|
Audistis in mensa, fratres charissimi, qualiter Dominus praecepit
servo suo Abrahae, ut tolleret filium suum, quem super cuncta terrena
diligebat Isaac, et offeret eum super unum montium quem monstraverat
sibi Dominus, quem dicunt nonnulli illum esse montem Calvariae, in
quo crucifixus fuit ille Deus et homo. Series historiae nuper
simpliciter intellecta, primo aedificat obedientiae filios. Fidelis
enim sermo, vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti.
Sed de modo et virtute obedientiae aliquid vobis nunc dicendum est.
Nam sicut obediendum est libenter, sic hilariter, sic et velociter.
Obedientia enim sine mora esse debet. Non placet Deo morosa et
disceptatrix obedientia: quae quidem cum praecipitur, quaerit cur,
quare, quamobrem praecipiatur. Istius obedientiae exquisitum nobis
hodierna dic exemplum proponitur. Abraham pater noster; sic enim
dicitur senex fidelis et prima credendi via. Sanctus igitur pater
Abraham; et prima obedientiae norma et forma verae obedientiae apud
omnes esse credatur. Ecce, fratres, praecepit ei Deus filium
immolare. Sed quem filium? Audi, et obstupesce qui audis; filium
dilectum, filium primogenitum, filium magnae promissionis, filium
magnae generationis. Dictum enim fuerat Abraham, In Isaac
vocabitur tibi semen tuum (Gen. XXI, 12), et in ipso erit
semen tuum, sicut stellae coeli, et sicut arena maris in extrema tua
senectute. Centenarius enim erat Abraham, dum genuit Isaac de Sara
sterili uxore propria, de Agar ancilla Ismaelem sagittarium.
Mirabiliter promissum susceperat, mirabilius susceptum religiose
educavit. Inter haec tamen non contradixit Abraham, sed nec
murmuravit, nec haesitavit, nec faciem conturbavit: imo tanquam pater
exsurgens pia crudelitate in filium se armavit, ut mox obediret.
Attendite vos, filii obedientiae, qui votum fecistis et
professionem. Vade, o tu frater, et fac similiter. Haec semper
adimplere cogita, hoc semper facie laeta fac, et vives, et erit semen
tuum benedictum ultra semen Abrahae. Verumtamen quid majus nescio
murmurat, quid affectuosius susurrat vox ista in auribus nostris,
licet haec tempore tanto ante nos scripta sunt, quae sunt per
allegoriam dicta. Discutiamus ergo folia vineae, ut fructum
inveniamus spiritualis intelligentiae, tanquam sub cortice nucleum,
tanquam sub palea granum, tanquam sub terra thesaurum. Verum ut
hodiernae Christi solemnitati satisfaciamus, consideremus utrum ea
quae dicta sunt de tempore Abraham, inclinare possimus ad me
Augustinum patrem vestrum. Tentemus super hoc aliquid dicere ad Dei
laudem, et ad nostram aliqualem aedificationem. Sed secundum
Hebraeos Abraham sub tribus temporibus tria sortitus est nomina.
Primo dictus est Illam , quod ibidem sonat quod Excelsus, cum adhuc
esset in Chaldaea, in terra et in cognatione sua in domo patris sui.
Ascendens autem in terram Chanaan ad vocationem Dei, dictus est
Abram, quod interpretatur Pater excelsus. Tandem in circumcisionis
suae tempore tunc dictus est Abraham, hoc est, Pater muitarum
gentium. Attendatis, fratres, et vos in patrem vestrum. Nam primo
vocatus sum excelsus philosophus. Eram enim inter omnes magnos
nominatissimus, et liberalium artium sagacissimus indagator.
Excelsus, inquam, eram, celsitudine scientiae quae inflat, non
charitatis quae aedificat. Nam Cedrum odoriferum vocabant me Romani
principes, foliis abundantem; sed non habebam fructum. Excelsus eram
et impius super omnes coaetaneos meos, elatus et superexaltatus super
cedros Libani. Et ecce accessit ad me mater pietate plena,
praedicatio sancti viri episcopi, vita et exempla sanctorum patrum
Pauli et Antonii et Simpliciani, et cum his omnibus vox Domini
confringentis cedros comminuit cedrum Libani, et hostia praeparata ad
victimam in odorem suavitatis, et sic factus sum pater excelsus.
Deinde ad Africam veni, mecum ducens decem et novem ex fratribus meis
simul viventes in palatio sancto, et cupientes separari a saeculo.
Sanctus pater Valerius cupiens esse particeps fructuum et orationum,
locum istum secretum, in quo nunc sumus, nobis donavit, et multi
nostrum viderunt. Sed loco isto aedificato, in Christi nomine et
sanctae Trinitatis pontifex Hipponensis factus sum, et vocatus sum
pater excelsus multorum. Pontifices enim, fratres mei, sicut
vocantur pastores gregis, ita et patres plebis pro cura et patria
sollicitudine, et tunc factus sum sicut oliva fructifera in domo Dei.
Praesules enim olivae comparantur propter vim olei triplicem. Nam
oleum primo illuminat, pascit, et fessa membra fovet. Sic et
praesules illuminare debent verbo, pascere exemplo, et fovere egentes
temporali beneficio. Ego enim, fratres, non dico me hoc facere;
studeo tamen sacram Scripturam exponere, turrim Davidicam clypeis
fortissimis munire, munitam declarare, et declaratam ordinare. Nam
quid per turrim Davidicam, nisi sanctorum Ecclesiam intelligo? Et
sic jam ab ortu et occasu, ab aquilone et austro viget nostra doctrina
et expositio. Non tamen a me, sed de domo Dei procedit: et sic non
solum pater gentium dicor, sed etiam vitis abundans in lateribus domus
Dei. Cujus domus sunt latera legentes et orantes, et conjugati
legentium et orantium et conjugantium. Nam vobis qui estis legentes et
orantes, abundanter propinavimus doctrinam, quibus disciplinam
apostolicam tradidi. Conjugatis poculum vitae etiam propinavimus.
Vobis tamen propinavi vinum fervoris, charitatis et aequitatis: illis
vero pacem et patientiam donavimus. Revertamur ergo ad historiam
praetaxatam, quae insinuat nobis tria, scilicet disciplinam
regularem, progressum, et exitum. Dicitur enim nobis a Domino,
Tolle filium tuum (Gen. XXII, 2); quasi dicat Dominus, Tu
qui monachus es, tolle filium tuum Isaac, qui interpretatur Risus:
hoc est, tuam propriam voluntatem tolle, in cujus exsecutione homo
ridet et delectatur. Et haec est prima oblatio, quam homo debet Deo
reddere et offerre super unum montium quem monstrat nobis Deus. Nam
multa genera montium demonstrat nobis Dominus. Sed de quatuor nobis
mediator Dei et hominum homo Christus Jesus mons dicitur, qui erit
in novissimis diebus mons domus Domini in vertice montium (Isai.
II, 2). Et iterum: Mons Dei mons pinguis et coagulatus
(Psal. LXVII, 16). Porro de hoc monte descendit ros et
unguentum pro barba Aaron. Omnes enim de Christi plenitudine
unguentum recipere possumus. Apostoli etiam, fratres, dicuntur
montes; quia fundamenta ejus, scilicet Ecclesiae, in montibus
sanctis. Angeli numquid non et ipsi montes dicuntur excelsi? Porro
Jesus, qui mons dicitur, sedens in monte Thabor sermonem discipulis
facit, enumerans septem beatitudines Spiritus. O fratres, attendite
quantum sit impedimentum, quam grave dispendium inferat sanctae
religioni superfluitas et abundantia rerum, quod longe magis legimus in
libro nostrae conscientiae, quam possumus explicare sermonibus.
Numquid non Sodomitarum peccatum fuisse legitur abundantia panis et
superbia vitae? Numquid non angeli videntes se abundare in
pulchritudine sapientia superbientes ceciderunt? Numquid non et patres
nostri quasi ratione eadem expulsi sunt de paradiso? Numquid non et
mundus submersus fuit, quando abundantes, et in suis abundantiis Deum
non cognoscentes perierunt? Numquid non Aegytii abundantes iracundia
pleni facti sunt et submersi? Numquid non propter abundantiam idola
terrae facta sunt? Numquid non Amalech quia abundabat, id est,
invidia plenus, desivit in manu Saül? Numquid non tempore David
multa millia interfecti sunt? Numquid non Saül abundans superbus
efficitur et ejicitur? Numquid non Herodes Ascalonita jugulatur?
Numquid non Herodes tetrarcha sperans in sua abundantia populo
satisfacere, qui credebat Joannem esse sanctum et justum, ipsum tamen
decollavit? Cogitate, fratres, quid receperit Holofernes, quid
Caesar, quid Nero, quid Valentinus, quid Constantinus, quid
Decius, quid Julianus? Quid ergo valuit Caesari et Neroni
abundantia? quid Assuero pecunia? quid Antiocho simulata et palliata
poenitentia? Colamus ergo Christum pauperem in praesenti, ut simus
divites in futuro. Comes enim divitiarum superbia et luxuria est.
Amemus ergo, o fratres, summam Christi et Apostolorum paupertatem;
ne in nostra sancta religione mutetur color optimus, et dispergantur
lapides sanctuarii nostri. Sane enim, fratres mei, ex collatione
aliarum paupertatum commendatio paupertatis voluntariae plenius inter
nos relucet. Sunt enim quinque genera paupertatis: prima est
infelicitas, secunda est paupertas cupiditatis, tertia paupertas
superfluitatis, quarta dolositatis, quinta paupertas voluntatis.
Primam habet mendicus, secundam habet avarus, tertiam habet
prodigus, quarta est paries dealbatus, quintam habet vir compeditus.
Prima est flagellum, secunda est venenum, tertia est ventilabrum,
quarta est umbraculum, quinta aedificium. Prima est misera, quia
cruciat: secunda est venenosa, quia necat: tertia est ventosa, quia
inflat: quarta dolosa, quia dissimulat: quinta gloriosa, quia
coronat. Nec mirum, si Christus amator sobrietatis, sobrietatem
spiritus commendat, cum Epicurus praeceptor voluptatis eam
commendaverit, dicens, Quam felix paupertas est, si laeta est!
Super hanc propriam voluntatem offert homo devotus, quod praecipue fit
in professione obediendi. Sequitur, fratres, Stravit Abraham
asinum, duos pueros secum ducens. Isaac vero ligna cedrina portabat,
Abraham autem ignem et gladium. Venientes autem ad montem, ligatur
Isaac, super ligna ponitur, et scita a patre Dei voluntate, non
aperuit os suum. Et extendens manum Abraham, audivit, Ne extendas
manum super puerum (Gen. XXII, 3-12); sed pro Isaac tolle
arietem unum de cunctis tuis melioribus, quem inter spinas tibi
paravi. Attendamus nunc, fratres: nam quid per asinum nisi carnem
nostram intelligo, quae velut asinus domanda est virga, onere? Et
pabulo, et cinere, et cilicio caro domanda est, ne impinguata,
incrassata et dilatata recalcitret, velut asinus qui cum domino velut
catellus ludere voluit. Duo namque pueri sunt quinque hominis sensus:
quos tamen duos dicimus, quia ad usum et ad exsecutionem eorum duo
intra membrorum mancipata sunt. Nam et ego velut Abraham in vobis et
canonicis nostris, ne caro luxuriet, et ne mors per fenestras intret,
duobus pueris vos sociavi, paupertati scilicet et orationi, quibus
mediantibus quinque sensus corporis exstinguere poteritis. Nam per
haec praeterita mala obliviscemur, cogitationes malae non ascendent in
corda vestra, affectio cognatorum non regnabit in vobis. Haec enim
sunt, quae quotidie monachos cribrant sicut triticum. Istae sunt
mordaces curae, quae sanctum viri propositum enervaverunt. Inter has
vir sanctus coquitur et cruciatur. Haec sunt monachorum muscae
mordaces et morientes, quae perdunt suavitatem unguenti. Haec sunt
volatilia quae comedunt frumentum in anima seminatum. Vos autem,
fratres, dum haec in corda vestra ascendunt, recurrite ad orationem
vel ad operis occupationes, ne vos serpentinae muscae deglutiant.
Numquid non sic fecit sanctus pater Antonius? qui cum epistolas a
charis suis in saeculo morantibus recepisset, nullam legere voluit,
sed receptas in ignem projecit, dicens: Chartae fallaces estis,
etiam plenae mendaciis; comburo vos, ne comburar a vobis. Sequitur,
fratres; ligatur Isaac. Sic et vos ligamini in hac solitudine tam
fortiter, ut consuetudines vitae saecularis ignoretis, et suavitatem
sanctae religionis capiatis. Placeat vobis somni sobrietas, mentis
tranquillitas, corporis munditia, mortis severitas, et cuncta salutis
exspectatio: solvitur Isaac, et jucunde ad matrem revertitur in
Bersabee. Sic et vos vertamini soluti ad matrem quae sursum est
Jerusalem. Cum ergo illuc perveneritis, dabit refrigerii sedem,
quietis beatitudinem, et luminis claritatem.
|
|