|
Non miremini, fratres charissimi, si hodie ter sermonem Deo
auxiliante perfecero. Accidit hodie terribilis casus, ut omnes
audistis, propter quem non solum ad ecclesiam Hipponensem omnes
antiquiores habere volui, sed etiam omnes feminas et infantes in unum
congregari praecepi. Quibus congregatis, cum dolore et anxietate
vobis enarrare intendo, antequam pateat in plebe, quid accidit
praeclarissimo civi nostro Hipponensi Cyrillo. Ecce enim, ut
scitis, potens erat inter nos opere et sermone, et fere dilectus ab
omnibus. Filium, ut scitis, habebat, et eum unicum possidebat: et
quia unicus erat, eum superflue diligebat et supra Deum. Ideo
superfluo amore inebriatus, filium corrigere negligebat, dans etiam
potestatem faciendi omnia quae placita essent illi. O dolosa
libertas! o grandis filiorum perditio! o paternus amor mortiferus!
Ecce filios se dicunt diligere, quos jugulari procurant. Dicunt eos
amare, quibus jam suspendia parant. Dicunt patres filios se nutrire;
sed ecce jam pater et filius ambo in foveam cadunt. Quare pater cum
filio cadit in foveam, nisi quia pater caecus est, quia malus, et
quia salutem suam et filiorum suorum videtur negligere? Quo et quo
modo pater haec neglexerit, nisi quando filio libertatem donavit,
quando eum corrigere neglexit, quando virgae pepercit, quando ei
semper serenam faciem demonstravit? Cupitis audire nunc quomodo pater
et filius in foveam cadunt? Licet enim sciatis, tamen quia necesse
est ut vos quamdiu vivitis timeatis, ideo quae hodie facta sunt iterum
dicere non erubesco. Ecce enim Cyrillus vester filium habebat ut
scitis, quem corrigere negligebat, et luxuriose vivendo consumpsit
partem bonorum suorum: sed ecce hodie ebrietatem perpessus, matrem
praegnantem nequiter oppressit, sororem violare voluit, patrem
occidit, et duas sorores vulneravit ad mortem . O magna diaboli
dominatio! patrem quem post Deum revereri debebat, occidit; matrem a
qua portabatur, praegnantem oppressit; sorores quas tenerrime diligere
debebat, voluit violare, et duas vulneravit ad mortem. O dolorosa
ebrietas, omnium malorum mater, omnis luxuriae soror, omnis superbiae
pater! O ebrietas tu mentem caecas, judicio recto cares, consilium
nullum habes, blandus daemon es, venenum dulce es, peccatum suave
es. O ebrietas, numquid non per te inflatur stomachus? numquid non
per te putrescit anhelitus? numquid non oculos caecas? numquid non
cuncta membra debilitas? numquid non mortem acceleras? numquid non
bursam evacuas? numquid non dominium recipis ab homine? numquid
bestialem et irrationabilem te diligentem tecum ducis? O ebrietas,
discant te diligentes agnoscere, discant te devitare, iterum discant
te devitare, discant te velut mortem effugere; quoniam qui te
dilexerit, regnum Dei non consequetur. Ergo, o fideles,
abstinete, et nolite inebriari vino. Non enim sufficit abstinere:
sed abstinentes alios abstinere doceatis, docentes quomodo Lot
inebriatus cum filiabus jacuit; Samson etiam vino repletus per
meretricem inimicis traditur. Audite, fideles, audite Isaiam
dicentem, Vae, qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et
potandum usque ad vesperam, ut in vino aestuetis (Isai. V,
11,)! In veteri etiam Lege praeceptum erat, quod sacerdotes cum
ingrederentur templum ministrare Domino, omnino non vinum biberent.
Si ergo hoc erat, dum templum tantum ingrederentur; et quid nos
miseri facere debemus? O quam plures sunt ex vobis qui prius tabernam
visitant, quam templum; prius corpus reficiunt, quam animam; prius
daemonem sequuntur, quam Deum? O fideles non fideles, quid vobis
cum vino? Numquid vinum factum est ut deficiatis maledicentes nomen
Domini? Abstinete ergo a superfluo potu, ne rebelles efficiamini.
Quamdiu enim Adam abstinuit, tamdiu obediens fuit, tamdiu bonus,
sanctus et justus permansit. Sic et Elias tamdiu miracula fecit,
quamdiu pane et aqua refectus est: sed postquam carnes comedit, et
vinum bibit in saturitate, miracula non legitur fecisse . Eia ergo,
fideles, casum superius assignatum inter caetera considerantes Deum
timete, et timentes eum ferventer rogate, ut ab his et ab omnibus
malis liberet nos semper. Amen.
|
|