|
Silentium, fratres charissimi, inter caetera vobis in eremo summe
necessarium est. Omne enim quod non aedificat, in periculum vertitur
dicentium et audientium. Lingua enim nostra et sensum nostrum sequatur
et rationem, non voluntatem. Non enim debemus tantum oculos clausos
servare, sed et linguas nostras intra dentes reservare illaesas: sermo
enim vanus, vanae conscientiae index est. Qualis enim es, tales
sermones loqueris, talis et mens comprobatur: et qualis fueris in
factis, talis probaris in verbis. Stultus enim valde est, qui non
prius verbum ducit ad linguam rationis, quam educat ad linguam oris.
Qualis est homo in mente, talem verbositas depingit in ore.
Verbositas hominem conducit in joculatorem, humanae naturae dignitatem
deponit, honores sibi rapit, inimicos infinitos acquirit. Inflammat
denique linguae mobilitas in adolescentia ad jocosa, in virili aetate
ad fraudulenta, sed in senili aetate ad detractoria. Restinguenda est
igitur haec parva favilla, ne in magnam vertatur flammam; surculus,
ne crescat in silvam; gutta, ne tumescat in fontem. Majus est
denique, fratres, linguam refrepare, quam capere civitatem: quia
illud insultat exterius, sed istud interius: hic sumuntur arma contra
te ipsum, sed ibi de alieno. Summa tamen verecundia est et depressa
dejectio, non posse linguam refrenare, et vile non posse ligare
membrum. Ecce lingua egredi quaerit, motum perquirit: tu vero, o
monache, per temperantiam ipsam refrena, appone ei pessulum rationis,
circumcide eam maturitate discretionis. O lingua, tu periculum
immittis, tu luctum producis, discordiam saepe facis, venenum
detractionis paris, et ad infernum qui tibi credunt conducis. O
monache, cognosce linguam nequam, fuge eam, despice eam, confunde
eam si potes. Sed volo instruere linguam tuam bene loqui. Vis bene
loqui? Da ei moderatum motum : pretiosa enim lingua non novit nisi
verba divina semper construere. O quam sanctum est os, unde semper
coelestia erumpunt eloquia. O monache, considera te redditurum
rationem de omni verbo otioso, et tanto magis, quanto minus mundo es
obligatus. Non enim in foro, sed in cella habitare debes; non
familiam, sed familiarum animas oratione pascere debes. Non est
igitur tibi necesse multum loqui, nec inter homines conversari, nec
mercantias pertractare unde vivas. Nam mercantiam in monacho usuram
occultam existimamus. Ama igitur, o monache, solitudinem, fuge
multitudinem; ne comprehendaris in verbo, et confundaris in facto.
Et si interrogatus fueris, melius est ad singula respondere breviter,
quam diutius immorando verba curiosa prolixius extendere. Verbositas
enim quid aliud est, quam semen quod fructum non facit? Verbose,
erubesce, et considera tuam grandem miseriam. Quid enim aliud es,
quam sal infatuatum, quod ad nullum valet condimentum? Vere
infructiferus es, et infructiferos facis qui te audiunt. O verbose
mendax, qui veritatem raro dicere voluisti; o loquax, cognosce te
ipsum: nam loqui nunquam erubescis, nec consideras quid, sed quantum
dicere possis; non mensuras verborum sententiam, sed tantum ut
satieris. O verbose, erubesce, quia omnino cognosceris quid agis.
Nam tua conditio est, occulta manifestare, nota in conventibus
praedicare: sed si nescis, somnias inaudita, fingis scire quod
nescis, ut libenter audiaris a cunctis. O artifex mendaciorum, o
faber fabularum, lege quod dicitur, Quia vir linguosus non dirigetur
(Psal. CXXXIX, 12), nec dirigetur in terra promissionis.
O monache, et tu diligenter attendas. Nam qui non refrenat linguam
suam, hujus vana est religio. Qui non custodit linguam suam,
monachus non est: qui autem moderatur linguam suam, prudentissimus
est, monachus est. Eia ergo, fratres mei, amate silentium, ponite
custodiam ori vestro. Estote solitarii, ut sitis Angelis sociati:
estote rustici, ut sitis cives sanctorum, et domestici Dei: estote
muti, ut sitis loquaces: loquimini Deo, ut sitis veraces:
contemplate in eremo, ut contemplemini a sanctis in coelo: elevate
capita vestra, ut elevemini corde: extendite brachia, ut extendamini
toto corpore volantes ad coelum: ad quod perducat nos Christus Deus
noster. Amen.
|
|