SERMO XLI. DE OBSERVANTIA JEJUNII QUADRAGESIMALIS.

Cum jejunaveris, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans (Matth. VI, 17, 18). Jejunantis officium est, in cinere et cilicio sedere, sordidas vestes non tenere, carnem macerare, faciem attenuare, in pallore permanere, non ipsam lavare, non ad mensam opulentam accedere, non convivia et festa visitare, non capite inclinato incedere: sed eleemosynas dare, castitatem servare, juste, sancte et pie vivere, Christi sanctam resurrectionem exspectans glorietur. Haec autem omnia facite, non ut videamini ab hominibus, sed tantum ab illo qui cuncta videt in abscondito. Sed si contingeret, quod fumus jejuniorum spargeretur inter homines, statim faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans. Tria enim, fratres, proponuntur nobis hodie; scilicet jejunare, faciem lavare, et caput ungere. Haec tria sunt, in quibus tota vita nostra consistere debet. Quae sunt ista, fratres, nisi declinare a malo, et facere bonum, et totum quod habes Deo contribuere! Ecce quidquid continet nostra christiana sancta religio. Quid enim per jejunare, fratres, nisi a malo declinare; per faciem lavare, bonum facere; per caput ungere, totum Deo tribuere? Sed dicet quis, Brevis est haec expositio: sed et aquam vivam, ut cupimus, non propinasti. Attendite ergo, fratres. Nam hostis antiquus vestris primis parentibus primo in paradiso suasit ut Dominum offenderent; secundo, ut faciem a Deo absconderent post meridiem; tertio ut de ligno vetito comederent. Nam ibi dicitur, ut caput pungeret; sed hic, ut caput ungeret: ibi abscondendo faciem latitaret, sed hic lavaret; ibi ut comederet, sed hic ut jejunaret. Credamus illi qui modo haec praecepit, sed non illi qui contraria persuasit. Ait enim Pater: Hic est filius meus dilectus, ipsum audite (Id. XVII, 5). Nam ait hodie, Cum jejunatis. Est enim, fratres, quoddam jejunium commendabile, et quoddam damnabile: damnabile, quod vident homines, quod fit propter homines; commendabile, quod solum propter Deum fit. Sed aliqui jejunant ut infirmi, aliqui ut fastiditi, aliqui ut avari, aliqui ut hypocritae. Aegrotus jejunat, ut valeat; fastiditus, ut appetat; avarus, ut parcat; hypocrita, ut appareat. Jejunium aegroti est sanitatis, jejunium fastiditi est gulositatis, jejunium avari est parcitatis, jejunium hypocritae est simultatis. Haec autem jejunia etsi non sunt periculosa, ut aegroti; tamen sunt infructuosa. Jejunate ergo, fratres, propter Deum: frangatis nucem, ut accipiatis nucleum: projiciamus folia, ut inveniamus fructum: purgemus puteum, ut hauriamus aquas de fontibus Salvatoris. Ait enim Salvator, Sitientes venite ad aquas (Isai. LV, 1). Nam triplex est aqua Salvatoris, fratres: aqua lacrymarum, quando flevit super Lazarum et super civitatem; aqua quam posuit ad pelvim, quando discipulorum pedes lavit; aqua quae de latere ejus emanavit. Primam oportet nos habere, fratres, si recte jejunare cupimus. Est ergo prima aqua contritionis, secunda confessionis, tertia satisfactionis. Prima mentem sanat, secunda refrigerat, tertia fecundat. Ergo, fidelis, si cupis recte jejunare, istas aquas recipe, et lava te, et mundaberis a lepra. Nam nisi habueris has aquas, jejunium tuum modicum valebit. Ideo vocati hodie ad nuptias magni Regis, fratres dilectissimi, ornemus nos vestimentis, tubis et cymbalis bene sonantibus. Laudemus ipsum patremfamilias, qui ad suas nuptias nos vocare dignatus est. Quae sunt nuptiae hodie praeparatae, fratres, nisi justi dies quos Deus consecrare dignatus est? Isti enim sunt dies quos observare debemus, in quibus legem recipere merebimur. Isti sunt dies medicinales, qui animae et corpori conferunt sanitatem. Isti sunt dies nuptiales, in quibus vestimentis ornati esse debemus, cymbala et tubas, organaque bene sonantia sonantes. Haec enim sunt instrumenta quae in nuptiis quadragesimalibus sonare debemus. Nam primo, vestire nos debemus virtutibus sanctis, exspoliatis vitiis. Secundo, cymbalum percutiendo pectora per contritionem sonare debemus. Tertio, ut praecones clamare debemus, sugentes ubera vocando parvulos ut jejunare discant, senes ut jejunare doceant: quia ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies gratiae et salutis, ecce dies remissionis, ecce dies satisfactionis. Tu ergo, inique, qui longo tempore dormisti, surge, memento unde cecideris, et age poenitentiam dum tempus habes, dum sanus es, dum peccare potes; ut non ex timore, sed ex amore videaris poenitere. Omnis enim, fratres mei, qui per poenitentiam deleverit peccata sua, jam angelicae felicitatis particeps est. Ipsa namque poenitentia est medicamentum vulneris, spes salutis, per quam peccatores salvantur, per quam Deus ad misericordiam inclinatur. Dum autem poenitentiam, fratres, feceritis, fundite pro peccatis lacrymas cordis et corporis. Numquid non lacrymando, fratres mei, Petrus a Christo respicitur? numquid non Maria veniam meretur? numquid non Martha lacrymis sanatur? numquid non Chananaea exauditur? Numquid non Lazarus ad vitam revocatur? Lava ergo faciem tu qui hodie incipis jejunare, lacrymis percute pectus, exalta vocem tuam confitendo, et annuntiando sacerdoti peccata tua. Audite, fratres, quid David per confessionem consecutus est. Quid ait, nisi, Peccavi Domino? Et Nathan propheta ait, O David, transtulit Deus peccatum tuum a te (II Reg. XII, 13). Cavete tamen, fratres, ne confessio sit Saül, qui redargutus a Samuele superbiendo dixit, Peccavi. Qui statim audire meruit, Transtulit Deus regnum tuum a te (I Reg, XV, 24, 28). Sic et dixit Judas, Peccavi (Matth. XXVII, 4), non dolendo, sed diffidendo. Sic et Cain, Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13). Ergo, fratres, cum jejunatis, facies vestras lavate lacrymis, caput ungite Christum, qui caput cunctorum est. Ipsum ergo ungite, scilicet oleo misericordiae, eleemosynas dando, et verba contritionis clamando, Peccavimus, Domine, sed miserere. Et sic uncti erimus a Christo oleo laetitiae. Sic unctum David legimus, sic unctum Petrum et Mariam prospicimus, sic unctos volentes semper spectavimus fratres. Sed quis dicet, Quomodo ungendus est Deus? O peccator, vade primo ad Mariam peccatricem. Ipsa enim unxit pedes, et postea caput, scilicet animam, et postea accedere potuit ad caput. Nam si primo lacrymis Christi pedes non lavisset, ad caput Christi accedere ungendo ausa non fuisset. Ergo necesse est primo ad pedes lacrymas fundere, et postea ad Christi caput accedere. Scitote tamen, fratres mei, quod nisi inimicis vestris corde peperceritis, omnia quae agitis, sive jejunetis, sive eleemosynam detis, sive omnia quae bona sunt agatis, omnia vana sunt, et servi inutiles estis, nisi proximo peperceritis. Sed dicetis, Ego parcere inimico non possum: ex quo ergo mihi bona non valent sine hoc, me affligere jejunando, bona distribuendo, non amplius volo. Ego autem dico vobis, Dimittite, ut dimittatur vobis. Nullum tamen malum impunitum, nec aliquod bonum irremuneratum remanebit apud Deum, qui novit abscondita cordis cunctorum.