|
O vita quae tantos decipis, de propriis tantos seduxisti, tantos
excaecasti: quae dum fugis, nihil es; dum videris, umbra es; dum
exaltas, fumus es! Dulcis es stultis, et amara sapientibus. Qui te
amat, non te cognoscit; qui te contemnunt, ipsi te intelligunt.
Timenda es, et fugienda es. Vae qui tibi credunt, beati qui te
contemnunt. Vera non es vita, quam te ostendis. Aliis ostendis te
longam, ut perdas in finem; aliis brevem, ut dum poenitere volunt,
non permittas: aliis largam, ut faciant quid volunt; aliis angustam,
ut non faciant bonum. Quare, o sapiens, fuge quod fugit. Sic enim
est vita nostra, quasi homo in domo aliena, nesciens qua hora vel die
patronus dicat, Vade foras: quia non est tua domus in qua es. O
saeculum vanum, quid nobis tanta promittis, dum decipis? Qui tibi
amicus voluerit esse, inimicus Dei constituetur. Amicitia saeculi,
inimicitia Dei est. Caro est, quae animam perdit: caro est, quae
recipit inimicum cum vitiis. Item seminat homicidia, seminat
fornicationem, seminat concupiscentiam, seminat rixas, seminat
libidinem, seminat furtum, seminat idololatriam, seminat
cupiditatem, seminat superbiam, et inter fratres discordiam, seminat
invidiam, seminat contra Deum blasphemiam, provocat schismata,
irritat haereses, et intra Ecclesiam Dei infert divisiones, inter
populos christianos ponit offendicula, et inter gentes pugnas, et
inter consanguinitatem incantationes, et, quod pejus est, in corda
servorum Dei diversa genera cogitationum immittit, et omnia quae mala
sunt in hoc mundo caduco, pessimo et nefando, et quasi orta sub omni
velocitate transit. Carnis etiam potestatem habet diabolus, et non
animae, dicente Domino ad diabolum de beato Job: Do tibi illum in
potestate, sed non animam ejus (Job II, 6). Caro misera gravat
animam, caro vaga demergit in infernum. Caro inimica est animae:
quae si inimica non esset, non utique dilexisset istius saeculi
vanitatem, et vita vana non frueretur. O vita atrocissima, quam
humores tumidant, dolores aestuant, aeres morbidant, escae inflant,
jejunia macerant, joci solvunt, tristitiae consumunt, sollicitudo
coarctat, securitas hebetat, divitiae superbiunt, paupertas ejicit,
juventus extollit, senectus incurvat, frangit infirmitas, moeror
consumit, et super his omnibus mors atrocissima succumbit ut
furibunda. O caro cum deformitate depressa, illam debuisti vitam
amplecti quae in aeternitate consistit, ubi vita est sine morte, ubi
juventus sine senectute, ubi lux sine tenebris, ubi gaudium sine
tristitia, ubi nobilitas et voluntas sine injuria, ubi regnum sine
commutatione. Haec sunt septem quae consequi debueras. O caro
miserabilis, quare negasti dum viveres? Si perseverasses bona, et
quibuslibet bonis privata non fuisses, si bene egisses. Illic enim
permansisses ubi est gaudium sempiternum, ubi immarcescibilis est
gloria, ubi incorruptibilis est et incomparabilis delectatio, ubi
Christus Apostolorum et Prophetarum et sanctorum omnium est
jucunditas, necnon et summa laetitia cum sanctis Angelis canentibus
laudes Deo, ubi delectatio omnium bonorum. Haec omnia bona
delectabilia per hujus saeculi pravitates sprevisti. Ecce post finem
quamvis in limo terrae manciperis, habes inimicitiam, id est
corruptionem, fetorem et vermem, et dissolutionem fetoris pateris, ut
viventes de te exemplum accipiant, quid fuisti, et quid es: quia a
vermibus consumeris, postremo vero in finem propter novissima, propter
redeuntem animam, id est, vitam in corpore, in quo prius fuisti,
suppliciis aeternis mancipaberis, et simul cum anima damnaberis. O
misera anima quam caro persequitur. Caro concupiscit, corpus
operatur. Caro autem cum satiatur affluentissimis cibis et potibus et
delectationibus, hortatur omnia mala facere. Caro provocat
homicidia, caro perpetrat adulteria, caro committit rixas et
scandala, caro inserit ebrietatem, caro portat omnem concupiscentiam
hujus saeculi. O caro misera, quid habes, quid agis, quid tantum
gravas animam, quae nihil desiderat nisi Deo servire? Tu, o caro
misera: non sufficit tibi perditio tua, quod adhuc animam infelicem
tecum demergere conaris? Vae tibi, anima, quae tibi carnem
contrariam accepisti. Caro mala, quid quaeris, quid desideras? Non
enim poterit sine te anima judicari in die judicii. Caro misera et
putribilis, et omni squalore peccatorum plena, quando viva eras,
pulchra eras ut sol, splendida ut luna, et oculi tui micabant ut
stellae, et crines tui longaevi, et ungebas te pretiosis unguentis,
vestibus utebaris optimis, et in cibis tuis et potibus condebas
aromatum multitudinem. Et scito, anima, dum corpus tenebrosum et
fetidum reficiebas atque fovebas, escas vermibus praeparabas.
Memorare debuisti quae a factore et opifice tuo audieris, cum primum
peccatum commisisti: Terra es, inquit, et in terram reverteris
(Gen. III, 19). Et Job audi dicentem, Nudus egressus sum
de utero matris meae, et nudus revertar illuc (Job I, 21).
Audi etiam Isaiam vaticinantem, Vere fenum est populus (Isai.
XL, 7). Caro misera et nefanda, audi Paulum apostolum
praedicatorem egregium dicentem, Nihil intulimus in hunc mundum, nec
auferre quid possumus (I Tim. VI, 7). Nihil aliud caro misera
nisi peccatorum sarcinam secum portat. Non nisi per carnem anima
peccat. Anima quomodo potest videat. Anima nostra carcerem patitur,
caro eam tenet inclusam. Anima clamat ad Dominum, non caro quae in
malitia perseverat. Anima remedium aliud non habet, nisi tollatur a
carne, et caro redigatur in pulverem; tollatur ei vinum, et detur ei
aqua; auferatur ei sanguis, et detur ei humor terrenus. O caro
misera, quid de te agetur quando a te egrediar, et vita a te recedet?
Tu sola in utero et sinu terrae jacebis, et aliud nunquam manciperis:
habebis in te haereditatem pessimam, id est, corruptionem, fetorem et
vermes. Ecce quae acquisivisti, dum viva eras: ecce quid possides,
dum in sepulcro jaces. Non potuisti te jejuniis macerare, ac jejuniis
in cinere et cilicio humiliare? In perpetuum cum anima salva fuisses,
si ei credidisses, quia non bene facere potes, nisi aliis bene
feceris: hoc est, nisi corpus per abstinentiam afflixeris, animam
salvare non poteris. Audi quid Creator noster dicat ad carnem: O,
inquit, mea creatura, ego te ex limo terrae pulchram et lucidam
assumpsi, imaginem meam in te condidi, spiramen vitae tribui, animam
invisibilem tibi concessi, immortalitatis tunica te indui, in paradiso
voluptatis te collocavi, vita angelica perfruebaris, cibos et
delectabilia jucunditatis contemplabaris, et omnia quae creavi in tua
dominatione humiliavi, et affluentes divitias dedi. Insuper et omnia
ligna paradisi tibi subdita erant, et pro uno vetito quod ibidem
comedisti, ecce ubi cecidisti, scilicet de paradiso in infernum, de
luce ad tenebras, de amoenitatis et jucunditatis loco ad chaos et ad
omnia obscurissima mala: pro delectabili odore nunc putredini et putori
manciparis; pro esca angelica, in cibo vermibus subjacebis; pro
immortalitatis veste, corrupto induta es vestimento. Ecce quam
concessi vitam abstuli et subtraxi, ut tu misera et putribilis caro
inferno manciperis, ubi est fletus et mugitus atque ululatus, insuper
et stridor dentium et teterrima tormenta: et, quod pejus est, post
mortem in corruptionem, post vermes et fetorem et consumptionem postea
in pulverem redacta. O caro quae igni inexstinguibili mancipaberis,
audi animam dicentem ad corpus: Ego de coelo veni a Deo concessa
tibi. Nam tu de terra es: melius est ut mecum ascendas ad coelum,
quam ut me trahas ad infernum. Dum vivimus et sumus in unum, operemur
manibus quod bonum est, id est, eleemosynas et jejunia in castitate et
in hospitalitate egenorum, et in nuditate pauperum, et in omnibus
bonis operibus: ut per bonam operationem quam agimus, ascendere ad
coelestia valeamus: ubi non jam solutione corporis, sed incorruptionis
veste induamur; ubi non jam fetor, sed odor suavissimus; ubi non jam
tenebrae, sed lux perpetua micat; ubi non jam vermium multitudo, sed
caterva angelorum, et innumerabilia millia sanctorum, et Prophetarum
omnium chorus cum sanctis Angelis hymnum Deo incessanter canunt. Cum
ipsis nos faciat aeterna gaudia percipere Christus: qui cum Patre et
Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|