|
Fratres charissimi, sicut Actuum Apostolorum narrat historia,
apostatante Juda a consortio Apostolorum, divina providentia ad
structuram Ecclesiae providens fundamenta, quae secundum Joannem sunt
duodecim nomina Apostolorum, beatum Matthiam vocavit ad apostolatum.
Et sicut suscepit Matthias principatum, et surrexit loco Judae; sic
etiam nos suscepimus principatum in Ecclesia Dei, et per gratiam suam
suos ministros facere voluit, et in palatio suo nos constituit, et
elegit ut essemus gens sancta, populus Dei, sal terrae, lux mundi,
et angelici homines absque peccato. Ministri e iam Dei sumus et
servi. Servi enim dicuntur non qui ad oculum serviunt, sed qui
voluntati Domini in omnibus fideliter obediunt, et tunc in tantam
familiaritatem Domini moventur, quod non amplius servi, sed amici
vocantur. Ideo tota mente nos exhibeamus in multa tribulatione, in
scientia, in charitate non ficta, in vigiliis, in carceribus et
plagis, in verbo veritatis. Et sic nihil habentes, omnia Christum
possidendo simus possidentes. Haec est enim beatorum vita, haec est
sacerdotum salus: haec est servorum Dei requies, haec est amicorum
ejus voluntas. Haec enim sanctificatio nostra, ut in omnibus
exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in
tribulatione, in necessitate, in castitate, in abstinentia, in
scientia, in suavitate, in charitate non ficta, in verbo veritatis,
nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium
nostrum: Christi enim servi sumus. Tunc Christianorum ministerium
vituperatur, servitus nostra despicitur, quando ea quae Christi sunt
despicimus, et opere adimplere negligimus. Sed vae nobis, fratres
mei, vae nobis, quia falsum nomen Christi portamus, falsum nomen
Dei gerimus, quia opere non adimplemus quod implere debemus.
Discutiamus, sacerdotes, mentem nostram, et sciamus si servi
Christi simus. Sciamus enim quid facere debeamus, ne servi inutiles
simus. Quid enim? Certe nihil aliud, nisi quod exhibeamus
nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia. Sed vae nobis,
quia nullam patientiam habere videmur. Nam pauperes esse debemus,
quia membra Christi sumus, et ministri Dei. Sed si paupertas
aggreditur, vel aliqua corporis necessitate turbamur, et affligimur,
dona sancti Spiritus vendere procuramus. O sacerdotes mei, nolite
hoc malum facere: sed mementote quod gratis accepistis, et ideo gratis
reddite; ne cum Simone mago damnemini, cui dixit Petrus, Pecunia
tua tecum sit in perditionem (Act. VIII, 20). Qui etiam
pretium recipit de sacramentis, Giezita est et plenus lepra. Nam cum
Elisaeus mundasset Naaman principem Syriae in Jordane a lepra,
rediens Naaman obtulit Prophetae multa munera: sed ille noluit
recipere. Qui cum recessisset, locutus est ei Giezi discipulus
Prophetae, petens a principe Syriae munera. Quibus acceptis
Propheta omnia per Spiritum novit, et videns eum redarguit percutiens
eum lepra (IV Reg. V, 15-27). Sic etiam percutiuntur
omnes, qui pro sacramentis pecuniam petunt. Sed dicetis: Numquid
non Scriptura dicit, Qui altari servit, de altari vivat (I Cor.
IX, 13)? O sacerdotes, hoc quod dicitis omnino negare non
audeo: sed scitis quod Deus intuetur corda hominum. Nam si
sacramentum dare distuleris, etiamsi fueris omni paupertate vallatus,
non pastor es, non minister Christi es, sed mercator. Non igitur
petas, non etiam tantum pro Baptismo recipias, si cum Simone perire
non velis. Nam facto pacto sacramentum vendidisti, et Salvatorem
tuum prodidisti cum Juda. Spontanea et sincera voluntate porrige
sacramenta, nihil petendo, nihil exspectando, nihil de promisso
desiderando: sed si tibi datur, juste recipis, juste possidere
potes. Memento tamen, quod pauperem vitam sacerdos gerere debet, et
ideo si superbiam habet, si magno beneficio gaudet, praeter victum et
vestitum quod superest, pauperibus dare non differat, quia omnia
pauperum sunt. Verbum autem illud quod negare non debet fidelis, Qui
altari servit, de altari vivat, verum omnino est: quia non licet
sacerdotibus manibus operari, ligonizare, ferrum fabricare, et
similia : hoc autem propter reverentiam et tanti sacramenti
dignitatem. Illud autem magis ad saeculares, quam ad sacerdotes
pertinet, ne ipsi sacerdotes Dei fame pereant, vel nuditate: ideo
dignum est, ut qui altari servit, de altar vivat. Similiter,
fratres, qui sacramentum emit, vel ecclesiam, vel praebendas , vel
ecclesiarum introitus, vel saeculari potentia hoc pro se procuravit;
sciat quod cum Giezi et Juda jam damnatus est, jam leprosus factus
est, jam de templo Domini expellendus est. Quare sic? Quia qui non
intrat per ostium in ovile, sed ascendit aliunde, fur est et latro
(Joan. X, 1). Ideo reprehendendus est, quia ementes et
vendentes Dominus ejicit de templo: repellendus est, quia leprosi
ejici jubentur. Non intrat per ostium ad ecclesiam, qui per laicalem
portam intrat. Non enim laicis spiritualia dona tradita sunt, sed
Domini vicariis. Vicarii Domini sunt, qui vicem Apostolorum
tenent. Castella autem et villas suas laici dispensent: bona autem
Hipponensis Ecclesiae vigilanter attendant ne tangant. Divites enim
raro vel nunquam pauperibus sacerdotibus praebendas procurant: et si
procurant, non Dei amore procurant, sed ut cum uxore et familia de
bonis Ecclesiae gaudere valeant. Et ideo sciat sacerdos, qui timore
vel amore defraudari a divite se permittit, quod impunitus non
remanebit: et si non in praesenti, saltem in futuro igne aeterno non
carebit. Redeamus igitur ad propositum, fratres, et sciamus quomodo
poterimus nos exhibere sicut Dei ministres: cupitis enim scire. Ecce
si persecutiones veniunt, non deficiamus, sed patientiam habeamus.
Si necessitas paupertatis contingat, non desperemus, sed in Domino
confidamus. Si blasphemamur, non respondeamus, sed parcamus. Si
colaphis, vel alapis caedimur, aliam partem parare non differamus.
Si verbo vel murmure percutimur, taceamus. Si occidimur, gaudenter
ad mortem pergamus. Quare? Quia non est servus major domino suo.
Si enim me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. XV,
20), ait Dominus. Ita enim patientia ornari debemus, si ministri
Christi esse optamus. Sed quid aliud, nisi quod in castitate
nosmetipsos exhibere debemus? Haec est illa virtus, sine qua quis est
factus omnium reus. Haec est illa virtus, quae nos Deo commendat,
quae nos angelos facit, quae nos super aethera volando conducit. Haec
est illa virtus, sine qua vasa Domini ferre non possumus. Haec est
illa sancta virtus, quam astringere nos docet Apostolus, Fornicatio
et omnis immunditia non nominetur in vobis (Ephes. V, 3), ne
mens vestra colloquiis malis possit corrumpi. Ideo, fratres,
attendite, quod non solum a vobis removenda est fornicatio, sed etiam
omnis suspicio falsa. Non decet clericum cum mulieribus sedere, vel
fabulari, vel domum ejus frequentare; ne suspicio mala inde
progrediatur. O quam vilis, o quam miser et pusillanimis reputatur
clericus, qui frequenter cum mulieribus conversatur! Insipiens valde
est et inexpertus, qui amicitias mulierum procurat. Et ideo vos qui
estis lux mundi, et civitas in monte situata, sic famam vestram
custodire debetis, ut non erubescant de detractoribus laudatores.
Attendite etiam, fratres, attendite quod dicit Apostolus,
Fornicatio et immunditia. Fornicatio enim est naturalis mulierum
concubitus, sed illicitus, Fornicatio est, cum meretricibus agere.
Mulier sive adultera, sive concubina, meretrix vocatur. Fornicatio
enim ideo clericis interdicitur, quia cum simus ministri Domini,
membra meretricis non efficiamur. O quam turpe est, clericum a
meretrice duci captivum! Qui enim adhaeret meretrici, unum corpus
efficitur. Et ideo scire debemus, quod malum est fornicari. Nam si
conjugium sacerdotibus prohibetur, quanto magis crimen fornicationis in
nobis aestimabitur? Ecce enim, fratres, laicis conjugatis ad tempus
abstinere praecipitur, ut vacent orationi; et sacerdotes quos corpus
Domini consecrare omni die oportet, concubinas in domo tenere non
erubescunt. Ecce quomodo vasa vestra possidere in sanctificatione
sciatis. Scitis enim, fratres, quod die quadam David venit ad
Achimelech sacerdotem, et ait David esuriens: Da mihi aliquid
cibi. Et respondit: Non habeo panes laicales ad manus, sed tantum
panem sanctum, et ideo dic mihi, o David, sunt mundi pueri tui a
mulieribus? Et ait, Sunt ab heri et nudiustertius. Et sic dedit
sacerdos eis sanctificatum panem (I Reg. XXI, 3-6). Si
ergo interrogavit sacerdos, utrum servi David mundi essent propter
panes propositionis accipiendos; quid facere nos debemus miseri
sacerdotes propter corpus Domini accipiendum? O fratres mei, sic et
sacerdotes paganorum dum offerre debent diis suis incensa, ab omni malo
ut possunt abstinent. Ecce ego jam episcopus Hipponensis eram, et
cum quibusdam servis Christi ad Aethiopiam perrexi , ut eis sanctum
Christi Evangelium praedicarem, et vidimus ibi multos homines ac
mulieres capita non habentes, sed oculos grossos fixos in pectore,
caetera membra aequalia nobis habentes: inter quos sacerdotes eorum
vidimus uxoratos; tantae tamen abstinentiae erant, quod licet uxores
sacerdotes omnes haberent, nunquam tamen nisi semel in anno eas tangere
volebant, qua die ab omni sacrificio abstinebant. Vidimus et in
inferioribus partibus Aethiopiae homines unum oculum tantum in fronte
habentes, quorum sacerdotes a conversationibus hominum fugiebant, ab
omni libidine carnis se abstinebant, et in septimana in qua diis suis
thura offerre debebant, ab omni labe carnis abstinebant se: nihil
sumebant nisi metretam aquae per diem; et sic contenti manentes digne
sacrificium diis suis offerebant. O grandis Christianorum miseria!
Ecce pagani doctores fidelium facti sunt, et peccatores et meretrices
praecesserunt fideles in regno Dei . Non ergo sic, fratres, non
sic, Dominum non tantum diligamus ore, sed opere et veritate. Tunc
veri ejus ministri erimus, si sobrie, si juste, si caste vixerimus:
qui est benedictus in saecula. Amen.
|
|