|
Scriptum est, fratres charissimi, quod Moyses posuit in tabernaculo
labrum aeneum, in quo lavarentur Aaron et filii ejus, cum
ingrederentur sancta sanctorum (Exod. XL, 28). Ideo,
attendite, quia quidquid sub Lege antiqua in templo Dei
efficiebatur, aliquid futurum praesignabat, quod in Ecclesia nostra
sub figura tegebatur, sicut ait Apostolus: Quaecumque scripta sunt,
ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 4). Non enim
sancti patres curassent tot et tanta scripta memoriae commendare, nisi
ut alios legentes, alios per exempla aedificarent. Legite ergo,
fratres mei, Scripturam sacram, legite eam, ne caeci sitis et duces
caecorum. Legite sacram Scripturam, in qua quid tenendum, quid
fugiendum, plane invenietis. Legite eam, quia omni melle dulcior,
omni pane suavior, omni vino hilarior invenitur. Apprehendite eam,
et invenietis quomodo Deus deorum sit longitudo propter aeternitatem,
quomodo sit latitudo propter charitatem, quomodo sit sublimitas propter
majestatem, quomodo sit profundum propter sapientiae immensitatem .
Quaerite Scripturam sacram, et invenietis quomodo iste Deus deorum
natus ex Maria virgine et homo factus, nos amat ut charitas, quomodo
novit ut veritas, quomodo sedet ut aequitas, quomodo dominatur ut
majestas. Legite Scripturam sacram, et invenietis quomodo Nazarenus
ille Jesus regit ut principium, quomodo tuetur ut salus, quomodo
operatur ut virtus, quomodo revelatur ut lux, quomodo assistit ut
pietas. Et ideo, fratres mei, quamdiu in hac infirma et vana vita
fuerimus, hanc sapientiam discere et sapere tota mente curemus. Quid
enim homo sine litteris reputatur? Quid enim est? Numquid non pecus
vel haedus? Numquid non bos vel asinus? Numquid non equus vel
mulus, quibus non est intellectus? Eia igitur, fratres, qui
pastores rationalium ovium nuncupamini, festinate rapere non sophismata
Paganorum, non carmina poetarum, non fallacias philosophorum, de
quibus doctores et auditores reddituri sunt rationem; sed illam
dulcissimam sapientiam sapientiarum, quae haereditas Dei, et filiorum
ejus chara possessio nuncupatur. Haec est illa doctrina super omnia
diligenda, quam Prophetae praedixerunt quam Patriarchae divinitus
hauserunt, quam Dei Filius, postquam in terris visus et cum
hominibus conversatus est, aperuit et declaravit, et quid tenendum et
quid vitandum apertissime demonstravit, et per suos Apostolos nos
ipsam docendo illuminavit. Haec est quae nos docet amare coelestia,
et terrena despicere. Haec est mater fidelium, quae quotidie docet
nos quomodo credamus Deum esse omnipotentem, quomodo ipsum videbimus
in sede majestatis venientem, quomodo bonis bona et malis mala
tribuentem videbimus. Haec est lucerna pedum nostrorum, et via
salutis nostrae, in qua instruimur quomodo primo Deum super omnia
diligamus, quomodo animam nostram postmodum sicut quid propinquius,
quomodo postmodum animam proximi, quomodo postmodum corpus proprium,
quomodo postmodum corpus proximi velut nostrum diligamus. Iste est
enim perfectus modus, Deum, nos et proximum diligendi. Haec est
illa sacra sapientia, quae ex ore Altissimi prodiit, philosophis,
sophisticis, astrologis, curiosis ac dialecticis abscondita; sed
grossis, et rudibus piscatoribus revelata. Numquid non et hodie etiam
solum parvulis revelatur? Haec est omnium sapientiarum et doctrinarum
magistra et domina, quae etiam nos docet, exterius blandos, et
interius fraudulentos cognoscere. Haec est scientia scientiarum,
Angelorum ferculum, Archangelorum pulmentum, Apostolorum gloria,
Patriarcharum fiducia, Prophetarum spes, martyrum corona, virginum
fortitudo, monachorum refectio, episcoporum vacatio, sacerdotum
cellarium, puerorum principium, viduarum doctrina, conjugatorum
pulchritudo, mortuorum resurrectio, viventium sempiterna protectio.
Haec est per quam fide ornamur, spe confirmamur, et charitate
roboramur. Haec est quam qui invenerit, inveniet vitam, et hauriet
salutem a Domino. Haec est labrum pelvis quam Moyses posuit in
tabernaculo, in quo lavarentur Aaron et filii ejus, eum ingrederentur
sancta sanctorum. Sed dices: Quid per magnum sacerdotem Aaron
intelligere debemus? Dico enim vobis, fratres, quod er Aaron summum
sacerdotem intelligere debemus, et per filios ejus alios sacerdotes
minores: per labrum aeneum legem Domini intelligo, in qua omnes tam
magni sacerdotes quam parvi studere debent et legendo et docendo et
opere adimplendo: per munditiam corporis, compunctionem intelligamus,
qua mundari debemus, ut ad sancta sanctorum, id est, ad secreta Dei
et scripturarum penetranda per purificationem digni inveniamur. Et
ideo, fratres mei, attendite et considerate quod vas paratum habemus
in quo oportet mentis foeditatem abluere, et munditiam mentis in eo
praeparare. Ecce enim lex sancta et Scriptura immaculata parata est,
ut virtutibus de coremur. Sed vae nobis, qui debemus esse exemplum
correctionis, et ecce sumus exemplum erroris. Unde hoc, nisi quia
caeci sumus, et idiotae ignorantes legem, et eam legere fastidimus;
et tamen cathedram tenere, et animarum curam gerere quotidie
procuramus? Quid ergo mirum, si cadit sacerdos? Quid mirum, si non
sublevat delinquentes? Quid mirum, si dux caecorum est? Ecce legem
Domini conculcavit, despexit eam ut mortem. Sed quid dilexit? quid
procuravit? quid toto affectu concupivit? Uxorem vel concubinam caute
tenere, equos velut miles in stabulo possidere, canes pro venatione
nutrire, accipitres custodire: et tamen velut equus et mulus quibus
non est intellectus, cupit honorari in coenis, et ab hominibus vocari
Rabbi. Ecce quomodo cadit sacerdos, ecce quomodo vivit. Sed et si
cadit qui sibi columna videbatur in templo, quanto magis populus
peribit? Si Deus in Angelis suis reperit pravitatem; quanto magis
in his qui habitant domos luteas, et qui terrenum habent fundamentum?
Discite ergo legem, sacerdotes, ne surdo maledicatis. Tunc surdo
maledicitis, quando consilium propter ignorantiam dare nescitis. Tunc
caeco offendiculum ponitis, quando falsa pro veris ostenditis.
Itaque, fratres, nolite jam pigrescere, sed legite Scripturam.
Discite eam, filioli, saepe eam legite; quia lenior oleo, sublimior
auro, argento purior. Haec est quae praecipue in Deum provocat, et
Deum diligere invitat, corda illuminat, linguam purificat,
conscientiam probat, animam sanctificat, fidem confirmat, diabolum
rejicit, peccatum spernit, animas frigidas calefacit, lumen scientiae
ostendit, tenebras ignorantiae expellit, tristitiam saeculi
exstinguit, laetitiam Spiritus sancti accendit, sitienti potum
tribuit. Haec est Scriptura sancta lex nostra immaculata, quae de
insipientibus sapientes facit, primos de novissimis ponit, magnos de
minimis efficit, nobiles de ignobilibus commutat, naturam frenat,
prohibet levitatem, temperat dolorem, confert spem, coronat senem,
docet juvenem, mitigat dedignantes, instruit errantes, sanat
aegrotos, roborat infirmos, brutos facit sensatos, mentis
stabilitatem donat, excitat somnolentos, otiosos increpat, pigros
incitat, credentibus gratiam dat, reges humiliat, humiles exaltat,
rectas vias indicat, eleemosynam imperat. Haec est scientia
scientiarum, quae sapientiam dat, gloriam exaltat, honorem
multiplicat, humilitatem, charitatem, lenitatem, obedientiam et
mansuetudinem docet, et intellectus bonus est omnibus bene facientibus
et diligentibus Deum. Haec est quae abstinentiam, castitatem,
largitatem et voluntariam paupertatem conservat. Postremo doctrinam
omnibus, felicitatem, suavitatem, gaudia, stabilitatem cordis,
sobrietatem corporis, compunctionem mentis, veram humilitatem donat,
charitatem fraternam implet, et timorem Domini accendit. Quamobrem,
fratres mei, qui hanc sapientiam diligit, et diligenter legem implet,
maximus vocabitur in regno coelorum, et principatum Ecclesiae
possidebit, et praemia et munera copiosa recipiet in die novissimo.
Amen.
|
|