|
Rogatus a vobis, o judices, licet cum Fortunato Manichaeorum
presbytero longa disputatione gravatus , sermonem vestra dilectione
devictus facere, Deo auxiliante, non distulimus. Ecce enim nunc
congregati estis in domo episcopi, convenistis omnes in unum, non ut
sophismata audiatis, non ut poetarum curiositatem intelligatis, non ut
beatos vos esse praedicem; sed solum ut quid pro vestra salute
necessarium fuerit audiatis, et audientes operibus adimpleatis. Vos
enim reputati estis ab hominibus duces populi, judices terrae,
orphanorum patres, viduarum mariti, justitiae zelatores, reipublicae
amatores. Cavete ergo, ne corrumpamini odio, amore, pretio,
precibus vel timore. Decet igitur judices non solum quod diximus
adimplere, sed cum Dei adjutorio calcare superbiam, abominari
luxuriam, abhorrere falsitatem, despicere avaritiam, quae noverca
dicitur esse et summa inimica justitiae. Ipsa enim est quae patrem
nescit, matrem ignorat, amicos perdit, et se ipsam relinquit. Decet
igitur judices non avaritiam, sed largitatem sectari, et amare
parvulos, pusillis et orphanis faciem serenam non solum verbo, sed
opere demonstrare. Non enim avertere faciem debent a paupere, nec
priores dedignentur conservare fideles, nec cervicem erigere debent
quosdam despiciendo: scientes, quod moritur pariter doctus et
indoctus. Decet igitur judices gratiam, quam divinitus receperunt,
sollicita mente custodire, fidem ostendere, zelum rectitudinis
conservare. Decet etiam judices clementiae esse cultores,
detestatores saevitiae, cunctis benignos, ad iram tardos, ad
misericordiam festinos, in adversis firmos, in prosperis humiles et
cautos, et quibuscumque dignitatibus sublimatos se ipsos agnoscant, et
caveant, ne suos inferiores despiciant. Decet etiam judices sapientes
esse, et in lege doctissimos, ne dicere valeant, tanquam legem
sanctam ignorantes, bonum malum, et malum bonum. Decet etiam judices
plus Deum timere, quam alii homines; plus de salute animarum curare,
quam corporis; plus honorem Dei, quam marsupia plena diligere. Sed
vae vobis, o judices, vae vobis in aeternum et ultra; quia non est in
vobis veritas, non misericordia, non pietas, non justitia, nec
scientia Dei potest in vobis inveniri. Quid enim inter vos regnat?
Avaritia, mendacium, clamor, apparentia, perversio sacrae legis,
dicentes malum bonum, bonum malum. Ecce acceptio personarum. Non
est enim veritas in vobis. Diminutae sunt a vobis veritates. O
patres pauperum, o vere non patres, sed praedones! Quare non
patres? Quia ubique per vos opprimuntur, nec est qui misereatur
pupillis Dei: sed si dives locutus fuerit, mox tacuistis, causas
suas usque ad nubes perduxistis. O judices scientiam et justitiam
mundi amantes, attendite quid agitis. Nam scientia mundi pleni
estis, et in ipsa moriemini. Quae est enim scientia mundi, nisi
thesaurum congregare, lucrum terrenum acquirere, decipere proximum,
mentiri, jurare, justitiam caute pervertere, et similia in cunctis
agere? Ista enim est sapientia hujus mundi. In istis fere quasi tota
vestra vita consistit; et ideo attendite qui judicatis terram, quod
sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Sed dicitis, O
episcope, hanc scientiam non amamus, furtum non committimus, proximum
non decipimus nec offendimus. Quare? Quia nihil aliud recipimus,
nisi quantum nobis donare voluerit. Ego autem dico vobis, quod tantum
fecistis, quantum facere potuistis. Non plus vobis fuit datum; ideo
non plus recepistis. Quantum potuistis, fecistis. Leves causas
magnas fecistis. Nam etsi vi non rapuistis, et proximum in via non
depraedati fuistis; latrones tamen esse potestis. Latro enim timet
malum, et ubi non potest, non facit; et tamen latro est. Deus enim
cor interrogat, et non manum. Lupus enim frequenter venit ad ovile,
et quaerit rapere oves, quaerit lacerare, quaerit devorare. Vigilant
tamen pastores, latrant canes; et sic lupus timendo fugit. Numquid
non tamen lupum non esse dicimus? Absit. Sic et vos facitis quantum
potestis: si plura possetis, plura faceretis. Eia igitur, o
judices; attendite, ne cum falsis judicibus Susannae confundamini.
Suscitabit enim Dominus spiritum Daniel, et ponet spiritum ejus, et
sapientiam pueri sui Danielis in mentem alicujus juvenis, et sicut
fecit in Susannae judicibus, confundet omnes falsos testes cum
judicibus; et tunc scient quid profuerit sibi sua scientia.
Considerate ergo, o judices terrae, quid per Oseam servum suum Deus
loquatur. Ait enim: Visitabo populum meum, et judices, et vias
eorum, et cogitationes eorum reddam eis (Osee IV, 9). O quam
horrendum est incidere in manus Domini! O quanta ultio, o quanta
miseria malis erit in die novissimo! Expellentur enim mali
mercatores, falsi judices de domo Domini, exsulabunt a domo Dei,
expellentur a paradiso, et ibunt in locum ubi semper erit fletus et
stridor dentium. Ideo attendite ad consilium meum, aperite cordis
portas. Surgite qui dormitis, legite Isaiam prophetam, sequimini
eum; non cras, sed hodie; non tamen hodie, sed et nunc. Ait enim
Propheta: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes
suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, quia misericors
est (Isai. LV, 7). Currite, judices, ne judicemini, ad
patrem misericordiae; quaerite veniam, reddite quod recepistis
illicite. Quaerite veniam, quoniam prope est omnibus invocantibus eum
in veritate. Ipse est qui sanat contritos corde, et humiles spiritu,
et corde tribulatos salvabit. Ambulate dum lucem habetis, dum dies
est. Ecce, o judices, veniet jam nox: quia venit jam mors, in qua
non erit licitum ambulare. Cogitate quid estis, quo ituri estis.
Parentes enim vestri praedicant mortui, sepultura clamat, infernus
ululat, daemones exspectant, sacerdotes praedicant: quid superbis,
terra et cinis? O judex qui Deum non agnovisti, dum juxta tumulos
patrum tuorum transis, scias quod mortui clamant, Terra es, et in
terram ibis (Gen. III, 19). Homines enim fuerunt, sicut et
vos divitias possidendo. Ubi modo ipsi sunt, sic et nos erimus. Ubi
superbia eorum, ubi conscientia, ubi cathedra magistralis, ubi honor
discipulorum, ubi indumenta serico et pelle decorata? O cinis et
pulvis! o judex, quid es et quid eris, considera Non ergo tardes
converti ad Deum, et ne differas de die in diem. Subito enim venit
ira ejus, quia juxta est dies perditionis, et adesse quidem necesse
est, et festinant tempora. Nemo ex vobis tamen desperet, nemo
diffidat de Dei misericordia. Sed attendite quia nulla culpa tam
magna est, quae non habeat veniam. Et ne aliquis desperet, Mariam
illam peccatricem, dominam luxuriae, vanae gloriae matrem, sororem
Marthae et Lazari in exemplum assumite, quae postmodum Apostolorum
apostola meruit nuncupari. Adjuvet autem nos ipse Deus et homo, qui
pro nobis nasci et mori dignatus est. Amen.
|
|