|
Fratres charissimi, non solum silentium debetis tenere in eremo, sed
etiam prudentiam rapere. Prudentia enim vobis necessaria est, quia
docet quid fugiendum, quidve tenendum sit. Prudentia enim te docet ut
non superbias, nec innitaris rebus temporalibus, nec mireris de rebus
transitoriis, cum sint caducae, et ea quae possides, tanquam aliena
possidere advertas. Prudentia docet te, ut quae non potest perpetuo
tenere, fructuose permittas abire. Prudentia docet te, ut in cunctis
semper idem sis, tam in prosperis quam in adversis; sicut manus eadem
est, et cum in palmam extenditur, et cum in pugnum constringitur.
Ipsa te docet quomodo reprehensibilis sit nimia laudatio, et
immoderata vituperatio; illa quidem adulatione, ista autem suspecta
malignitate. Prudentia testimonium veritati, non amicitiae reddit.
Prudentia cum discretione promittit, et promissa accelerat, et
amplius quam promiserat, praestat. Prudentia docet quomodo praesentia
ordines, quomodo praeteritorum recorderis, et quomodo futura
praevideas. O beatus qui prudens est, et felix, et vere felix qui
prudens invenitur! Nam si cuncta quae habet amittit, clamat, Omnia
mea mecum sunt. Quae sunt ista quae sunt mea, nisi justitia,
temperantia, fortitudo et prudentia? O vere prudens! Omnia enim
quae eripi possunt, bona non putas esse. Cum igitur prudens in se
ipso contentus sit, omnia secum habet, in omnibus sufficiens sibi
est. Imprudenti vero nihil sufficit, quia in nullo contentus est;
quia omnia sine fine sperat possidere, ideo omnibus eget. Estote
igitur, fratres, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut
columbae. Duo enim sunt quae ad invicem connexa sunt, ut unum sine
altero, aut parum, aut nihil omnino proficiat. Simplicitas enim sine
astutia, stultitia reputatur: astutia vero sine simplicitate,
superbia approbatur. Astutia serpentis in quatuor partes dividitur.
Prima est, quod totius corporis venenum in gutture colligit, et ibi
prudenter docente natura servare studet, ut si aliquando necesse
fuerit, in promptu habeat unde se defendere possit. Sed in hac parte
serpens quandoque decipitur. Mustela enim semper serpenti adversatur,
et ante foramen cavernae serpentis se ponit, et eum provocando tamdiu
umbra caudae suae solerter illudit, donec ipsum egredientem agnoscit.
Tunc vero mustela desuper ascendit, insidias tendens, ut cum
serpentis caput viderit, capitalem vindictam sumat de hoste, quem
nunquam diligere potuit. Provocatus itaque serpens, extra cavernae
foramen caput emittit, et cum nihil deorsum videat, verso gutture
respicit sursum. Sed mustela cernens tempus optatum, dentes imprimit
citra venenum, sicque absque periculo inimicum occidit. Haec est
prima serpentis astutia, in qua, fratres mei, mundi sapientes
notantur, quorum prudentia non in coelestibus, sed in terrenis tota
versatur , quibus diabolus in umbra mutabilium rerum illudit,
illudendo decipit, decipiendo occidit. Et ne forte valeant aspirare,
in ipsis terrenis cupiditatibus saepe eos cogit exspirare. Secunda
prudentia in serpente est, quod quando in aquam descendere cupit,
venenum deponit in loco tutissimo: sed recedens ab aquis iterum resumit
venenum. Haec enim vestigia serpentis nonnulli sequuntur, qui post
abrenuntiationem mundanae conversationis, post habitum sanctae
religionis, post juramentum sanctae professionis, primo agnitionem
sanctae veritatis assumunt, deinde revertuntur ad venenum pravae
consuetudinis: quibus melius esset veritatem non agnovisse, quam post
agnitionem retrorsum abire. In hoc enim, fratres mei, imitari non
debemus serpentem, quia venenum resumit. Tertia prudentia serpentis
est, quando veterem pellem per singulos annos exuere didicit, quam
depositurus angustum foramen inquirit, per quod transiens cum dolore
pellem derelinquit, sciens quia pelle deposita, pulchrior apparebit.
Per hoc enim, fratres mei, datur intelligi, ut et nos pellem
vitiorum deponamus, et per foramen stigmatum Christi transeamus, et
tunc pulchriores apparebimus. Per hoc foramen dives ille Zachaeus
intravit, quando omnia bona sua pauperibus erogavit. In hoc foramine
Maria illa meretrix in domo Simonis meretricis habitum deposuit, et
plorans ad pedes Salvatoris, vestem sibi innovavit. Quarta serpentis
natura est, quod dum laedi suspicatur caput, ut vitam conservet,
totum corpus ad percussionem disponit: quia licet corpus percutiatur,
si caput illaesum reservare poterit, damna tamen mortis non patitur.
Sic et nos cuncta nobis adversantia amore capitis sustinere non
timeamus, ut in beata vita requiescere valeamus. Sic enim fecit
Petrus pro eo in cruce suspensus; sic et Bartholomaeus vivus
excoriatus; sic et Paulus capite truncatus; sic et Stephanus
lapidibus vulneratus; sic et Laurentius in craticula assatus; sic et
virgo illa sanctissima torta in pectore, quae glorianter sic amputata,
sic vulnerata, sic afflicta ducebatur ad carcerem, et quasi ad epulas
invitata precibus Dominum exorabat, et ei agonem suum solemniter
commendabat. Estote ergo, fratres mei, prudentes, et vigilemus in
oratione, patienter omnia tormenta portantes amore illius, in quo
salus, vita et resurrectio nostra consistit. Stemus prudenter in
oratione. Nam sicut Angeli pure laudant Deum in regione vivorum;
ita et nos qui die et nocte psallimus Domino, debemus cum sanctis
Angelis puritatem habere: quia sicut et Angeli peragunt in coelis,
ita et nos monachi facere debemus in terris. In hac igitur, fratres
mei, solitudine constituti, toto affectu orare debemus et pati.
Patienter enim singula portare debemus nec dicere praesumamus, Ecce
legumina ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet,
aquae potum non sustinet pectus, caules melancholiam nutriunt,
choleram porri accendunt, pisces mihi non sapiunt. Nolite haec
dicere, fratres mei, nolite etiam cogitare. Non enim saeculum
reliquimus, ut delicate pasceremur in eremo. Et licet in eremo non
semper comedatis lac, butyrum, caules vel legumina, licet haec non
sumatis nisi tantum diebus solemnibus et illis quibus visitamini a
sancto sene episcopo Valerio; sed cunctis diebus aliis herbas crudas,
panem hordeaceum et aquam sumatis: non tamen sufficit tantum corpore
abstinere, sed et mentem illaesam servare debemus. Eia ergo, fratres
mei dilectissimi, quorum vita, ut puto, sancta est, ut multi ex
vobis viderunt et audierunt, veni ad civitatem Hipponensem, et secure
perveni, quia ibi episcopus erat sanctus homo ille Valerius. Non
enim credebam episcopari, ideo secure perveni cum charissimis meis
amicis Evodio, Simplicio , Nebridio, et Alipio, nil mecum
divitiarum portans, et Dei gratia me coadjuvante favoratus non modicum
a praedicto episcopo sene Valerio fui, quia mihi dedit hortulum, in
eremo a gentibus segregatum , ubi multo labore fatigatus aedificare
coepi monasterium, et cum longiori anxietate congregavi in unum servos
Dei per nemora habitantes , et sic vobiscum pariter vivere coepi
secundum regulam apostolicam omnia communia habentes et possidentes.
Deinde placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae mihi dicere,
Ascende superius; et cum magna molestia factus sum episcopus
presbyter. Et quoniam vobiscum esse hic non poteram, in domo episcopi
presbyteros mecum habere volui, et cum eisdem pariter vivere coepi.
Vos vero tales inveni quales desideravi, castos, benignos,
modestos, humiles, omni voluntate pauperes, obedientes, solitarios,
misericordes, mundum cum omni sua pompa calcantes. Sed quid haec
omnia sine perseverantia? Estote ergo prudentes, perseverantes in
bono, et vigilate in orationibus, quia diabolus adversarius regnat: a
quo vos liberare dignetur Dominus omnipotens, Amen. Supplico
vobis, fratres mei, ut non turbemini de recessu meo. Decreveram enim
diu inter vos consolari, et vobiscum habitare usque ad festum dominicae
Ascensionis; sed adversarius noster Fortunatus ad partes pervenit,
et ideo redire Hipponem omnino compellor, cupiens illum videre, et
cum eo pariter disputare . Ipse enim toto affectu dissipare conatur
filios, quos peperi in visceribus charitatis. Orate pro me,
fratres, et nolite deficere, ut Fortunatum, sicut publice sanctae
fidei insidiatur, ita et nos ipsum cum suis, cum Dei gratia
coadjuvante, publice superare, et convertere ad viam veritatis
possimus.
|
|