|
Quia a naturis angelicis semper defendimur ne demergamur, fratres
dilectissimi, ideo de eis ad eorum honorem sermonem facere ne
pigrescamus. Sed quid de angelicis spiritibus loquemur, cum de eis
loqui immundi simus? Credimus tamen sane, et indubitata fide
tenemus, divina eos praesentia et visione beatos sine fine laetari
bonis Domini, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit. Quid ergo miser peccator pulvis et cinis vobis
loquar: quia nec ego eorum gloriam valeo cogitare, nec vos audire
sufficitis? Profecto si ex abundantia cordis os loquitur, ad Dei
laudem qui nos dignatur ad amorem suum inflammare, dicamus quod
possumus. In supernis spiritibus non tantum admirabilis dignitas est,
et dignatio amabilis invenitur, sed tanta gloria est, quod lingua vel
cor humanum nullatenus dicere valet vel cogitare. Ipsi enim Deo
semper assistunt, domestici Dei sunt, coeli cives, principes
paradisi, scientiae magistri, doctores sapientiae, illuminatores
animarum, custodes earum, corporum zelatores, et defensores bonorum.
Quod bene testatur ille doctor doctorum, et veritatis praedicator,
quando raptus fuit usque ad tertium coelum, et beatae illi curiae
interesse meruit, et videre Deum sicuti est, atque super omnes
homines meruit nosse secreta. Tunc enim ait, tunc enim dixit et
exclamavit, quod omnes erant administratores spiritus missi in
ministerium nostrum (Hebr. I, 14). Ipsi provinciarum
custodes, dignitatesque nostras tam spirituales quam temporales omni
diligentia custodientes, ipsi sunt contra fomitem impetrantes, ipsi
sunt pro nobis contra daemonem victoriam obtinentes, ipsi sunt per quos
ad fletum contritionis, poenitentiae et orationis inducimur: ipsi sunt
per quos nostra facta vel cogitata ad coelum hilariter portantur, ipsi
sunt fratres nostri, qui valde nos diligunt, nos ubique instruunt, in
cunctis nos protegunt, nostrum adventum exspectantes ad coelum, et
sedes paradisi per nos repleri affectant: isti sunt sanctissimi
spiritus, qui nobis dormientibus adsunt custodes, nobis orantibus
adsunt tripudiantes. Quis ergo, fratres, Angelorum memoria in mente
carebit? Quis eos non diliget? Quis non veneretur eos, qui in
conspectu Dei semper assistunt? Isti sunt per quos sustentamur, per
quos in mari et in terra juvamur, per quos mente et corpore
illuminamur, per quos in tribulationibus et angustiis consolamur, per
quos ab infirmitatibus frequenter liberamur, per quos et a quibos in
extremis contemplamur , in fide solidamur, et a maligno spiritu
defensamur, et obtenta victoria ad paradisum vel ad purgatorium per
eosdem deportamur: et dum purgamur, ab eis saepe visitari et consolari
non dubitamus, promittentes coelestem Jerusalem civitatem
ingressuros. Eia ergo, fratres, studeamus sanctos Angelos imitari,
et non solum ipsos, sed etiam Angelorum amicos. Circumspiciamus enim
integra mente, perlegamus Scripturas, ut possumus, et inveniamus
Angelorum amicos: quibus inventis, petamus quid fecerunt, quomodo
Angelis placuerunt, in quibus eos securi imitati sunt. Veniat
sanctus pater Abraham, et quid fecit innotescat. Veniat et nepos
ejus Lot, et dicat propter quid vel quomodo a Sodoma per Angelos
liberari meruit. Veniat et Tobias, ducens secum filium, et propter
quid per angelum illuminari meruit, et filium custodiri, doceat.
Veniant tres pueri, et quomodo activis et passivis approximatis non
sequatur necessario actio, scribant. Veniat et Petrus, et quomodo
per Angelum liberari meruit audiamus, ut et audientes magna magnalia
quae sancti Angeli fecerunt, eos sequi et imitari valeamus. Dic
nobis, sancte pater Abraham, quid fecisti, vel quid facere
docuisti, ut sanctis Angelis tam jucunde placeres? Dic, ut a te
discamus; doce, ut nos a te doceri valeamus: nam pater es, et quia
omnes filii tui sumus, te decet nos docere. O fratres, quid aliud
dicere poterit, quid aliud vel docere, nisi quod hospitalitatem semper
servare voluit? O sancta veraque hospitalitas, quae non solum
Angelos, sed etiam ipsum Deum aliquando recipere meruisti! Ecce
propter quid Abraham Dei Angelis placuit, ecce propter quid Lot
liberari meruit, ecce propter quid Tobias illuminatur, et filius
illaesus reservatur; ecce propter quid tres pueri et Petrus illaesus
reservatur in carcere. Discite ergo, Christiani, discite
hospitalitatem exhibere in cunctis; ne forte cui domum clauseritis,
cui hospitalitatem negaveritis, ipse sit Deus. Obviam enim ivit Lot
Angelis, tanquam peregrinis, qui ex sua laudabili consuetudine jam
Sodomitico vitio liberatus est: et inter pessimos optimus
conservatur, a periculo civitatis eripitur, et corporale evadit
incendium, et ad aeternum conservatus est praemium. Numquid et
Abraham Deum vidit, quando tres vidit, et unum adoravit? Igitur,
o fratres, recipere peregrinos festinate. Tu enim nescis an Christus
dignetur te visitare, licet Christus semper in hospite sit. Pateat
enim peregrinis janua tua, suscipe eos alacriter, ablue pedes, lava
eorum capita, purga eorum immunditias, et noli avertere manum tuam ab
ullo paupere. Et si cunctis subvenire non vales, saltem voluntas bona
sit circa eos. Suscipite ergo, fratres, peregrinos: quia qualem
mercedem habemus peregrinando, talem habebimus peregrinos suscipiendo.
Fiunt enim ambo aequales, et qui propter Deum refrigerat, et qui
propter Deum laborat. O sancta namque hospitalitas, Angelorum
amica, charitatis soror, humilitatis corona! Nam qui habet te,
habet veram humilitatem: et qui te, o humilitas, habet, veram
hospitalitatem habet: nam sine te hospitalitas nulla est. Discamus
ergo, fratres, non solum a patribus hospitalitatem servare, sed a
Christo humilitatem astringere. Discamus ab eo non mundum fabricare,
non cuncta visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo miracula
facere, et mortuos resuscitare, non siccis pedibus super aquas
ambulare, non haec omnia; sed tantum quia mitis est, et humilis
corde. Hoc est perfectum hospitalitatis fundamentum. O sancta namque
humilitas, hospitalitatis soror et amica suavis, qui te in cunctis
magis indigniorem se aliis arbitratur, nunquam desiderat superior
apparere, primatus et cathedras omnes fugit, omne dominium abhorret,
solam hospitalitatem amplectitur, solam eam possidere desiderat. Eia
ergo, fratres; excelsa est patria, sed humilis est via. Mensuremus
ergo eam, perquiramus eam, ambulemus per eam. Sic enim fecit
Abraham et Lot, dum peregrinos suscipiebant: sic Tobias, dum
mortuos sepeliebat: sic enim et Angeli de quibus ait Salvator, quod
semper vident faciem Patris qui est in coelis (Matth. XVIII,
10). Amen.
|
|