|
Pax vobis, fratres, et charitas cum fide vobis non deficiat. Pax
vobis, fratres, quoniam electi estis ante mundi constitutionem in hac
vasta solitudine, ut sitis cum Elia, Paulo, Hilarione, Antonio
et Joanne, sancti et immaculati in conspectu Dei. Pax vobis,
quoniam non estis genus abjectum, sed electum; non venale, sed regale
sacerdotium; non gens obstinata, sed sancta; non populus
perditionis, sed acquisitionis. Pax vobis, qui non conversationem
hominum, sed Angelorum in silvis et nemoribus adamatis. Pax vobis,
et vera Apostolorum charitas, tanquam nihil habentes, et omnia
possidentes. Pax vobis, fratres mei et filii mei dilectissimi, quos
quotidie in Christo parturio in visceribus charitatis. Pax vobis
illa, inquam, Christi, quae exsuperat omnem sensum, custodiat, ut
optamus, corda nostra et intelligentias nostras. Pax vobis,
fratres, qui saeculum calcastis, mundum despexistis, non laudem mundi
usque nunc adamastis, risum hominum fugistis, ut sanctis agminibus et
angelicis colloquiis vacare possitis. Pax vobis, quos in filios et
fratres elegi, ut consortes et participes vos habeam in tentationibus
meis. Ad hanc autem vitam juxta apostolicam formam vivere volentes non
me elegistis, sed ego elegi vos. Segregavi vos a saeculo isto
maligno, et eduxi vos per singula eremi loca, per speluncas et
cellas, ut velut Apostoli ipsi modico contenti pabulo demoretis.
Stemus ergo hic, fratres, in bello pugnantes quotidie cum antiquo
serpente. Stemus fortes in bello, restringentes et praecingentes
lumbos nostros, tenentesque lucernas ardentes charitatis, justitiae,
pacis et tranquillitatis. Ad haec enim non me elegistis, sed ego
elegi vos, et posui vos in vineam poenitentiae, quam quicumque
dissipare praesumpserit, mordebit eum teterrimus inferni coluber.
Haec est vinea illa fertilis, quam plantavi anno aetatis meae
trigesimo tertio, velut servus Dei Noe, quam cupimus tota mente,
Deo duce, sanctis exemplis et sanctorum documentis ornare, et ornatam
taliter custodire, ut a nemine transeuntium possit vindemiari, nec
aper de silva possit eam exterminare, nec alieni possint diripere
labores ejus et fructus. Haec est illa vinea, quam plantavi velut
paterfamilias, quam sepe paupertatis, charitatis, obedientiae et
castitatis, ut a Simpliciano charissimo viro didici, circumdedi: ad
quam velut paterfamilias exiens primo mane, vos conduxi in operarios,
ut afferatis fructum quinquagesimum, sexagesimum et centesimum,
secundum abundantiam gloriae Domini Christi. Haec est illa religio
immaculata, cujus sanctitas per totum orbem terrarum divulgatur,
quorum conversatio a cunctis miratur, quorum vita non solum a
Christianis, sed a Judaeis et Paganis potius angelica quam humana
reputatur. Haec est illa amoenissima paradisus, quam Deus a
principio plantaverat, in qua posuit per gratiam et donum meritis
matris meae hominem, ut operaretur virtutem patientiae, eruditionem
doctrinae, corporis castitatem, assiduitatem precum, confessionem
delictorum, abundantiam lacrymarum. Haec est illa paradisus, de qua
exeunt flumina sapientiae et veritatis, continentiae et castitatis, in
qua Deus delectatur sicut in omnibus divitiis. Haec est illa norma
apostolica, virga directionis et aequitatis, quae tempore apostolicae
praedicationis sumpsit exordium, quorum anima una et cor unum erat in
Domino, nec quidquam eorum quae possidebant aliquid suum esse
dicebant, sed omnia erant communia, et distribuebantur singulis prout
cuique opus erat. Numquid non et nos, fratres mei, sic usque ad
mortem vivere promisimus? Haec est ergo religio apostolica, et a
mundo corde et corpore segregata, quae percutit duces Moab,
interficit satrapas et tyrannos Jerusalem, et Aegyptiorum hypocritas
vulneravit ad mortem. Haec est vinea servi Dei Noe, in medio
paradisi situata, Christi sanguine redempta et irrigata, quam
Sarabaitarum principes, haereticorum pastores velut aper de silva
tempore illorum magnorum monachorum et eremitarum, Pauli videlicet et
Antonii, destruere quaesierunt: cujus sepem comburere, cujus gyrum
lapideum supplantare, cujus fructus, vites et flores incidere, cujus
planitiem virtutum zizania seminare et replere quaesierunt, sed Dei
virtute circumdata minime potuerunt. Ad hanc autem vineam, fratres
mei, vos conduxi, et operarios vos feci meos, ut laborantes usque ad
finem, dignum fructum recipiatis in tempore suo. Ad hanc non me
elegistis, ut supra diximus, fratres, sed ego elegi vos: sed post
annum factus sum episcopus, non tamen vos relinquens. Sed compulsus
inter gentes habitare, monasterium presbyterorum et clericorum
ordinavi, intravi domum episcopi, ut communiter cum eis viverem,
sicut et vobiscum antea vixeramus. Non igitur me elegistis, sed ego
elegi vos. A quo, fratres mei, maxime hoc dictum sit scitis: a
Domino dictum est, et discipulis Domini dictum est: verumtamen non
tantum illis, sed etiam nobis dictum est, quos vocavit in partem
sollicitudinis et gloriae eorum. Sicut dignatus est vocare per
gratiam, et participes nos fecit exhortationis; sic et vos.
Delicatus est enim qui vult uti parte, et administrationem partis
dissimulat ex rata: merito se privat honore, qui honorem affectat sine
onere. Vobis ergo qui pastores estis tantum animarum vestrarum,
loquitur pastor bonus, qui tertia die, ut audistis, animam suam
posuit pro ovibus suis, dicens, Non me elegistis, sed ego elegi vos
(Joan. XV, 16): non istam tantum desertam habitationem
deserendo, sed de virtute in virtutem procedendo fructum afferentes,
ut fructus vester maneat. In his quatuor, fratres mei, attendere
debemus, scilicet dignitatem, officium, cautelam et constantiam:
dignitatem, quia dicit, Elegi vos; officium, ut eatis; cautelam,
ut fructum afferatis; constantiam, quia fructus vester maneat
(Ibid.). Est ergo dignitas in electione, officium in
fatigatione, cautela in fructificatione, et constantia etiam in
fructificatione. Magnum est enim, quod elegit qui non fallitur dum
elegit; majus est, quod Dei est opus ad quod elegit: sed maximum,
quod inter electos praeelegit. Est enim sensus talis: Non vos me
elegistis, sed ego omni modo eligendi elegi vos. Sunt enim tres modi
eligendi; electio, subelectio, et praeelectio. Electio est, quando
de multitudine bonorum et malorum eligitur bonum, sicut de torculari
oleum separatur. Subelectio est, quando de bonis electis eliguntur
meliores. Postea quando de melioribus optimi eliguntur, praeelectio
est. In hunc ordinem electus est Aaron et filii ejus, ut sacerdotio
fungerentur coram Domino. Primo enim Dominus ex omni natione quae
sub coelo erat, Israel elegit in populum peculiarem sibi. De his
autem subelegit filios Levi, qui tanquam ministri spirituales in
tabernaculo Domini ritu perpetuo deservirent. De quibus etiam
praeelegit filios Aaron in sacerdotes, qui precibus et oblationibus
suis indignationem Domini in populum placarent. Ad hunc sane modum
elegit nos, cum per aquam Baptismatis lavit nos. Subelegit, cum in
sortem sanctorum vocavit nos et in ordinem clericatus. Sed cum in
statum eremitarum promovit nos, et in dispensatione familiae suae
dispensatores suorum ministeriorum, praeelegit nos. Magnum est enim,
fratres, quod elegit nos; majus est, quod subelegit; sed maximum,
quod praeelegit. Vere ergo elegit nos et praeelegit nos Dominus in
haereditatem sibi. Nam ad elevationem manuum nostrarum, regum capita
inclinantur, munera offerunt, etiam patres nos profitentur,
exspectantes nos esse cum Elia et Paulo eremita, et intercessores
apud Deum. Vae tamen in eremo habitantibus, si inter malos pisces
foras in die novissimo projicientur. Vae pastoribus ovium, si inter
haedos numerandi sunt. Quid ulterius, fratres, dicatur, audite.
Posui vos ut eatis (Ibid.): nam quatuor sunt hominum positiones;
accubitus, sessio, statio, et ambulatio. Omnis enim homo sic est in
loco positus, quod aut jacet, aut sedet, aut stat, aut ambulat.
Haec autem tantum in se differunt in hunc modum. Nam cum homo jacet,
omnes partes corporis quiescunt, cum vero sedet, inferiores partes
corporis quiescunt, quia sedere videntur, sed superiores laborant.
Cum autem stat, totus laborat homo erigens se, quia generaliter
pondere suo laborat. Cum vero ambulat, additur labori gravis ex motu
fatigatio. Ad hunc modum, fratres, quatuor sunt hominum gradus et
status in Ecclesia Dei. Fidelium enim alii boni, alii mali.
Numerum malorum, fratres, non distinguimus, quoniam multiplicatus
est super numerum arenae maris. Boni vero sicut ordinem recipiunt,
sic etiam et distinctionem. Sane bonorum aliqui sunt activi, aliqui
contemplativi, aliqui utrisque praelati. Et sic unum malorum genus,
et tria bonorum genera. Quatuor enim sunt fidelium genera. Mali
autem sunt jacentes, qui in mundo quiescunt: tales totam spem et
fiduciam ponunt in numero divitiarum, quorum deus venter est. Tales
in lecto jacentes loquuntur animae suae, et saepe dicunt: O anima
mea, habes multa bona reposita; epulare et bibe, opprime pauperes,
despice vicinos, renue natos, dilata te, extende alas, ascende super
sidera, non sit pratum quod luxuria tua non pertranseat, dic animae
tuae , Castrum servat qui se ipsum ab omni malo praeservat. O
fratres, tales prostrati jacent, nocte dormiunt, ebrii sunt, et ecce
mox eos jacentes et dormientes aggreditur mors, et sicut favilla statim
deficiunt. Talibus autem quotidie clamabat Apostolus, dum dicebat,
Fratres, scientes quia hora est jam nos de somno surgere (Rom.
XIII, 11). Inter bonos sunt boni conjugati, qui bene utuntur
licitis: sed tales divisi sunt, quia partim serviunt Deo, et partim
mundo. De quibus ait Apostolus, Honorant Deum de substantia sua
operibus misericordiae intenti: tamen solliciti sunt ultra modum de
uxore, possessionibus, fratribus, filiis et cognatis (Prov.
III, 9; I Cor. VII). Et quia isti partim delectantur in
mundo, ideo sedere dicuntur, quia in superioribus laborant et in
infimis quiescunt. Sunt et alii contemplativi, quorum, ut diximus
supra, conversatio in coelis est: de quorum numero vos esse Dei
gratia credo, et certus sum. Tales spem omnem in Deo ponunt,
opprobria, famem, nuditatem, pressuras amore Christi sustinere
semper desiderant, quibus vivere mori est, et mori lucrum, clamantes
cum Apostolo dicentes, Quis me liberabit de corpore mortis hujus
(Rom. VII, 24)? Tales sunt velut milites, et coelorum
cives. Isti laborant super terram, et quotidie ab Angelis
sustentantur. Sunt et alii qui ambulant. Istis ambulare incumbit,
non tantum ut et nos de virtute in virtutem, sed plus quam nos inter
diversa hominum genera ambulare, discurrere, et examinare quid
agatur. Isti sunt pastores et praelati, quibus incumbit nunc
exhortari, nunc increpare, nunc minari, nunc consolari, nunc
docere, nunc praedicare, nunc legere, nunc orare, quibusdam ridere,
quibusdam flere, quibusdam applaudere, quosdam fugere, quosdam mente
et litteris visitare, quosdam praesentia intueri. Tales sunt praelati
utique pastores, ambulantes velut magister Jesus, qui ambulans juxta
mare Galilaeae vocavit discipulos, et ait illis: Ite in orbem
universum, praedicate Evangelium omni creaturae rationali (Marc.
XVI, 15). Tales sunt omnes Ecclesiarum pastores, quibus a
Christo dicitur, Ite, quia periculosum est tantum stare pastoribus
et medicis animarum. Ite ergo, quia perniciosum est sedere, et
peremptorium est jacere. Ite, excitate jacentes, et dicite: Jam de
somno surgite, quia diu dormistis. Clamate, pastores et
praedicatores veritatis, et exaltate vocem vestram, ut in omnem terram
audiatur sonus vestrae correctionis, increpationis, charitatis et
sanctitatis vestrae. Numquid non Magister quatriduanum mortuum volens
resuscitare, voce magna clamavit? Vigilate ergo, et excitate
dormientes, et minas cum terroribus eis adhibete. Deinde ad sedentes
transite, et exhortantes eos ut ad meliora proficiant, dicite, Super
flumina Babylonis sedete et flete, dum recordamini Sion: porrigite
manum pauperi, ne oblivioni detur dextera vestra. Frustra enim manus
tendit ad Deum, qui pro posse suo manus ad pauperes non extendit. Si
vero qui sedet, aliquando stare voluerit, apponite manum, et dicite:
Surge postquam sederis, qui manducasti panem doloris. Stantibus
autem dicite quod promissum est, Sedebitis vos super sedes duodecim,
judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Istis
autem necessaria est consolatio, quia multum laborant. Dicendum ergo
eis est, Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum
coelorum. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Beati qui nunc
famescitis, quia saturabimini. Beati qui homines fugitis, quia
Angelis sociabimini. Beati solitarii, quia coelorum cives
efficiemini. Viriliter ergo agite, fratres mei, et confortetur cor
vestrum, et exspectate Dominum; quia veniet, et non tradabit.
Modicum erit, et videbitis remuneratorem militiae vestrae, pro qua
penurias et anxietates sustinuistis. Regnum enim coelorum vim
patitur, et violenti multi possidebunt illud. Hic est enim labor
officii nostri . Iste enim mundus, fratres mei, mari saepe
comparatur, per quod multiplex est transitus. Nam quidam transeunt
vado, quidam navigio, quidam ponte, quidam submersi natant in
fluctu. Isti sunt illi quatuor status quos nominavimus. Jacentes
enim submerguntur, et descendunt in profundum quasi lapis. Conjugati
vado mare transeunt, et mediis fluctibus isti salvabuntur igne
purgati. Contemplativi aquam maris ponte transeunt, securiorem viam
eligentes, quibus mundus mortuus est. Isti sunt mundum despicientes,
quia sicco pede et vestigio mare magnum, ut experientia didicimus et
oculata fide probavimus, transeunt in fame et siti, nuditate et
frigore, in vigiliis multis et in laboribus plurimis. Vos autem,
fratres mei, estis qui mecum permansistis in tentationibus meis, et
mare magnum ponte transimus. Nobis vere incumbit caeteris subvenire,
ne descendant in profundum quasi lapis. Subvenite vos omnes
orationibus vestris, omnes jejunate, hoc mare magnum transeuntes,
quia omnes in periculo positi sunt, tam navigantes quam submergentes,
et tam vado mare hoc transeuntes in periculo sunt. Numquid etiam et
nos qui per pontem transimus? Numquid non et pons aliquando cadit?
Orandum est omnino, fratres, ne de ponte cadamus. Nam si de ponte
caderemus, quod Deus avertat citius moreremur; quia de loco
sublimiori caderemus. Porrigamus ergo manus de ponte ad submergentes,
ne moriantur: et laboremus ne etiam puteus inferni aperiatur, et
claudat super nos os suum. Nunc vero, fratres, de cautela audiamus,
et audientes advertatis, et videatis quomodo caute ambuletis. Caute
autem ambulandum est, ut fructum afferatis. Tres enim fructus
Dominus memorat in Evangelio, trigesimum, sexagesimum, et
centesimum. Centesimus est virginum, trigesimus subditorum,
sexagesimus praelatorum, id est fructus duplicatus. Non enim praelato
sufficit, se ipsum immaculatum servare: sed expedit, ut bonos,
quantum in se est, faciat vita et exemplo relucere. Ad hoc enim
significandum data est nobis tunica talaris, ut bene facientes et
lucernas bonorum operum tenentes, perseveremus usque in diem vocationis
nostrae, ne dicatur nobis: Hic homo coepit aedificare, et non potuit
consummare (Luc. XIV, 30). Advertere namque debent canonici
nostri et presbyteri, quod quanto prae aliis major dignitas in honore,
tanto major in reddenda ratione difficultas: quia quot graduum culmen
ascendunt, tot rationum vinculis erunt alligati. Quis enim tot
vinculis alligatur, quot sacerdos, bos vel asinus, latro vel leo
captus? O sacerdos, cum te ipsum induis, primo amictu faucibus
circumdatis ligaris, albam postmodum ponis, subcinctorio vel cingulo
renes astringis, ac si tibi dicatur, Astringe fauces ponendo
custodiam ori tuo, astringe funiculum admixti potus, nec cor tuum mala
meditetur: stringe renes, crucifige carnem tuam abstinentia escae et
potus, quantum valetudo permittit. Haec, fratres mei dilectissimi,
facientes vivetis, et bene eritis, et bene vobis erit. Verumtamen
orate illum sine quo nihil potestis facere, ut sicut elegit vos de
mundo, et conduxit vos ad hanc singularem apostolicam vitam et
societatem; sic vos juvet, ut edatis super mensam in regno Patris
sui. Pensate tamen, fratres mei, quod quamdiu vixerimus, in
periculo grandi positi sumus. Ideo de bonis suis nemo confidat; sed
cogitet, sicut dicit Apostolus, quod cum quis existimat se stare,
caveat ne cadat (I Cor. X, 12). Numquid, fratres mei, non
Lucifer sic decoratus cecidit? Numquid non etiam Petrus; aut qui
inter discipulos Christo familiarior Judas? Et quia de se
confitendo, nec in bono perseverando permansit; cecidit, et crepuit,
et mortuus est. Rogate igitur, fratres, illum sine cujus voluntate
folium arboris non movetur, ut usque in finem taliter vos in hac
solitudine regat, et dirigat, ut eatis et fructum afferatis, et
fructus vester maneat. Amen. Non turbemini, fratres dilectissimi,
si compello vos vinum bibere, et panem tritici cum betis butyro mixtis
simul comedere. Nam hodierna die credimus Filium hominis resurrexisse
a mortuis; ideo gaudere et epulari oportet, quia frater noster mortuus
fuerat et revixit; perierat, et inventus est. Ad mensam ergo
accedentes cum gaudio epulemini, quoniam ego sum Jacob pater vester.
|
|