|
Audistis, fratres charissimi, sanctissimos reges Dominum diligenter
quaesivisse: et quaerendo Deum et hominem invenisse non dubitamus, et
sibi pretiosa munera obtulisse firmiter credimus et praedicamus. Vos
ergo, fratres, quaerite Christum, quaerite Nazarenum, quaerite
floridum, candidum et rubicundum. Quaerite Christum, et hunc
crucifixum: quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis:
clamate, et vocate dilectum, nuntiantes quia amore languescitis. O
vos mundi amatores qui terrena sapitis, quorum Deus venter est, et
vita in confusione; quid agitis sine Christo, quid concupiscitis,
quid sapitis, quid speratis? Numquid sine Christo vobis pax esse
poterit? Numquid felicitas vel victoria, numquid dignitas vel
securitas, numquid fides vel charitas, numquid spes vel fiducia,
numquid constantia vel temperantia, numquid prudentia vel scientia,
numquid pulchritudo vel fortitudo, numquid olfactus vel tactus,
numquid visus vel auditus sine Christo esse poterit? O fratres mei,
absit, Quaerite ergo Christum, dum inveniri potest: invocate eum,
dum prope est. In ipso namque sunt omnes virtutes, et thesauri
sapientiae et scientiae absconditi. Quaerite Christum, et invenietis
Christum: pulsate ad Christum, et aperietur vobis per Christum.
Dirigite viam Christi, ut dirigat vos Christus. Custodite
Christum, ut custodiat vos Christus. Amate Christum, ut amet vos
Christus. Quaerite Christum pauperem, et invenietis Christum
divitem. Pascite famelicos Christi, ut pascat vos Christus.
Visitate infirmos Christi, ut visitet vos Christus. Pacem habete
cum proximo Christi amore, ut vos pacificet Christus. Hunc ergo
Christum quaeramus, hunc etiam veraciter cupiamus, hunc semper ut
possumus agnoscamus. Hunc semper perquiramus, et inventum tam
fortiter, tam suaviter, tam dulciter teneamus, ut eum non amittamus.
Quaerendus est ergo Christus; sed non in platea, ubi est summa
vanitas. Quaerendus est Christus; sed non in foro, ubi est grandis
adversitas. Quaerendus est Christus; sed non in taberna, ubi est
summa ebrietas. Quaerendus est Christus; sed non in saeculari
curia, ubi est maxima falsitas. Quaerendus est Christus; sed non in
scholis mundanorum philosophorum, ubi est infinita perversitas. O vos
mundi amatores, qui terrena sapitis, et pro terrenis honoribus et
pompis discurrere non desistitis, transvolantes montes et Alpes,
investigare volentes alta coeli, lata terrae, profunda maris, in
calore et frigore, fame et nuditate; cur Christum non quaeritis, in
quo haec omnia et majora perfecte reperiuntur? Quiescite jam agere
perverse, discite bene facere o vos qui coelorum motus continue
investigare curatis, non tamen ut Deum perfectius cognoscatis, sed ut
mundo florentes appareatis. Sapientes igitur et insipientes, quaerite
Christum, sed non cum luxuria, in qua est latens deformitas; non cum
superbia, in qua latet aeterna calamitas; non cum avaritia, in qua
est dolorum servitus et aeterna infelicitas. Sed heu, fratres, heu!
non est hodie qui faciat bonum, non est qui Christum adorare opere
quaerat, nec est qui speret in eo: sed miles in ense, rex in
divitiis, puer in pomo, servus in domino, uxor in viro, vir in
uxore, vetula in parva pecunia, et rusticus in ligone sperat. Ecce,
fratres, ecce, quomodo unusquisque recedit a Deo salutari nostro.
Ecce quomodo speramus in vanitate, derelinquentes Deum factorem
nostrum, et recedentes a Deo salutari nostro. Non sic igitur,
fratres mei, non sic, etiamsi divitiae et honores affluant, nolite
cor apponere; sed solum in Christo cor apponite, in ipso semper
sperate, quia ipsi cura est de singulis vobis. Quaeramus ergo
Christum, fratres mei, et nunquam quiescamus, quousque inveniamus.
Quaerite eum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Sed
quomodo eum quaeremus? Ecce enim quaeritur hodie Christus, quaerunt
eum Pagani, quaerunt eum Judaei. O christiane, cave ne quaeras
Christum cum Judaeis, sed cum paganis regibus perquirere non
desistas. Nam Pagani quaerunt Christum adorare; sed Judaei
quaerunt Christum jam supplantare. Pagani hodie ad Christum
veniunt; sed Judaei Christum spernunt. Pagani veniendo ad Christum
laborant; sed Judaei quiescendo Christum ignorant. Pagani Christo
munera offerentes ipsum adorant: sed Judaei jam Christi mortem
procurant. Pagani adorando Christum et miracula ibidem videndo ipsum
toto corde magnificant; sed Judaeorum synagoga jam Christum spinis
coronat. Pagani per aliam viam revertuntur gaudentes; sed Judaei jam
incipiunt esse paventes ne forte veniant Romani, et tollant eorum
locum et gentem. Erubescite, o perfidi Judaei, erubescite; quia
veniet tempus quando lapis super lapidem in te non remanebit, eo quod
non cognoveris tempus visitationis tuae. Erubescite, quia ecce jam
alieni haereditatem vestram ingrediuntur, et ad vestrum regem natum per
stellam deducuntur, cujus pretiosa nativitas fuit ante saecula
Praedestinata, a prophetis praenuntiata, pastoribus annuntiata, et
sapientibus regibus revelata. O Judaei semper Deo rebelles, o caeci
et obstinati, cur non consideratis mirabilia quae Deus operatur in
medio terrae vestrae? cur Christum non quaeritis? cur Deum et
hominem non agnoscitis? cur eum ut verum Dei Filium non adoratis? O
fratres mei, non solum Judaei; sed et mali Christiani hodie occidere
quaerunt Christum. Quando hoc quaerunt, nisi quando praecepta sua
servare contemnunt? Non sic Magi fecerunt; sed mox Christo nato
credentes, per viam laborare coeperunt, et sic perseverantes aliquando
eum invenire meruerunt, non in pretiositate pannorum, non in
multitudine servitorum; non in thalamo picto, non in lecto eburneo,
non in aula regia: sed pro thalamo voluit reclinari in stabulo, pro
lecto habere voluit fenum, pro servitoribus bovem et asinum Salvator
habere voluit. Eia ergo, fratres mei, quaerite Christum, quaerite
Nazarenum, quaerite hunc floridum, candidum et rubicundum, ad cujus
ortum Angeli cantant, sancti exsultant, sterilis clamat, vidua
prophetizat, Simeon senex exspectat, Joseph cogitat, Maria mater
reclinat, bos cognoscit, asinus portat, stella demonstrat, Magus
adorat. Iste est Deus deorum in Sion, qui in Cherubim apparet
terribilis, qui in Seraphim apparet mirabilis, qui in virtutibus
ostenditur incomprehensibilis. Iste est qui nuper de Maria virgine
natus est, et homo factus est: ut nos deos faceret, factus est homo.
Iste est qui esurivit, ut nos reficeret; qui sitivit, ut nobis vitae
aeternae pocula ministraret. Iste est qui pro nobis tentatur, ut nos
a tentationibus liberaret; qui pro nobis ligatur, ut nos absolveret;
qui pro nobis humiliatur, ut nos exaltaret; qui pro nobis
exspoliatur, ut nos tegeret; qui pro nobis coronatur, ut nos
coronaret; qui felle et aceto potatur, ut nobis fontes mellifluos
aperiret. Mortem suscepit, ut nobis vitam aeternam donaret, sepultus
est, ut sepulturam suorum benediceret; ascendit in coelum, ut nobis
coelorum portas aperiret; sedet ad dexteram Dei Patris, ut
credentium preces et vota exaudiret. Ecce ergo ad quid natus est
Christus, ecce propter quid ad nos descendit Christus. Quid igitur
agitis, o vos mundi amatores? Quid vobis cum carne, o venerabiles
senes? O juvenes delicati, quid agere creditis, cum nihil sine
Christo potestis facere, quibuscumque bonis terrenis ornati sitis?
Quaerite ergo, o juvenes, Christum, ut juvenes maneatis.
Quaerite, vos senes, Christum, ut cum omni prosperitate vivere
valeatis. Quaerite Christum, et nolite quiescere, illum Christum,
illum Jesum qui Centurionis servum sanavit, paralyticum solidavit,
Lazarum resuscitavit, caecos illuminavit, meretricem beatificavit,
Chananaeam exaudivit, latroni pepercit, et ei paradisum donavit.
Hunc Christum quaerite fide, spe et charitate. Quaerite Christum,
et nolite quiescere. Quaerite Christum, et nolite sperare in
longitudine vitae vestrae, quia incertus est exitus. Sed attendite ne
decipiamini, quia sub specie boni multa mala fiunt. Non enim desinit
hostis antiquus figuram assumere Angelorum lucis, laqueos deceptionis
ubique praetendens. Novit enim malignus naturas hominum, et cui
adhibeat cupiditatis calorem, gulae voracitatem, luxuriae foeditatem,
invidiae calamitatem. Optime novit quem moerore conturbet, quem
fallat gaudio, quem metu opprimat, quem admiratione seducat.
Cunctorum discutit naturas, ventilare et perscrutari cunctorum
affectus in nullo desistit: et ubi cognoverit quod delectet, ibi suum
exercitium ponit. Tu ergo fidelis, cum tentationes persenseris, mox
Christum quaere, mox Christum invoca; et mox tibi ipse
auxiliabitur, quia fidelis est et non permittit nos tentari supra id
quod possumus portare. Qui est benedictus in saecula. Amen.
|
|