|
Fratres charissimi, ut novit Charitas vestra, oportet manum mundam
esse, quae polluti vasis maculas debet purgare; ne polluta deterius
possit coinquinare, cum sordida sordidum tractat. Propterea,
sacerdotes altissimi Dei, vobis dicitur, Mundamini qui fertis vasa
Domini (Isai. LII, 11). Vos enim estis qui vasa Domini.
ferre debetis, quibus datum est nosse mysteria regni Dei. Vos estis
sal terrae, lux mundi, lucerna accensa, civitas in monte posita,
columnae templi, lignum scientiae in medio paradisi positum, patroni
et rectores terrae, Angelorum et paradisi cives, Prophetarum filii,
Patriarcharum cognati, Apostolorum successores. Mundamini ergo, ut
digne cum patribus ferre possitis vasa Domini: vasa enim non solum
aurea et argentea, sed etiam illa pro quibus redimendis Dominus mori
dignatus est. Propterea attendat Charitas vestra, quales esse
debetis, ut digne vasa Domini portare possitis. Ait enim
Apostolus: Oportet episcopum sine crimine esse, tanquam Dei
dispensatorem, non protervum, non iracundum, non vinolentum, non
percussorem, non turpis lucri appetitorem (Tit. I, 7). Haec
autem non solum ego episcopus servare debeo, sed et vos una mecum,
Deo auxiliante, servare debetis. Per omnia sine crimine sicut
episcopum, ita jubet esse presbyterum, id est, irreprehensibilem, ut
non quaerat uxores, non divitias, non honores, ne saecularis
dicatur. Non enim debet qui animarum curam gerit, transire de domo in
domum, non frequentare forum cum rusticis, non mercantias acquirere,
non commatres procurare, non ligonizare, non tabernas intrare, non
discurrere, nisi necessitate compulsus. Sic enim facientes
irreprehensibiles sunt apud homines. Sic enim vasa Domini digne
portare poterunt. Sed si contrarium fuerit, quod Dominus avertat,
quomodo poterit auferre malum de medio ovium, si in delicto similiter
simili corruerit vel majori? Non enim talis dispensator dicitur, sed
potius dissipator. Aliud est enim dispensator, et aliud dominus.
Dispensator enim servus est. Non enim licet dispensatori percutere
servos, non occidere, non iracundiam portare: quia Dominus ejus
humilis, benignus et misericors est. Non ergo licet dispensatori
furiosum esse. Nihil enim fetidius, nihil damnosius, nihil levius,
nihil turpius in pastore furiositate. Attendat igitur pastor,
attendat et dispensator, quid legitur: Servum Dei non oportet
rixari, sed humilem ad omnem esse, patientem, doctorem, in
mansuetudine erudientem eos qui contra moneant (II Tim. II,
24, 25).
Discant ergo pastores, si offenduntur, patientes esse. Et ut ego
patientiam merear, oportet presbyteros etiam non solum abstinere a
rixis, sed ab ebrietate cavere. Non enim licet clerico extra horam
bibere, vel aliquid manducare, vel de domo in domum transire, et
prandium vel coenam ordinare. Attendite, presbyteri mei, attendite,
et si veritatem dico, nolite turbari. Nam valde despicitur clericus,
qui saepe vocatus ad prandium non recusat, etiam necessitate aliqua
compulsus. Saepe enim in coena vel prandio, ubi magna existit
multitudo, rixae et ebrietates nascuntur, et ea quae sunt opera
carnis. Ideo summe cavere debet clericus, ne extra domum suam vel
episcopi prandere audeat, vel in eadem etiam audeat saecularibus
praeparare. Quid enim aliud habere debemus, nisi quod turpis lucri
appetitores non simus? Omne enim lucrum remotum a presbyteris esse
debet. Nam non saeculi, sed eorum quae Dei sunt, negotiatores
sumus. Saeculares ad nos venire non possunt, numquid vel
intelligere? Absit. Sermonem nostrum audire voluistis, et dimisso
dentium dolore volui habere vos; non ut bonos vos esse audiatis, sed
ut veritatem loquendo vestram miseriam intelligatis. Quid enim estis?
Dicetis, Pastores sumus. Ego autem dico quod pastores estis, et
verum est quod dicitis. Sed qui pastores vel quales, dicere non
audeo, quia simul vobiscum mendax. Omnes peccatores sumus, omnes in
peccatis nati et concepti sumus, omnes in peccatis vivimus. Expedit
tamen ut verum dicam, quia episcopus sum, quia pastor sum, quia pro
vobis animam ponere paratus sum. Tacere igitur non debeo, quia licet
peccator sum, animam tamen pro vestra salute ponere jam decrevi, jam
me paravi. Verumtamen dicam: et omne quod verum est, a quocumque
dictum, a Deo est, a Patre et Filio et Spiritu sancto est, dicere
expedit, non occultare. Nam si verum tacerem, essem vobis similis in
cunctis: quod nolo. Si ergo Deus mecum, quis contra me? Numquid
Fortunatus vel Arius cum suis insidiis ? Nam quia verum eis dixi,
ideo in eremo insidias mihi posuerunt, volentes me comprehendere et
occidere; et tamen Deus me liberavit. Libenter tamen suscepissem
martyrium, et etiam pro veritate mori semper paratus sum. Audit
ergo, rebelles ; audite, lupi rapaces; audite, vos derisores.
Veniat etiam ille sanctus Ezechiel, qui portam clausam viderat in
domo Domini (Ezech. XLIV, 1), surgat et vobis aperiat
visionem quam vidit et palpavit. Dic dic, o sancte Ezechiel, dic
presbyteris meis: Ait sibi Dominus: Fili hominis, propheta de
pastoribus Israel, dicque ad eos: Vae pastoribus qui pascebant
semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis,
et lanis operiebamini: quod crassum erat occidebatis, gregem autem
meum non pascebatis. Quod infirmum erat non consolidastis, et quod
aegrotum erat non sanastis. Quod confractum est non alligastis, et
quod abjectum est non reduxistis; et quod perierat non quaesistis: sed
cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et dispersae sunt
oves meae. Sed ego super pastores, requiram gregem meum de manu eorum
(Id. XXXIV, 2-5, 10). Ecce quomodo de vobis queritur
Dominus, quia non estis pastores, sed lupi rapaces, quia omnia quasi
quae facitis, propter lucrum facitis. Non solum quae ecclesiarum sunt
quaeritis, sed et quae mundanorum. Ecce enim discutiamus mentem,
perquiramus veritatem. Numquid missam cantare, numquid baptizare,
numquid mortuum sepelire sine pretio vel promissione dignamini?
Numquid non citius mortem divitum, quam corporis salutem desideratis
videre? Ecce quomodo lupi estis, ecce quomodo omni simonia infecti
estis. O sacerdotes, quid agimus, quid sumus, cur tantum dormimus?
Ecce latro semel furatur, semel fenus proximi tollit vel rapit: sed
si capitur, blasphematur, verberatur, furtum imponitur, et tanquam
latro judicatur ad mortem. O sacerdotes mei, si fenus in laico crimen
judicatur, si propter hoc mori debet et condemnatur ad mortem; quid de
vobis erit in die novissimo? Quid de nobis faceret mundus, si super
nos potestatem haberet? Quapropter tenete justitiam, nolite lucrum
facere, sed habentes victum et vestitum, contenti per omnia esse
debetis. Sed qui celebrat vel praedicat vel baptizat, ut inde lucrum
acquirat, bonis coelestibus de facto se privat. Ecce enim Romani
principes, quantum necesse eis fuerat de divitiis suis, tantum
recipiebant, aliud quoque pauperibus erogabant, justitiam mirabilem
conservabant in cunctis: propter quae et alia bona quae faciebant et
observari volebant, meruerunt magnifico imperio sublimari, et timeri a
cunctis in orbe. Ecce enim pagani erant, et stultissimum putabant pro
Deo colere crucifixum; et tamen Deum suum timebant. Et nos qui
nomen Christi in fronte portamus, quid aliud quam simoniam et
latrocinia quotidie procuramus? Ego etiam infidelis eram, et non
solum a Carthaginensibus, sed a Romanis acutissimus reputabar a
cunctis. Copiosa turba circumdabat frequenter, et me transire
videntes et audientes manum ori suo ponebant, civem Romanum tribunorum
caput me fecerant, et uxorem Pontiani filiam mihi aequalem
paraverant. Audeo enim dicere, audeo hoc asserere, in nullo me
mutatum fuisse, omnia contemnens, cuncta quae promiserant spernens,
divitias abhorrens, civitatem caute relinquens, fugiens Mediolanum ,
uxorem non quaerens, cogitans nihil pejus habere quam consortium
mulierum et societatem . Haec omnia servus iniquitatum mearum facere
nolebam: qui tamen nunc servus Christi ea quae diximus, et majora
tentor habere frequenter . Nos autem, fratres, qui in pugna semper
sumus, licet tentemur ad mundum redire, uxorari, negotiari, delicate
vivere, cathedram etiam ascendere; caveamus ne cum mundo damnemur.
Vos enim estis dii excelsi, in quorum synagoga Deus deorum stare
desiderat. Vos estis ejus vicarii, qui vicem ejus geritis. Vos
estis filii Excelsi omnes, quibus datur potestas ligandi atque
solvendi, aperiendi etiam coelum, et infernum claudendi. Eia ergo,
sacerdotes Dei excelsi; aperite aures cordis vestri, quiescite jam
agere perverse, discite bene facere, pascite oves verbo et exemplo,
nolite eis coelum claudere. Clauditis, dum non corrigitis;
clauditis, dum male vivere ostenditis. Oculus sitis caeco, et pes
claudo. Tunc enim oculus estis caeco, cum ejus tenebras effugatis
ignorantiae; et pes estis claudo, quando viam veritatis demonstratis,
vel quando fidem eorum roboratis. Sed si fidem vestram pro vobis
roborare nescitis, quomodo aliorum fidem roborare poteritis? Et ideo
attendite, nec turbemini, si veritatem dico vobis. Scio enim, et
bene scio, quod vobis amara est veritas. Quare, nisi quia veritatem
dico, non creditis mihi, et in melius etiam non mutamini? Amara est
ergo veritas, et qui eam amant vel praedicant, saepe replentur
amaritudine et dolore. Tacere tamen non audeo, nec vobis placere
intendo: quia si hominibus malis placerem, servus Dei non essem.
Vultis ut placeam, desideratis ut diligam: tamen non vultis ut
corrigam. Obsecro tamen vos, ut vitam emendetis, conculcantes
avaritiam, despicientes luxuriam, vitantes superbiam, simoniam
odientes, pauperes amantes, pompas hujus saeculi renuentes, et pro
nobis intercedentes, sine intermissione orantes, ut et ego una
vobiscum vasa Domini digne per gratiam merear portare. Et si quis de
me murmuraverit, sciat quod de patre episcopo murmuraverit; parcatur
illi, et oretur pro eo.
|
|