|
Anima humana, fratres charissimi, omnium creaturarum naturam
participat, ambit et capit, et tanto amplius, quanto gloriosius est
Dei imagine insignita. Omne enim spirituale suum est, quia coelum
habet ad manendum, Angelos ad congaudendum, gloriam ad habendum, et
Trinitatem ad fruendum. In ipso denique homine deposita erat etiam
corporalis creatura, et omnium corporalium naturalium natura in se, et
ad se, et per se: et tanto perfectius, quanto mirabilius erat omni
corporeo. Omnia enim possidebat, omnia sibi obediebant, quia omnia
ei subjecta erant, astra scilicet ut lucerent, elementa ut alerent,
animalia ut subirent, et cibaria ut nutrirent, oves et boves, leones
et aves, omnia obediebant homini sine ulla rebellione. Et quid
plura? Etiam hoc quod majus est. Quid est quod majus est, nisi quod
divinum est? Quid enim in homine divinum est, nisi quod imagine
sanctae Trinitatis ipse homo decoratus est? Faciamus, inquit sancta
Trinitas, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1,
26). Quae est imago Dei in nobis, nisi id quod melius reperitur
in nobis. Quid est quod melius reperitur in nobis, nisi ratio,
intellectus, memoria et voluntas? O homo, audivisti tuam gloriam,
audi nunc tuam miseriam. O homo natus de muliere, brevi vivens
tempore, repletus multis miseriis, qui quasi flos campi egrederis et
contereris, et fugis velut umbra, nec in eodem statu permanens, nunc
dives nunc pauper, nunc sanus nunc languidus, nunc gaudens nunc
tristis, nunc sciens nunc ignarus, nunc videns nunc caecus, nunc
civis nunc exsul, nunc bonus nunc malus: ecce quomodo stabilis, ecce
quomodo permanens. O homo, an ignoras quia potuisses non mori?
Utraque enim potentia in manu tua erat, posse et non posse mori:
contempsisti primam, et elegisti secundam; contempsisti vitam, et
elegisti mortem; contempsisti dulce, et elegisti amarum; contempsisti
vitam aeternam, et mortem aeternam eligere voluisti. Et unde hoc,
homo? Numquid bonus, rectus, sanctus, et Deo dilectus creatus es?
Et tamen miserrime incrassatus, impinguatus, dilatatus,
recalcitrasti contra Deum factorem tuum. Et ecce elatus in superbia,
ignarus Dei gratia , inscius de justitia, cecidisti in lacum
miseriae, in luto faecis, et in umbra mortis. Ideo attende quid
sequitur. Putas quod Deus mentiatur, vel ut filius hominis mutetur?
Statuit enim ipse, et sententiam posuit, ut quotiescumque comederes
ex ligno, mori debuisses. Numquid ludendo hoc edixit, vel ridendo
hoc asseruit? Omnino hoc tamen mihi non apparet. Quare non apparet,
nisi quia experientia didici, et oculata fide probavi? Numquid
experior, quod post peccatum elementa quae in summa et optima qualitate
erant, mox propter peccatum pugnare coeperunt? Est enim ratio terrae
in carne, ratio humoris in sanguine, ratio aeris in spiritu, ratio
ignis in calore: et haec quatuor mox post peccatum ad invicem praeliari
coeperunt, et sic nostri primi parentes infirmitatibus aggravantur, et
dolore capitis, stomachi, hepatis, omniumque membrorum vexantur,
sicque moriuntur, sicque ad sepulcra deducuntur. Sed dicet quis:
Quid est homo post mortem? Certum est, quod non est homo: et tamen
est aliquid, quantum ad duas partes. Quae sunt illae partes, nisi
anima et corpus, materia et forma? Anima enim non moritur, nec
succumbit per mortem, cum omnino sit immortalis: nec corporis
materia, cum sit una numero: quia licet corpus resolvatur, non tamen
devenit ad tantam resolutionem, quod omnino nihil sit, et quod cedat
in non ens. Manet eadem anima semper, et tanquam quid divinum;
deficit tamen homo quantum ad esse. Omnes enim animae spiritus sunt,
et omnia corpora terra sunt, et erunt quousque anima induet se suo
corpore, ut totus homo glorificetur, corpore videlicet et anima. Si
ergo petis quid est homo mortuus: quid aliud dicere poterimus, nisi
quod terra, putredo, cadaver et fetor est? Si petis de suo esse,
vides quod deficit. Si petis de corpore, interroga terram. Euntes
vos, o juvenes et potentes, ad sepulcra patrum vestrorum, considerate
quid fuerunt, et quid sunt. Monumenta eorum aperiamus, et videamus
quis dominus, et quis servus, quis pulcher, quis turpis, quis
rectus, quis curvus inter eos fuerit. Aperiamus oculos mentis et
corporis, et nostram grandem miseriam frequenter non pigeat
considerare. Intremus sepulcra, et quid invenimus discamus. Quid,
fratres, invenimus, vel quae? Nam si respexerimus, invenimus
mortuorum capita, renes et ventrem. Verum, et indubitanter verum:
mihi experto credite, quod in capitibus invenietis bufones saltantes,
generatos ex cerebro; in renibus serpentes generatos in lumbis
ambulantes; in ventre vermes scaturientes, generatos ex visceribus.
Ecce quid sumus, et quid jam erimus; ecce in quod resolvimur. Quid
ergo inflaris, o dives? Cur non attendis quae audis? Cur turbaris
cum prospicis? Cur non converteris cum hoc quotidie experiris?
Mementote, fratres, haec omnia, et agite poenitentiam in fletu et
lamento antequam veniant dies illi amari pleni miseriae et tristitiae.
Audistis jam quid est homo mortuus: restat nunc dicere quid sit de
anima. O fratres mei, quid de hoc dicere poterimus, nisi
concordaverimus cum vetulis nostris? Quid enim dicunt, nisi quod vel
in paradiso cum gaudentibus, vel in inferno cum dolentibus: sed si in
purgatorio, in via eundi ad patriam sunt; et isti jam bene sunt, quia
securi sunt. Orandum tamen pro eis est, et eis toto affectu
subveniendum est orationibus, eleemosynis, sacrificiis, jejuniis et
macerationibus. Isti sunt denique illi afflicti, qui ad Dominum
quotidie clamant, et ad illum recurrunt, cujus scientia ubique
allegatur, cujus sapientia demonstratur, cujus clementia ubique
ponderatur, cujus potentia ubique promulgatur. Isti quotidie
clamant, unusquisque per se suam misericordiam implorantes, et suam
miseriam deplorantes, et dicentes: Domine, scias quod vim patior,
ideo ad te recurro, non contemnendo scientiam tuam, non avertendo tuam
sapientiam; sed interpello tuam clementiam. Non enim, Domine,
injuste patior, quia non pro alieno delicto, sed pro meo patior: vim
tantum, Domine, patior, quia fortiter patior, et juste patior.
Peccavi, Domine, substantias et divitias congregando, nec
pauperibus ut jusseras sufficienter tribuendo. Sed multa infelix
congregavi cum dolore et moerore, nesciens cui ea dimitterem amico vel
proximo. O infelix homo, considera, et diligenter adverte quid
agis, quid cogitas, dum cunctis diebus vitae tuae congregare non
desinis. O homo, avaritia plenus, an ignoras quod tria sunt
insatiabilia, et quartum nunquam dicit, Sufficit? Et quid est quod
nunquam dicit, Sufficit, nisi animus hominis, qui nunquam dicit,
Satis est? O homo, an ignoras quod radix omnium malorum avaritia est
et servitus idololatriae, mater usurae, genitrix simoniae, fomes
culpae, aeternae poenae via, nutrix gehennae? O avaritia abyssus
insatiabilis, quae nunquam dicis, Sufficit: semper famescis, semper
doles, semper tristaris in cunctis. Nam si sol quotidie oritur;
dolendo dicis, Siccitas erit: si pluvia descendit, omnia periclitari
asseris: si temperiem adesse prospicis, solem vel pluviam adesse
desiderabis. O pestis interminabilis, o famelica rabies! nam omnia
suis terminis clauduntur, sola avaritia nullo clauditur fine. Omnia
in homine senescunt vitia, sola avaritia juvenescit. O rabies omni
fine carens! Numquid terra suis limitibus terminatur, aqua suis
finibus limitatur, aer suo fine concluditur, coelum suis terminis
arctatur, sola avaritia terminum nescit? O avare, si terra tibi
cuncta datur, mare quaeris. Sed si terra et mare, aerem petis. Sed
si terram, mare et aerem possederis, adhuc coelum ambis, et ipsum
penetrare affectas. Et si coelum penetraveris, adhuc non quieveris,
donec te Deo adaequaveris, vel fueris superior Altissimo. O pestis
daemone saevior! nam daemon similis Altissimo esse voluit; sed avarus
super Deum, si posset, ascendere vellet. Merito avaris in die
novissimo loquetur Dominus, dicens, O homo, sine honore mundum
intrasti in pellicula sanguine cruentatus, sine divitiis natus, sine
avaritia genitus: et tu in avaritia vixisti, et dilatatus es in auro
et argento, et oblitus es Dei creatoris tui. Ubi enim est fructus et
lucrum laborum vestrorum? Ite ergo, maledicti, in ignem aeternum,
et sicut voluistis, ita fiat. Ecce sententiam summi Regis.
Itaque, fratres, nolite amare plus corpus quam animam, et plus
filios quam vos ipsos. Ecce enim in janua dies mortis est. Tunc enim
quilibet a suis excluditur, ab uxore dimittitur, a cognatis
separatur, et ab eisdem ad sepulcrum ducitur. O magna crudelitas! O
magna admiratio! O admirabilis infidelitas! Ecce maritus dilectus ab
uxore dilecta relinquitur, filius a matre projicitur, et pater a
filiis, et filii a patre sub terra reconduntur: solus ille
dimittitur, et quilibet ad propria revertitur; et cito oblivioni
traditur, tanquam mortuus a corde. Ecce, fratres, mundi amicitia
quanta vel qualis est. Non enim est aliquis qui tantum amicum vel
cognatum diligat, quod per noctem unam secum morari cupiat. Vide
ergo, o homo, quales amicos habes, pro quibus animam perdis, pro
quibus Deum offendis. Omnes dimittent te, omnes se abscondent,
omnes cito fugient a te, et in foveam trium brachiorum collocabunt te.
Nam cum essemus apud Ostia Tiberina matre charitatis sociati,
exspectantes temporis tranquillitatem, causa remeandi ad Africam, et
gratia illius cui terra et mare obediunt, compulsi a Pontiano
praefecto , viro clarissimo, qui de Roma ad nos videndum venerat,
cum eodem iterum reversi sumus Romam ad intuendum diligentius magnifica
aedificia et opera Paganorum: et ductus sum cum caeteris ad videndum
cadaver Caesaris in sepulcro, et vidi quod omnino esset livido colore
ornatum, putredine circumdatum, ventrem ejus diruptum, et vermium per
illum catervas transeuntes prospexi. Duo quoque famelici in foveis
oculorum pascebantur, crines ejus non adhaerebant capiti, dentes ejus
apparebant labiis consumptis, et revelatum erat narium fundamentum.
Et intuens matrem christianissimam, dixi: Ubinam est Caesaris
corpus praeclarum, ubi magnitudo divitiarum, ubi apparatus
deliciarum, ubi multitudo dominorum, ubi caterva baronum, ubi acies
militum, ubi canes venatici, ubi equi veloces, ubi aves cantantes,
ubi thalamus pictus, ubi lectus eburneus, ubi thorus regalis, ubi
thronus imperialis, ubi mutatoria vestimentorum, ubi capilii solares,
ubi facies decora, ubi omnia quae sub coelo sunt? Te namque
verebantur homines, te timebant principes, te colebant urbes, te
timebant omnes. Ubinam, quaeso, sunt haec omnia, a quo recessit
tanta jactantia? Quo ivit tua magnificentia? Et respondit mater
pietate plena: Fili, omnia sibi pariter defecerunt quando defecit
spiritus ejus, et reliquerunt eum captivatum in sepulcro trium
brachiorum plenum fetore et putredine. Eia ergo, fideles Christi;
considerate quid sumus, animadvertite ad quid venimus, prospicite quid
jam sumus. Agite ergo poenitentiam, filioli mei, quos iterum
parturio donec reformetur in vobis Christus. Agite ergo
poenitentiam, antequam mors inimica naturae vos aggrediatur.
Statuatis vobis simplicem, humilem, utilem, secretam, frequentem,
promptam, amaram, lacrymosam et festinam confessionem, cum etiam
horam mortis omnino ignoremus. Nam cum in extrema aegritudine
fueritis, fratres; o quam forte, o quam durum, o quam poenosum, o
quam lacrymabile erit vobis poenitere et dolere de malis commissis, et
de bonis omissis! Quare hoc erit, nisi quia illic capitur tota
intentio mentis, ubi est vis doloris? Multa enim occurrunt
impedimenta cordi. Nam corpus dolet, poena affligit, quia mors
appropinquat intrare: filios quos patres summe dilexerunt, pro quibus
etiam se damnatos existimant, tenebroso oculo aspiciunt, uxores jam
lacrymantes considerant, mundus adhuc eis fiduciam praestat, diabolus
ne de peccatis doleant, fidem tribuit, et chirographum infirmantibus
praebet; caro non deficere adhuc satis sperat; medici adhuc ut
lucrentur, ipsum confortant; parentes applaudunt, sacerdotes
alliciunt, et sic divites moriuntur in inferno. O homo, audisti quid
locutus sum; omnino credo quod haec omnia cito experieris. Obsecro
igitur te, ut antequam infirmitate graveris, agas poenitentiam,
disponas domum tuam. Fac quod fiendum est, fac testamentum, dum
sanus es, dum sapiens es, dum tuus es. Nam si exspectaveris
infirmitatem, omnino minis vel blandimentis duceris quo tu non vis. O
homo, dum juvenescis, dispone domum tuam, age poenitentiam, dilige
Deum non solum verbo, sed opere et veritate. Et si proximum
offendisti verbo, placa eum verbo; si facto, placa eum facto: quia
eadem mensura parcetur nobis, qua pepercimus aliis. O homo, fac
poenitentiam. Memorare novissima tua, ut in aeternum non pecces
(Eccli. VII, 40). Revertere ad te ipsum, memorans quod
fuisti sperma liquidum, quod modo es vas stercorum, quod eris cibus
vermium . Haec enim sunt novissima quae cogitare debet quotidie qui
fidelis est. O homo, memorare novissima tua, quia post mortem vermis
nascetur tibi de lingua pro peccato linguae, de stomacho pro peccato
gulae, de spermate renum scorpiones pro peccato luxuriae, de cerebro
bufones pro peccato superbiae. Memorare novissima tua, o juvenis,
qui floride ambis et pergis capite elevato cuncta quae Dei sunt
despiciendo. Memorare novissima tua, quia terra es, et in terram
ibis. Memorare novissima tua, quia conceptus es in culpa, natus in
poena, vivens in miseria, et necessario morieris in angustia. O homo
cur te jactas fortitudine? Ecce nunc post modicum infirmaris, et
deficis. Cur inflaris mundi sapientia? Ecce quod stultitia est, et
eam perdes, et tuam prudentiam reprobabo, dicit Dominus. Cur
inflaris scientia? Numquid philosophis obscuratum est cor, et in
cogitationibus suis evanuerunt? Numquid traditi sunt in reprobum
sensum? Cur te jactas generis nobilitate? Numquid omnium nascendi
conditio una est? Numquid et moriendi una conclusio? Quis nobilium
unquam natus est sine sanguinis cruentatione? Numquid nobilis simul
cum paupere per eumdem dum nascitur meatum transit? A regula etiam
mortis numquid parcitur diviti? Cur divitiis te jactas? Ipsae enim
potius insidiae tibi sunt, quam amicitiae. Nam pauper fere nunquam
occidi quaeritur; diviti vero semper insidiatur. Memorare, o homo,
novissima tua, qui quotidie epularis, quomodo nudus de utero matris
venisti, et nudus reverteris. Eia ergo, fratres, domos vestras
pauperibus aperite, eleemosynas facite, voluptates vestras rationi
subjugate, in cunctis memorantes novissima vestra, ut mortaliter non
peccetis in aeternum. Adjuvet autem nos Deus, sine cujus voluntate
folium arboris non movetur, ad perficiendum ea quae placita sunt ei,
qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
|
|