|
Fratres charissimi, sanctus ille Jeremias considerans sacerdotum et
praelatorum negligentiam, lamentabiles voces emittens dicebat,
Parvuli petierunt panem, et non est, nec erat qui frangeret eis
(Thren. IV, 4). Clamabat ergo Jeremias, aspiciens
destructionem sanctae Civitatis, plorat et lamentatur crudelitatem
matrum, patrum et pastorum, qui devorant filios in perditione. Vae
vobis pastoribus Israel, qui quod pingue erat comedistis, quod
confractum erat non consolidastis, quod erroneum erat non revocastis,
quod infirmum erat non sanastis, quod nudum erat non cooperuistis
(Ezech. XXXIV, 2-4). O fratres, lupi rapaces hodie facti
sumus, justitiam postponentes, veritatem et misericordiam ignorantes.
Cavete ergo ne vobis Dominus hodie dicat, Dispensatorem te posui
super familiam meam, et tu panem eis non fregisti. Non ergo
dispensator, sed dissipator; non speculator, sed spiculator. O
serve nequam, mittam te in tenebras exteriores, quoniam pueri tui
petierunt tibi panem, nec fuit qui frangeret eis. Itaque, fratres,
distribuendus est panis et frangendus subditis, antequam fame pereant:
nam si morientur, de manibus tuis sanguis eorum exquiretur.
Distribuendus itaque est panis omnis sanctitatis esurientibus. Est
enim, fratres, panis mundus, qui distribuendus est et frangendus
filiis. Est et alter panis immundus, qui distribuendus est servis.
Sunt etiam isti panes conjuncti in domo Dei, sicut in area paleae cum
granis. Tres tamen panes legimus in Scriptura, panes Pharaonis,
oblationis, et propositionis. Primi sunt laici, secundi sunt
sacerdotes, tertii vero pastores. Panes Pharaonis dividuntur in tres
partes, in concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et
superbiam vitae. Prima est luxuria, quae enervat: secunda est
avaritia, quae cruciat: tertia est superbia, quae velut vesica
inflat. Luxuria est proferens immunditiam, avaritia est generans
invidiam, superbia parit injustitiam. Luxuria est premens hominem
intra se per pollutionem, avaritia extra se per vacationem, superbia
supra se per elationem. Luxuria deprimit hominem intra se, quia cum
factus sit ad imaginem Dei, velut porcus in luto vivere quaerit.
Avaritia trahit hominem extra se, quia propter terrena dimittit
coelestia. Superbia extollit supra se, ut ponat in coelum os suum.
Et sic, patres et fratres, homo per luxuriam in vanis cupit
delectari, per avaritiam in transitoriis consolari, per superbiam de
impietate gloriari. Isti sunt pastores, quos Dominus ejecit de
templo vendentes et ementes. Isti sunt quinquagenarii, qui per Eliam
comburuntur. Isti sunt illi falsi prophetae vestiti pellibus
caprinis, qui etiam intrinsecus sunt lupi rapaces. Ergo nos qui
pastores sumus nominati, luxuriam frangamus per abstinentiam,
avaritiam submergamus per eleemosynam, superbiam fugiamus per
humilitatem et per patientiam. Nam sicut impossibile est daemonem in
malo obstinatum paradisum intrare; sic impossibile est luxuriosis
pastoribus, avaris et superbis subditos castos et humiles et bonos
facere, quia necesse est ut talis sit grex, qualis sit et rex. Est
et alius panis oblationis, quem quidem non solum frangere, sed et Deo
offerre debemus. David dicebat, Intret oratio mea sicut incensum in
conspectu tuo (Psal. CXL, 2). Iste est panis triplex, quia
oratio debet esse ampla, devota et pura. Ampla, ut pro omnibus
rogetis, etiam pro calumniantibus et persequentibus vos; devota, ut
non remisse petatis, sed devote, et dabitur vobis perseverantibus.
Sed dicet quis, Qualis debet esse qui petit, quid petat, pro quo
petat, et a quo petatur? Si petis qualis esse debeas, dicimus quod
bonus: quia scimus quod Deus peccatores non audit . Sed dicis quid
petere debeas, dico quod vitam vel meritum vitae, vel apprehendentiam
meritorum vitae. Sed si dicis pro quo petere debeas, dico quod pro
bene et male viventibus, ut bonus perseveret, et malus convertatur:
non pro sanctis, non pro damnatis. Nam qui orat pro martyre,
injuriam facit martyri: et qui orat pro damnatis, nullatenus
impetrabit. Potens tamen est Deus, ut de lapidibus istis fiant
panes. Sed si ulterius adhuc petis a quo, dicitur quod a Patre omnia
petere in Filii nomine debemus; et sic veri pastores erimus. Est et
alius panis, scilicet propitiationis. Et iste est triplex, panis
Angelorum, de quo manducat homo in altari; panis filiorum, id est
verborum sanctae doctrinae. Hic est panis, qui cum primo pane de
coelo descendit. Hic est panis, quem non est bonum sumere et dare
canibus haereticis, quia panis filiorum est. Hic est panis petitus,
Amice, accommoda mihi tres panes (Luc. XI, 5), scilicet
vitae, doctrinae et exempli. Hic est panis datus Petro, ut pascat
agnos: nam ter ait Dominus Petro ut pascat oves, ut tu pastor
intelligas oves pascere doctrina, vita et exemplo, vel Eucharistia,
doctrina et vita sancta. Et sicut Dominus ait Petro, ita et
caeteris Apostolis suis. Ergo pascamus oves nostras, parvulis
nostris panem frangamus, ne deficiant in via: pascamus pane angelico,
pascamus verbo, pascamus exemplo, ne tota gens pereat. Nam capita
gentium sumus, caecorum et ignorantium duces, claudorum baculus,
terrarum principes, regum viatores, Angelis superiores; sed
daemonibus pejores, dum haec negligenter prospicimus. Fratres,
pascamus ergo populum, ne sint velut oves absque pastore, ut de
pascuis solitudinis trahat ad pascua societatis Jesus Christus
Dominus noster.
|
|