promittis,
quod te tantum diligere demonstrant? Ecce amatores tui tam cito de
altitudine cadunt. Ecce enim Nabuchodonosor, quem tantum diligere
videbaris, et tantum te diligebat, tam fortiter te adstrinxit, ut
credere eum faceres, quia nullus eo major esset in orbe: et ecce mox
deflectitur et cadit, et demergitur in profundum, et quasi bos fenum
comedit. Ecce quid accidit te diligentibus? Sed te non amantes de
stercore penitus elevantur, et collocantur cum principibus populi
Domini, solium gloriae, honoris et dignitatis tenentes in scientia.
Eia ergo, fratres; discite humilitatem habere, discite superbiam
conculcare, discite et eam devitare. Velut mortem eam conculcare, o
quam difficile divitibus, o quam poenosum, o quam meritorium! Estote
ergo pauperes, si vere humiles esse cupitis. Nam destructis divitiis
et conculcatis, faciliter sancta perfectaque humilitas acquiritur, cum
quibus vere poterunt habitare. O divitiae, dulcissimae et suavissimae
hominibus insipientibus apparetis: sed omni veneno mortaliores estis
omnino. Venenum enim quis sumere poterit, nisi fuerit aliqua
dulcedine copulatum? Sed commixtum dulcedini, faciliter sumitur: sic
enim qui recipit, moritur. Sic qui divitias amat, dulcedinem videtur
gustare: sed ecce mors inter divitias latens, hominem superbum et
elatum, divitem, inflatum aggreditur; et aggressus occiditur, et
occisus ad infernum perducitur. Ecce quantum prosunt nobis divitiae
mundi hujus, per quas occidimur, per quas mutamur quotidie, per quas
insidiamur frequenter, per quas elevamur in vanitatem, per quas
veneramur mendaciter, per quas animam superbam ad infernum diabolus
semper exspectat conducere. Tollite ergo, fratres mei, divitias, ut
facilius tollatis superbiam; tollite divitias, et infernus non erit.
Date eleemosynam, et omnia munda dabuntur vobis. O fratres mei, an
ignoratis quod pauperibus non dare, tulisse est? Et merito quando
quis potest esurientibus subvenire; si non pascit, merito vitam
exstinguit, et eos mori permittit. Pudeat et erubescat christianus
tollere pauperibus, quibus jubemur semper offerre. Ultra omnem
iniquitatem est divitem velle fieri de exiguitate pauperum vel
viduarum. Itaque, fratres, amanda sunt honesta lucra, sed
horreantur damnosa compendia. Nullus audeat inde tollere, ubi debeat
collecta dispergere. Addendo perdit, qui retinendo collegerit:
paupertatem potius ad se trahit, qui paupertatem se exigentium pecunia
non repellit. O fratres mei, veniet dies illa, veniet, et non
tardabit, quando nobis dicetur, Esurivi, et non dedistis mihi
manducare: et ultimo dicetur illis, Ite, maledicti, in ignem
aeternum (Matth. XXV, 42, 41). O fratres, si in ignem
mittentur illi qui non sunt elargiti, nec quae cum labore lucrati sunt
pauperibus donaverunt; quid dicetur illis qui aliena rapere non
timuerunt? Cum diabolo ardent, qui nudum non induerunt; ubi putamus
arsuros qui viduas et orphanos spoliaverunt? Non ergo spoliare debemus
pauperes, ut denudati abundemus in superbia vitae; sed eleemosynas
dare, ut pauperes et humiles simus, non differamus. Sed haec non
solum facere nobis sufficit, sed et proximum etiam ad haec inducere
festinemus, dicentes potestatem habentibus et terrarum rectoribus,
quod non solum eleemosynam porrigant, sed et quod regna sua in pace
custodiant: scientes, quod remota justitia, regna latrocinia
efficiuntur. Multi enim sunt rectores, sed pauci justitiae amatores
invenientur. Nam cum quaesitum fuisset a Socrate ridente, cur sic
fortiter rideret; respondit. Video magnos latrones ad suspendium duci
facere parvos: et alta voce clamasse refertur, O quam digniores estis
suspendi, qui in cathedris et domibus habitatis, latrocinia majora
committentes, quam qui in silvis cum tremore quotidie demorari
videntur! Quapropter, fratres, nolite rapere, nolite fenerari, ut
abundetis in superbia vitae. Sed divitiae si affluant, nolite cor
apponere; sed dispergite eas, ut humiles sitis, et imitari valeatis
illum qui sequentibus se dicet, Venite, benedicti Patris mei,
possidete regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Ibid.,
34). Amen.
|
|