|
Fratres charissimi, nunquam recordor me legisse mala morte perisse,
qui libenter in hac vita opera charitatis vel pietatis voluerit
exercere. Habet enim multos intercessores pius homo, et ille qui
opera charitatis exercet hilariter. Quid enim aliud de piis hominibus
dicere poterimus, nisi id quod frequenter legimus, Opera enim illorum
sequuntur illos (Apoc. XIV, 13)? Quare? Nisi quia multos
habent intercessores, ideo impossibile est, ut preces multorum non
exaudiantur. Considera ergo, o homo, quis est ille qui tibi in via
occurrit: animadverte quod homo est ad imaginem Dei factus, et tamen
pauper est, nudus est, miser est, mendicus est, orphanus et pupillus
forsitan est. Cave tamen, ne talem despicias, ne eum percutias, ne
expellas. Nam licet pauper, licet nudus, licet famelicus, licet
miser appareat, licet doleat, licet erubescat, non tamen expellendus
est pauper. Nolite, fratres, eos spernere, nec, etiamsi importune
petierint, de eis aliquando murmurare, quia pauperes et inopes non
cessant laudare Deum. Considera, tu dives, quia vias perambulas et
plateas erecto capite et collo, quod tu simul cum paupere natus es de
muliere, et brevi vives tempore. Et licet dives sis, saepe tamen
repleris amaritudine et doloribus. In sordibus generatus es, in
tenebris confoveris, in doloribus etiam peperit te mater tua. Ante
exitum matrem graviter onerasti, in exitu matrem dilacerasti turpiter:
Flevisti simul cum paupere et mendico, quando vallem plorationis
ingressus es. Pares ergo geniti sumus, pariter vivimus, pariter
moriemur et omnes. Considera ergo, o dives, quod pauper et dives
pari modo omnes nascuntur, et moriuntur. Noli ergo eos despicere,
noli manum benedictionis avertere ab eis; sed eos facie serena
suscipe, eos verbo et exemplo refice. Misericordia igitur, o fratres
mei, mater nostra sit. Nam qui esurientem pane verbi reficit, qui
sitientem potu sapientiae refrigerat, qui errantem in domum patris
revocat, qui innocentem protegit, qui infirmum fide et patientia
instruit, qui in tribulatione oppresso consolando vel compatiendo
subvenit, hic verus pius est, verus misericors est, verus amicus Dei
est: nec eum mala morte periturum aliquis dicere audeat. O
misericordia salutis praesidium, fidei ornamentum, propitiatio
peccatorum! Tu justos probas, tu sanctos roboras, malos ad bonum
perducis: et qui sine te cunctis bonis abundare videtur, vel castitate
apparet decoratus, omnino dicere non desistat, Servus inutilis sum.
Sed attendite etiam, fratres mei; attendite quia non solum pauperibus
in via misereri debemus, sed et defunctis cum omni diligentia misereri
et subvenire studeamus, attendentes et quid Judas Machabaeus
fecerit. Dixit enim, quod sancta esset cogitatio pro defunctis
exorare, ut a peccatis solvantur (II Machab. XII, 46).
Sciebat enim ipse Judas, quod nemo gloriari poterat castum se habere
cor: considerans etiam, quod astra non erant munda in conspectu Dei.
Ceciderunt enim angeli de coelo, ideo munda astra non fuerant: nec
etiam infans, cujus vita est unius diei super terram, sine peccato
est. Quid ergo de nobis dicemus? Numquid gloriari poterimus castum
habere cor? Absit omnino. Quid? Nisi quia omnes peccatores sumus,
omnes etiam in peccatis concepti sumus et nati, omnes etiam vitam
peccabilem ducimus, omnes in peccatis vivimus, et forsitan in
venialibus morimur. Ergo misericordia indigemus, quia de hac vita
omnes migraturi sumus. Et licet carnem dure maceremus jejuniis et
abstinentiis, licet omnia mala patienter ob Christi amorem
sustineamus; non tamen condignae sunt passiones hujus temporis ad
futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).
Ergo misericordia indigemus; quia per nostra merita aeternam vitam
acquirere non valemus. Cupis autem, o homo, ut tui misereatur
Deus? Fac ut proximo miserearis. Nam tantum tibi miserebitur
Deus, quantum et tu misereberis proximo: tantum recipies in alia
vita, quantum facies in praesenti vita. Ora ergo pro defunctis, ut
dum fuerint in aeterna vita, pro te orare non negligant. Exspectant
enim nos, ut juventur per nos: tempus enim operandi jam profugit ab
eis. Clamant igitur quotidie qui jacent in tormentis. Clamant, et
pauci sunt qui respondeant: ululant, et non est qui consoletur eos.
O quam grandis crudelitas, fratres mei! o quam grandis inhumanitas!
Clamant ad nos quotidie, qui dum vixerunt, multa mala pro nobis
sustinere voluerunt; nec eis subvenire curamus. O vere magna
inhumanitas! Ecce enim infirmus jacet et clamat, et a medicis
consolatur; clamat porcus, et omnes cum eo clamare non cessant; cadit
asinus, et omnes eum sublevare festinant: sed clamat in tormentis
fidelis, et non est qui respondeat. Ecce nostra inhumanitas,
fratres. Eia ergo non sic: sed mementote, fratres, quod sancta et
salubris, pia, et felix, et suavis Deo et Angelis est cogitatio pro
defunctis exorare, ut a poenis quas pro peccatis patiuntur,
solvantur. Sed dicet quis: Ecce patrem pium et bonum habui,
misericordem et castum, humilem et omnibus virtutibus ornatum: nam si
vera sunt quae lego, eum esse beatum non dubito. Cur ergo orare pro
eo volo, cur eleemosynam dare, cur jejunare, cur sanctorum corpora
visitare? Non est ergo necesse pro eo orare, quia fidelis fuit,
pius, castus, humilis, patiens, et cunctis bonis ornatus, et post
aurum etiam non abiit, nec in pecuniae thesauris speravit: potuit enim
transgredi, et non est transgressus; et facere malum, et non fecit.
Quid ergo credere debeo, nisi quod lego? Quid enim lego, vel quid
praedicari audio, nisi quod qui bene operabitur, bene remunerabitur?
O homo haec quae dicis ego nullo modo tibi negare audeo. Quis enim
fidelium dubitat, quod qui bene fecerit, bene recipiet? Consulo
tamen ut pro defunctis exorare non desistas. Dixi enim supra, quod
nemo sine crimine vivit, nemo gloriari potest castum vel mundum se
habere cor. Quid ergo facere consulo, quid volo, vel quid deprecor,
nisi quod dimittas incertum, et accipias certum? Quid enim est
incertum, nisi quod nescis utrum pater tuus crucietur, vel utrum
dignus fuerit odio vel amore? Multi enim fuerunt qui reputati fuerunt
sancti, et tamen in conspectu Dei non boni, sed mali inventi sunt.
Accipe ergo quod est certum, et dimitte quod est incertum. Certum
enim est, quod peccator fuit: et licet bonis operibus ornatus fuerit,
ignoramus tamen utrum aeternam gloriam meruerit possidere. Lege ergo,
o homo, et opere adimplere festina, quod sancta et salubris est
cogitatio pro defunctis exorare, eleemosynam dare, carnem affligere,
opera pietatis exercere, et peregrinationes facere, ut a peccatis
solvantur. Nam et si sunt beati vel damnati pro quibus rogas, dummodo
nescias, et a Deo revelatum tibi non fuerit, non beatis vel damnatis
injuriam facere potes, vel Deum offendere: quia si beati sunt, bono
tuo non indigent; et si damnati sunt, obtinere non valent. Ergo dum
certus non sis quod nec damnati nec beati sint, orare pro eis non
differas: quia, ut supra diximus, bonis tuis non indigent qui beati
sunt; et mali non obtinent, quia damnati sunt. Scias tamen, et
indubitanter credas, quod licet pro defunctis beatis vel damnatis
obsecres, bona quae pro bonis fiunt non amittuntur. Saepe enim
praedicavimus, et saepe integra fide docuimus, quod nullum malum
impunitum, et nullum bonum irremuneratum erit apud quem non est
acceptio personarum. Oratio enim tua in sinu tuo convertetur. Igitur
pro defunctis semper orandum est: et si non proficiet eis quia beati
vel damnati sunt, oratio in sinu nostro convertetur. Sic enim boni
erimus, sic pii et misericordes, sic mala morte perire non poterimus,
quia Dominus custodiet nos in tota vita nostra, quam postea
deserendo, dabit illam quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec
in cor hominis ascendit viventis. Festinemus ergo, o fratres, pro
defunctis exorare, ut et ipsi festinent nos ad se vocare: vident enim
sanctam Trinitatem tantum esse unam, quantum tres simul sunt, nec
plus aliquid sunt duae quam una res, et in se infinita sunt, et
singula in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et
omnia in omnibus, et unum omnia sunt. Et si capere non potestis
quomodo sancta Trinitas, tres et unum sunt, exemplum accipite. Unus
enim est sol in coelo currens, calescens, et fulgens. Unus est in
terra ignis tria similiter habens, motum, lucem, et fervorem: nec
lucem a motu et fervore dividere potes. Sic est sancta Dei
Trinitas. Et si ejus mysterium capere non valemus, bene operari
festinemus, ut, sicuti est, sanctam Trinitatem per gratiam videre
mereamur. Inhumanum est namque, patriam deserere, patriam
despicere, vel in ea nolle habitare. Bene ergo operari non pigeat,
ut patriam habitare possimus, et ad eam redire valeamus. Tanta est
enim pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, hoc est,
incommutabilis veritatis et sapientiae, ut etiamsi non liceret in ea
amplius manere quam unius diei hora vel media, propter hoc solum
innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis et circumfluentia bonorum
temporalium recte meritoque contemnerentur haec omnia . O regnum Dei
gloriosum! o patria nostra desiderabilis! tantum vales quantum habeo:
tantum enim emit de te vidua duobus minutis, quantum Petrus relinquens
omnia, quantum Zachaeus dando dimidiam patrimonii partem, quantum
Maria soror Lazari, quae omnia vendidit, et ante pedes Apostolorum
posuit. Cur ergo bene operari pigrescimus? cur pro defunctis orare
negligimus? Intueamur ergo, fratres, patriam nostram, non solum ex
hominibus, sed etiam ex Angelis atque Archangelis, Thronis et
Dominationibus, Principatibus et Potestatibus congregatam. Ibi
etiam sanctam et individuam Trinitatem, sicuti est, homo videbit:
plus vel tantum abundantius, quantum plus in via operando meruerit,
clarius videbit. Non tamen quibuscumque bonis onerati simus, propter
hoc eam emere valeamus, nisi per gratiam possidere. Omnes tamen ibi
contenti erimus, omnes felices, omnes jucundantes. Haec est enim
illa optima pars, quam Maria elegit quiescendo et sedendo ad pedes
Domini. Contemplabatur enim ipsa Deum et hominem; ideo optimam
partem elegit (Luc. X, 42). Quare optimam partem dicit, nisi
quia per contemplationem aeterna vita designatur? Optima vita est enim
quia secura est, quia aeterna est, quia vera est, quia felicitas
nostra est, Deum habere, Deum videre, Deum contemplari. Ideo
optima pars est, quam partem non possumus in via possidere. Quare?
Quia quamdiu vivimus, peregrinamur a Domino, et semper in periculo
sumus, et semper in labore in hac vita cum Martha fatigamur. Sumus
enim hic cum Martha laborantes, hospites recipientes, et ministrantes
servis Dei quae necessaria sunt. Hanc partem Martha elegit, et bona
fuit, sed non optima: quia non aeterna. Bona tamen fuit, quia
perseverando in operibus charitatis, sedere ad pedes Domini in aeterna
vita cum sorore meruit. Festinemus ergo opera pietatis exercere, et
pro defunctis exorare, ut videre possimus, et reverenter salutare
valeamus Prophetas sanctissimos et Patriarchas veraces. Isti enim
sunt quorum nomina manent in aeternum, quia Deo digni sunt, fide
praeclari, hospitalitate praecipui, astuti in sensu, sapientes in
opere, rebus saecularibus locupletes, reparatores orbis terrarum atque
recreatores, creduli in repromissionibus, Angelorum susceptores,
facie ad faciem Deum videntes, prudentes et victoriosi, quorum
imperii potestas non cessavit, quoadusque Christus ex eorum germine
per uterum beatae Virginis, quae est spes omnium gentium, natus in
mundo, coruscando in mundo apparuit. Isti enim sunt sancti viri, cum
quibus locutus est Deus, et ostendit eis secreta sua; ut ea quae
ventura erant quasi praesentia Spiritu sancto illuminati agnoscerent.
Festinemus ergo, fratres, saeculum exire, ut etiam salutare et
videre valeamus sanctos Apostolos, quorum oculi beati, qui Deum in
carne viventem videre meruerunt, quorum fructus in patria in aeternum
manet. Festinemus etiam, fratres mei, ingredi sancta sanctorum, ut
etiam valeamus videre sanctos Dei martyres, qui carnem domuerunt,
spiritum roboraverunt, daemonibus imperaverunt, virtutibus
coruscaverunt, praesentia despexerunt, et illam patriam de qua nunc
loquimur, voce et moribus praedicaverunt. Festinemus etiam,
fratres, ingredi sancta sanctorum, ut videre valeamus sanctos Dei
confessores, qui licet persecutorum non senserint gladium, tamen per
vitae meritum Deo digni praemio martyrii non privantur: quia martyrium
non tantum effusione sanguinis, sed etiam abstinentia peccatorum et
exercitatione divinorum praeceptorum perficitur. Festinemus igitur
ingredi sancta sanctorum, ut videre mereamur et salutare reverenter
sanctam Dei genitricem, cum sanctis suis virginibus, quae suis
exemplis utriusque sexus multitudo ejus sequitur vestigia , et relictis
nuptiarum copulationibus, dimissaque liberorum propagine, sponso qui
in coelis est perenni, mente, actu, habitu et gestu applicari
meruerunt. Istae enim fuerunt virgines sacrae, Deo devotae, quae in
vita sua fuerunt orationibus instantes, jejuniis adhaerentes,
eleemosynas facientes, pauperes recreantes, in tribulatione
gaudentes, in bello potentes, in damnis temporalium rerum Deo gratias
agentes. Festinemus ergo, fratres mei, istos imitari sanctos.
Discamus ab eis opera charitatis sine intermissione exercere valenter,
et exercendo per gratiam merebimur Deum videre facie ad faciem, sicuti
est: quod nobis concedat ille qui est sanctorum omnium virtus et
salus. Amen.
|
|