|
Beatus homo cui miserebitur Deus. Confiteamur, fratres, et
miserebitur nobis. Grandia sunt peccata nostra; quia tamen magnus
Dominus, sed agamus poenitentiam . Quoniam in saeculum misericordia
ejus (Psal. CV, 1). Videte, fratres, quid dicat, in
saeculum. In inferno quis confitebitur tibi? Nemo est enim, qui
possit in inferno poenitentiam agere: infructuosa est enim talis
poenitentia. Hic miseretur poenitenti, hic porrigit manum cadenti.
In coelo sedet judex, qui ad conversionem nos admonet. Beati qui
faciunt justitiam. Justus septies cadit in die de cogitationibus suis
aut de sermonibus suis, et iterum surgit. In quacumque die conversus
fuerit peccator, et egerit poenitentiam, miserebitur ei Deus. Neque
justus debet esse securus, nec peccator desperare: in utroque timor
sit et spes. Felix est, cui hanc vitam Christus notam fecit: et
pater et mater est. Qui sic agit, se liberat, et alios suo exemplo
ad vitam aeternam perducit. Lex enim est, quae cum Evangelio partem
habet. Baptizatus homo si peccat, et agit veram poenitentiam, cito
ei remittuntur peccata. Impius est qui Christum negat; neque hic,
neque in futuro remittetur ei. Diximus de impietate, dicamus de
pietate. Primus gradus est humilitas, et in bono opere perseverare.
Secundus gradus est, jejunare et eleemosynas facere. Tertius gradus
est, charitatem sectari, et patientiam habere. Quartus gradus est,
omnia derelinquere propter Christi amorem. Quintus gradus est, vitia
dimittere. Major virtus est, vitia dimittere, quam res. Nihil
prodest dimittere terrenas substantias, si vitia non dimittimus.
Multi divitias derelinquunt, vitia non relinquunt. Bonum est
jejunare, et eleemosynam facere. Jejunium sine eleemosyna parum
valet: jejunia vero cum aliis virtutibus proderunt. Quid mihi
prodest, cum jejunio si luxuriosus sum, si iracundus sum, si
detractor sum? Majora vulnera sunt linguae, quam gladii. Gladius
corpus interficit, animam autem non interficit. Videte, fratres,
quanta mala habet lingua; in bono magna est, in malo mors est.
Diabolus unde cecidit? Numquid furtum fecit? Numquid homicidium
fecit? Numquid adulterium fecit? Diabolus non propter hoc cecidit,
sed propter linguam: quia dixit, In coelum ascendam, super sidera
ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isai. XIV,
13). Quid dicit Salomon? In manibus linguae mors et vita est
(Prov. XVIII, 21). Detractio grande vitium est. Propheta
dicit, Vae mihi misero, quia immunda labia habeo (Isai. VI,
5). Igitur qui immunda labia habet, non potest prophetare. Vae
mihi misero, si dimisi matrem, si dimisi fratres, si dimisi sorores,
si dimisi res perituras, si reliqui saeculum, et hic propter res
perituras sollicitor. Pacem labiis promittimus, et in corde non
tenemus. Christianorum arma, pax Christi est. Me ipsum occido, si
aliis detraho. Salomon interpretatur Pacificus, sanctae
conversationis opere praeclarus. Uxor tua dicitur sapientia, soror et
sponsa. Multos habet diabolus laqueos: homicidium diaboli laqueus
est, avaritia diaboli laqueus est, detractio diaboli laqueus est.
Quamdiu in sanctitate sumus, animae nostrae in opere Dei sunt.
Quamdiu in peccatis ad peccandum voluntatem dirigimus, animae nostrae
turbantur. Ubi enim major poena, major victoria est. Sed quod aures
carneae non intelligunt, aures Christi in coelis intelligunt. Justus
et peccator aequaliter habent carnem, aequale patiuntur naufragium;
similes exitus, sed diversa praemia. Justi ducuntur ad praemia
aeterna, peccatores ad gehennam sempiternam. Non oportet consentire
detrahenti. Tanta enim distantia est inter fornicantem et
detrahentem, ut ille qui fornicatur, tantum se occidat; ille autem
qui detrahit, et se et eum qui audit, perdat. Maledictus homo qui
facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10), sicut
dicit propheta. Filii gehennae, filii perditionis, et filii
diaboli, et filii Dei; quia unusquisque cujus opera facit, ejus
filius appellatur. Et in alio loco dicit: Venite, filii, audite
me; timorem Domini docebo vos. Declina a malo, et fac bonum,
inquire pacem, et sequere eam. Oculi Domini super justos, et aures
ejus in preces eorum (Psal. XXXIII, 12, 15, 16):
praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in
saecula saeculorum. Amen.
|
|