|
Audistis, fratres charissimi, quod Lot nepos Abrahae inter pessimos
Sodomitas et Gomorrhaeos sancte et juste moratus est. Quas civitates
volens subvertere Dominus, ad servum suum Lot Angelos misit, ut cum
malis non periret. Qui cum exiret, dixerunt ei Angeli. Salva
animam tuam (Gen. XIX, 17). Uxor vero Lot quia retro
respexit, mox mutata est in statuam salis. Igitur, fratres mei,
quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut inde
fructum aliquem capiamus. In Lot enim et uxore sua duo genera hominum
designantur, scilicet mundum derelinquentium: quorum unum perfecte
deserit, aliud quoque tepide et respiciendo retro venit ad mortem.
Sodoma quoque, quae caecitas vel muta vel asperitas interpretatur,
mundus est, in quo sunt homines muti et caeci, ad quos mittuntur
sancti Angeli et sancti praedicatores, ut dicant, Salva animam
tuam, et in monte te salvum fac. Fugere enim Sodomam, quid aliud
est, quam incendium libidinis, luxuriae, superbiae et avaritiae
fugere? Quibus et praecipimur non retro respicere, quia victor mundi
et montem sanctae religionis ingressus, non debet retro respicere.
Quare? Quia melius esset viam veritatis non agnoscere, quam post
agnitam retro abire. Quid est dicere, nisi quod melius esset, quod
in vita saeculari et laicali mansisset, quam postmodum solitariam vitam
desereret? Apostatare enim nequam est, mortale est, cum damnatione
semper vivere est. Tales enim feminae et uxori Lot comparantur, quia
morientes, retro aspicientes, convertuntur in statuam salis. Lot
praecipitur ut in montem se salvum faciat, per quem contemplativa vita
designatur. Tu vero, homo, ascende in montem poenitentiae, ascende
in montem divinae contemplationis. In hunc montem te salvum fac, in
hunc montem volando transmigra sicut passer, et ibidem salva animam
tuam curis et saeculi dignitate denudatus. Sic enim fecit gloriosus
ille adolescens Nathanael , de quo legitur: ait enim, Magister,
quid faciam, ut habeam vitam aeternam? Cui Dominus: Si vis ad
vitam ingredi, serva mandata. Cui adolescens: Quae sunt mandata?
Cui Dominus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, non
homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum
testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam, et proximum tuum
sicut te ipsum. Haec omnia ad tuam viam pertinent. Cui dixit
adolescens: Domine, haec omnia custodivi a juventute mea: quid mihi
deest? Cui Dominus: Si vis perfectus esse, vende omnia quae
habes, et da pauperibus, et sequere me (Matth. XIX,
16-21). Et secutus est Jesum adolescens ille , et nunquam
retro postmodum respiciens, reliquit patrem et matrem et uxorem,
filios et sorores, et animam suam. Tunc prudens adolescens montem
Dei ascendit, Sodomam et Gomorrham reliquit, incendium libidinis
fugit, curam saeculi suffocavit, et montem summae contemplationis
ascendens, emit in agro thesaurum absconditum, charum eum tenens in
vita sua. Similiter hoc idem fecit Petrus, quando voluntarie omnia
deseruit, omnia relinquens, et secutus est Jesum. Sic et Maria
illa Lazari soror, cum Lazaro fratre suo et Maria virgine
prudentissima, quando omnia vendiderunt, et pretium ante pedes
Apostolorum posuerunt. Sic et Eliae facere placuit, et Joanni
Zachariae filio, quando eremum intraverunt. Sic et Paulus cum
Antonio, quando annis multis eremum coluerunt. Sic et fratres mei,
qui sanctorum patrum vitam et exempla imitari et sequi voluerunt.
Numquid nos etiam hoc idem optamus? Etenim in saeculo sumus: semper
tamen, ut incoepimus, vobiscum in solitudine esse desideramus, et
ostendimus opere, quando episcopali Ecclesia gravati non fuimus. Eia
ergo, fratres, pro Deo jugo Dei submissi estis, ut sublata licentia
peccandi catena obedientiae in proposito bono retineri possitis. Sed
attendite, fratres mei et laetitia cordis mei, quod nihil proficit
bene operari ex coactione, nisi ex voluntate libera faciatis. Qui
enim bene faciunt coacte, Deo non sunt accepta quae faciunt, et
Simoni Cyreneo, quem Judaei angariaverunt ut crucem Christi
portaret, optime comparantur. Ecce enim Simon crucem portat cum
dolore, quia non libenter portat; angariatur, sed non moratur in ea:
ideo non perseverando fugit, et sine fructu a cruce recedit: quia
nihil boni dicitur, nisi usque ad mortem in bono perseveretur. Sic et
nos crucifigamus corpora nostra verberibus, vigiliis, abstinentia
escae et potus. Sed timeo ne coacti hoc agamus, et macerantes mundo
saltem voluntate vivamus. Ideo, fratres, in hunc montem obedientiae
ascendamus, et quod Deo promisimus, attendamus. Nihil est enim
majus obedientia, nihil pejus inobedientia. Adam periit, quia
inobediens fuit: Christus resurrexit, quia Patri obedivit. Jonas
inobediens a pisce absorptus est. Saül inobediens a daemone correptus
est. A qua correptione liberet nos ipse Christus, ut digne ad montem
contemplationis volare possimus. Amen.
|
|