|
Audite, non fratres charissimi, sed principes Sodomitarum;
percipite auribus legem Dei vestri, populus Gomorrhae. Audite, et
auditum facite filiis vestris, o gens plena peccato, gravi
iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Ecce dereliquistis
Deum, blasphemastis sanctum Israel, et alienati estis jam
retrorsum. A planta enim pedis usque ad verticem non est in vobis
sanitas: ideo terra vestra deserta, civitates vestrae succenduntur
igni, regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur
civitas sicut in vastitate hostili. Quare hoc patimini, nisi quia
similes Sodomitis jam estis? Audite ergo, principes Sodomorum,
audite Isaiam vobis dicentem, Multitudine victimarum vestrarum plenus
sum, eo quod indigne mihi offertis. Ne offeratis igitur ultra
sacrificium; quia sabbata vestra, incensum vestrum, et solemnitates
vestras odivit anima mea, et omnia facta sunt mihi molesta. Cum
extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum
multiplicaveritis orationes, non exaudiam, pro eo quod turpitudinem
operamini (Isai. I, 4-15). Quae est illa turpitudo, nisi
illa quae immunditia per Apostolum appellatur (Rom. I, 24)?
Illa denique est turpitudo illa summa immunditia, illa summa miseria,
a qua Angeli fugiunt, quam daemones videntes oculos claudunt. Illa
est enim immunditia et miseria quam masculi in masculos operantur. De
quibus ait Apostolus: Non solum qui faciunt, sed et qui facientibus
consentiunt, digni sunt morte (Ibid., 32). Haec est merito
immunditia, quia est nimia mentis et corporis spurcitia. Et haec
spurcitia non solum peccatum est, sed et poena peccati. Cum enim
Deus videt omnino se contemnentes, et mandata sua conculcantes;
vertit eos in reprobum sensum, ut illam abominationem exerceant, et
non intelligant et animadvertant, sicut ait Apostolus: Quia non
probaverunt Deum habere in notitia, tradidit eos Dominus ignominiae:
nam masculi relicto naturali usu femineo, exarserunt in desideriis suis
(Ibid., 28, 26, 27), id est, masculi in masculos
turpitudinem operantes. O quam abominabile vitium! o quam detestabile
crimen! o quam mortiferum damnum! o quam pessimum scelus! o quam
inaudibile malum! Ecce enim membrum Christi non solum fornicatur,
sed etiam meretrix efficitur. Haec est enim illa immunditia, quam
Deus odio summe habet, quam detestantur sancti, quam odiunt beati,
quam fugiunt illi qui regnum Dei consequuntur aeternum, quam diligunt
illi qui cruciandi et maledicendi sunt cum diabolo et angelis suis. O
pessimi Sodomitae, et viri peccatores! o pessimi, attestante
Scriptura, Erant Sodomitae pessimi et peccatores coram Domino
(Gen. XIII, 13). Peccator enim dicitur coram Domino,
cujus peccatum Deus non dimittit impunitum, et non differt qui
differens est poenam. Unde ait, Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum
multiplicatus est, peccatum eorum gravatum est nimis (Id.
XVIII, 20). Clamor enim dicitur peccatum, quando non solum
cogitatur, sed absque omni timore ad actum perducitur, et in
consuetudine multiplicatur. Et tunc Dominus gladium furoris sui
extendens, pluit ignem et sulphur de coelo, et combustae sunt
civitates, et submersae. Merito igitur per sulphur civitates illae
submersae sunt et destructae, quia tam eorum feminae quam eorum masculi
fetenti luxuria ardebant. O luxuria pessima, virtutum destructio,
vitiorum augmentatio, delectationis combustio, charitatis diminutio,
bursarum evacuatio! Dulcis es: sed ecce omnis dulcedo in amaritudinem
grandem mox convertitur. O luxuria, per te pax destructa est, per te
homicidium factum est, per te civitates combustae sunt, per te regna
perdita sunt, per te omnia fere mala facta sunt, per te David exsulat
a Deo, per te Samson moritur, per te Salomon expellitur, per te
Lot patitur, relinquens patriam, et uxorem amittens! Et ideo
praevaricatores legis attendite, legite legem. O Gomorrhaeorum
sequaces, quiescite jam agere perverse, discite jam benefacere,
discite jam Deum timere. Fugite Sodomitas ut mortem. Nolite
conversari cum eis, ne forte cum eis depereatis. Veniet enim tempus,
et non tardabit, et insurget ille sanctus Joseph, qui de hoc crimine
pessimo suos fratres incusare patri non timuit. Surgat et nunc hoc
castitatis exemplum, et interficiat omnes tales operantes iniquitatem.
Veniat ille magnus sanctus Paulus, vas electionis, et confundat
omnes tales talia diligentes, ut nullus reperiatur in orbe. Veniat
ille dilectus Dei, virginitatis imago sanctus Joannes, et sua
virginali praesentia tales confundat. Veniat etiam illa lucerna
mundi, et praecursor dilectus, et sua grandi audacia, omnes tales
interficiat spiritu oris sui. Veniat et Lot nepos sancti Abrahae cum
nepotibus suis, et omnes tales expellat de terra viventium. Veniant
omnes sancti Angeli, et comburant omnes qui operantur iniquitatem
Gomorrhaeorum. Eia ergo, quiescite jam agere perverse, discite cum
Lot et Joseph bene facere, antequam adimpleantur quae diximus.
Mementote frequenter, et nolite oblivisci, quid fecerit illa femina
Romana Tarpeia. Quid enim fecit? Nam luxuria magna regnabat in
ea; tamen ipsa pagana caste vivere volebat. Quid enim fecit? Oculos
sibi erui voluit, et praecepit: et deliciis cunctis depositis, panem
tantum cum aqua sumere voluit ad mensuram. O fratres, mirabilis
conditio mulieris, mirabilis bonitas, mirabilis fortitudo! quia per
hoc non paradisum exspectat, nec per hoc laudari desiderat, nec beata
praedicari affectat; nam propter quid hoc fecerit ignoramus, quia
paganam eam fuisse praedicamus. Unum tamen scio, quod si consilium ab
Augustino petisset, ego tanquam fidelis nihil aliud dicere potuissem,
nisi quod tantum panem et aquam sumpsisset determinato pondere et
mensura. Nos ergo, fratres, scire debemus, et nullatenus dubitare,
quod castitas cum abundantia et fertilitate stare non potest. Sed si
mihi non creditis, Gomorrhensibus credite. Abundabant enim valde in
cunctis bonis, et postquam comederant et biberant, surrexerunt
ludere. Sic et vos operantes video: nam fertilitatem habetis pane,
vino et cunctis bonis omnibus quibus indigetis; ideo timeo ne
pereatis. Quare? Quia non est malum quod in vobis non regnet.
Numquid superbi? numquid avari? numquid gulosi? numquid puerorum
concubitores? O miseri, membra diaboli, cur non erubescitis? cur
non desistitis talia operari? Confundor ego episcopus talia loqui,
confundor et alia enarrare. Sed et si tacuero, mors mihi est, et si
hoc praedicavero, non effugiam linguas vestras. Audacter igitur
praedicabo, quia et vos publice operari non erubescitis. Emendate
igitur vitam, et emendabo verba: quiescite agere perverse, et ego
quiescam mala vestra vobis improperare. Sic etiam Dominus facit,
quia mutata vita mutat sententiam: bene operantibus promittit gloriam;
male vero, poenam aeternam. Erudiamus igitur, fratres, nosmetipsos
in scientia et castitate, ut studentes et intelligentes simus,
suaves, affabiles et mites in charitate non ficta. Nam si luxuriari
volueritis, nunquam charitatem habere poteritis. Charitas enim est
virtus, quae consummatio et perfectio aliarum virtutum dicitur, sic et
luxuria destructio. Nam nulla virtus, nulla bonitas, nulla sapientia
cum luxuria stare potest, nulla justitia, nulla laus, sed omnis
perversitas, et personarum acceptio in ea regnat. Ideo attendite quam
necessaria est ipsa castitas. Nam si caste vixerimus, rixae intus non
erunt, non verba mala. Et si mihi non creditis, quid Lot
acciderit, legite. Nam sancti Angeli domum ejus intraverunt: quo
facto Sodomitae domum ejus circumdederunt, et forsitan non solum per
ostium , sed per fenestras intraverunt. Numquid et Lot cum nepotibus
suis verberaverunt? Omnino, ut arbitror, non solum verba, sed
verbera receperunt. Et forsitan, fratres, ideo uxor Lot conversa
fuit in statuam salis, quia Sodomitis non procurabat resistere. In
simili etiam scelere, in eodem crimine mulieres etiam erant, et
forsitan in majori, quia principium tanti criminis in illis civitatibus
mulieres fuerunt, et homines postmodum ipsae pessimae docuerunt. O
mulieres luxuriae matres, non sufficiebat primum hominem decepisse?
Ideo convertamur ad Dominum, simus poenitentes, unanimes in
dilectione Dei, et ut membra unita simul laboremus. Nam sicut odium
dissipat Ecclesiam, ita vinculum dilectionis aedificat eam. Odium
enim generat detractionem et invidiam, quae pestilentia et pernicies
est Ecclesiae. Per odium amittitur illa sancta utilitas et
jucunditas, de qua dicitur, Ecce quam bonum et quam jucundum,
habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1)! Per odium
expellitur Christus, qui est vera sapientia: quia in malevolam animam
non introibit sapientia (Sap. I, 4). Et ideo rogo vos, ut
vitam vestram emendetis, docentes filios vestros et filias quomodo
caste vivant, et mature incedant, abstineant a cibo et potu: sit
eorum sermo pudicus, incessus honestus, vultus inclinatus, lingua
affabilis, mens plena dilectione, manus plena operatione: ut si sic
feceritis, fratres, cum sancto Lot liberemini de inferno fugientes,
et volantes per gratiam ad gloriam. Amen.
|
|