|
Fratres mei dilectissimi, scio quod percussit vos Deus, et leprosi
facti estis usque ad diem mortis vestrae. Ideo obsecro vos in Domino
nostro Jesu Christo, cujus pretioso sanguine redempti estis, ut non
deficiatis in tribulationibus quae sunt pro gloria vestra: scientes,
quod per carnis afflictionem, mentis infirmitatem occidimus. Spiritus
enim deficit, dum misera caro gaudendo quiescit. Ergo si paupertas
urgeat, si luctus moestificat, si stomachus doleat, si pectus vel
venter infletur, si totius corporis dolor vos inquietat, si calamitas
vos undique vexat; semper vos laetificet in omnibus laboribus et
periculis vitae hujus amor vester in Deum, et pia patientia, et certa
spes supernorum. Despiciamus ergo divitias corde, et erimus
locupletes. Despiciamus inimicorum supplicia, et erimus semper
victoriosi. Despiciamus corporis sanitatem, et aeternam quietem et
sanitatem recipiemus. Igitur vobis infirmantibus et languentibus
patientia summe necessaria est. Nullus enim beatus esse poterit,
nullus coelorum civis efficitur, nullus amicus Dei constituitur, qui
inter mala patiens non inventus fuerit. O patientia, tu omnia vincis
adversa, non colluctando, sed sufferendo; non murmurando, sed in
omnibus gratias agendo. Ipsa enim patientia est, quae faecem totius
voluptatis abstergit: ipsa quae limpidas animas Deo reddit: ipsa
navis quae ad portum cunctos suos amatores perducit. Ipsa est per quam
infernus clauditur, et paradisus aperitur suis amatoribus. Ipsa est
per quam omnis, et sine qua nullus justificabitur. O si grave vobis
est quia leprosi estis, patientiam in cunctis habete. Elevate capita
vestra, et corde aspicite vulnera Salvatoris nostri in ligno
pendentis, poenas morientis, pretium redimentis, cicatrices
resurgentis. Quid aliud videre poterimus, nisi caput inclinatum ad
vocandum et parcendum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad
amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum? Haec quanta sint,
cogitate vos qui doletis: haec in statera vestri cordis appendite, ut
totus vobis figatur in corde, qui pro vobis totus fixus fuit in cruce.
Et quid plura Salvator noster pro nobis sustinuit, quid plura
patienter portavit. Tota enim vita sua plena fuit dolore; et tandem
ad crucem perveniens per passionem, ludibriis exponitur qui est vere
palma victoriae, spinis coronatur qui spinas peccatorum venit
confringere, ligatur qui sine labore et poena solvit compeditos, ligno
suspenditur qui erigit elisos, aceto potatur fons aeternae vitae,
disciplina caeditur, vulneratur salus, vita moritur. Occidit ad
tempus vitam mors, ut in perpetuum a vita occideretur mors. Ecce,
fratres, Christi patientia, ecce Christi bonitas et clementia. Et
si placet etiam plura audire, possumus et adhuc plura de Christo
praedicare. Non igitur taedeat vos audire. Nam et si fatigaremini,
vobis non amplius praedicarem. Cupio enim consolari vos, et non
tristari. Nam si taedium est, dicite: si vero gaudium, audite.
Ecce enim venit Salvator regens sidera, et sugere voluit ubera.
Ipse qui panis est esurire voluit, ipse fons sitire, ipse lux
dormire, ipse quies fatigari, ipse veritas occultari, ipse judex
vivorum et mortuorum a mortali judice condemnari, ipse justitia ab
injustis judicari, ipse unitas mutari. Nihil enim tam salutiferum
nobis est, quam quotidie cogitare quanta pro nobis pertulit Deus et
homo. Ecce enim Salvator passus est, leprosus in cruce factus est,
patiens factus est, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia
ejus. Quod si feceritis, non solum infirmitatem non moleste
portabitis, sed cum propheta clamare voce et opere non desistetis:
Deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus (Psal.
XXX, 11). Sed dicetis, O quam grave, o quam inhumanum, o
quam forte est inter homines habitare non posse! Ecce enim separati
sumus ab urbibus, gentes nos spernunt, parentes nos odiunt,
consanguinei fugiunt, amici nos deserunt, separati sumus a castris,
ac si ex hominibus nati non essemus. O fratres mei, attendite
patienter, et nolite turbari; nam verum est quod dicitis, sed nolo
vos ignorare quod legitis: ait enim Dominus Moysi, Non habitabit in
domo mea plenus lepra (Levit. XIII, 46). Cur ergo
turbamini, si inter homines habitare non potestis? Numquid mundi
cives hoc praestare nobis potuerunt? Numquid domum Dei vobis aperire
potuerunt? Numquid per eorum conversationem efficiemini meliores? An
ignoratis quid dictum fuerit sancto viro Antonio, Si cupis salvari,
fuge homines, fuge mundum et pompas ejus? Cur ergo turbamini, si
inter homines conversari non potestis? Ecce enim sanctus Job justus,
sapiens, dives, rectus et timens Deum, et tamen leprosus efficitur
; tamen non conqueritur, extra castra projicitur, ab hominibus
despicitur et deseritur. Ab uxore blasphematur; tamen non
conqueritur, nec labiis suis contra Deum mortaliter locutus est,
considerans aliam vitam cito esse venturam. Non ergo turbemini, sed
considerate quia propter peccata vestra percussit vos Deus, vel ut
examinet vos. Ecce enim Maria, quia murmuravit in fratrem suum
Moysen, leprosa est facta. Azarias rex, quia praesumpsit, leprosus
factus est: et Giezi, quia simoniam commisit, et Naaman, quia se
glorificavit. Vos etiam quandoque modo percussi estis, patientes
estote, et gratulanti animo suscipite illam; ne pariter hic et in
futuro aeterna tormenta patiamini. Confortamini ergo, et nolite
timere. Ego vobiscum esse credidi tertia die Paschae: sed quia
Valentinus noster migravit a saeculo, propterea vobiscum esse non
potui. Sed nunc fractis argenteis vasis de bonis ecclesiae
Hipponensis, vobis in necessitatibus et pro captivis providere volui.
Consoletur autem nos Deus, qui suos consolatur in omni tribulatione.
Amen.
|
|