|
Quantum ad animae nostrae desiderium pertinet, fratres charissimi,
voluntatis nostrae est, ut ad vos requirendos frequenter veniamus, sed
necessitate temporis nunc veniendi incolumes nos venire meruimus: et
ideo quia de communi corporum sanitate gaudemus; de animarum salute,
quae vera salus est, in quantum Dominus dederit, colloquamur.
Ideo, fratres, ad imaginem Dei facti sumus, ut, Deo donante,
intelligamus quae sit desideranda patria, quae sit vera beatitudo,
quae vera vita, quae perfecta sanitas, quae sit aeterna felicitas.
Sed intus in corde, Deo inspirante, cognoscamus. Nemo se excusare
poterit, ut dicat, Non novi litteras, ideo Dei praecepta
intelligere non possum: quia qui litteras non novit, quid sit aut non
sit, intelligere debet. Interroget homo conscientiam suam, et
alloquatur se ipsum, et dicat sibi suis verbis: O homo, quis es,
aut ubi es, et unde venisti? Et responde tibi: Homo sum, et Dei
creaturam me esse cognosco. Iterum interroga, et dic: Quid in te
habes, aut ex quibus rebus te factum esse cognoscis? Responde et
dic: Ex anima et carne me constare cognosco. Quid in te ex his
duabus rebus melius habes? Responde: Sine dubio animam meliorem
habeo quam carnem. Optime et ordine legitimo respondisti, et dixisti
te animam meliorem habere quam carnem. Dic mihi adhuc: Ubi es, o
homo? Respondebis: In mundo. Postea vero ubi eris? In coelo.
Quamdiu ibi eris? In saecula saeculorum. Justissime respondisti,
et verum dixisti: fac modo rationem vitae tuae, et esto judex justus.
Ex omnibus rebus quas dedit tibi Deus, serva carni tuae unde
sustentetur in mundo, et repone animae tuae unde in perpetuum vivat in
coelo. Attende diligenter conscientiam tuam, et vide si tantas res
animae tuae reposuisti in coelo, quantas habes corpori tuo in mundo:
si tot solidos reposuisti in coelo, quantos tibi servasti in mundo.
Vide si tot modios tritici, si tot amphoras vini per eleemosynam in
paradiso, unde vivat anima tua, reposuisti, quantum tibi reservasti
unde vivere possit caro tua in mundo. Cum ergo ista diligenter
attenderis, et considerans sapienter, vides te prope totam libram
carni tuae servasse in mundo, et unam unciam reposuisse in coelo;
erubesce, et cito ad poenitentiae medicamenta confuge: quia incoeptum
in te ipsum judicium judicasti. Aliud verum dixisti, et aliud
operibus perfecisti: quia totum carni non solum fideliter, sed etiam
infideliter deputasti. Nescio si apud te periclitetur judicium tuum,
quando inter animam et carnem tuam iniqua sunt judicia tua. Et ubi te
justum invenire potero, quem in te ipsum iniquum esse cognosco? Et
tunc certe nutrimus carnem, ornamus carnem, aliquoties inebriamus
nos, et nimium deliciose pascimus carnem, quam, velimus nolimus,
post paucos menses aut annos vermes devoraturi sunt in sepulcro; et
contemnimus animam quae Deo ab Angelis praesentatur in coelum. O
quam dura erit animae peccatrici, et quam intolerabilis hora illa,
quando viderit bonam animam requiem recipere in paradiso, se vero
torqueri in aeterno supplicio. Ergo considerate, fratres charissimi,
si non majorem, certe vel aequalem partem animae faciamus. Non enim
foris in corpore, sed intus in interiori homine facti sumus ad imaginem
Dei. Caro enim nostra de limo terrae formata est. Numquid justum
est, ut limus terrae imagini praeponatur? Caro enim debet servire,
et anima imperare. Ista debet exercere imperium, et illa subjecta
servitium. In omnibus christianis bonis anima dominatur, et caro
servire compellitur. In peccatoribus vero et amatoribus hujus mundi,
inverso, imo perverso ordine caro erigitur, et anima humiliatur; illa
deliciis pascitur, et ista fame torquetur; illa luxuriatur in vestibus
pretiosis, et ista vix in veteribus involvitur pannis: et si peccatis
fuerit obnoxia, aeterno Judici praesentatur, et tunc vera ejus
ignominia apparebit. Nam cum anima in corpore suo caput esse debeat,
quicumque carnem deliciis aut voluptatibus nimium erigit, nutrit,
fovet et palpat, animam vero despicit et contemnit; pedes levat in
alto, et caput imprimit in profundo. Et qualis est in oculis
hominum, qui inversis pedibus ambulare videtur, talis est in oculis
Angelorum, cui caro propria dominatur. Sicut ergo supra dixi, fecit
nos Deus ad imaginem et similitudinem suam: et cum deberet in nobis
homo interior dominari, in tantum Deum contemnimus, ut imaginem Dei
miserabili limo servire faciamus: et hoc est iniquum judicium, ut
carnem nostram animae praeponamus. Sed hoc omnes homines recto judicio
non faciunt. Multi enim sunt honesti, sobrii et humiles,
misericordes, casti, in quibus anima tenet imperium, et caro subjecta
servit. Et ideo rogo vos, fratres, attendat unusquisque conscientiam
suam: et si dominatur caro, cito erigat dominam, et stimulet
ancillam: ut non caro vincat animam, et ad luxuriam trahat; sed
magistra carnem suam regat, et per vias castitatis et justitiae ducat.
Qui vero in se sentit animam dominari, teneat cum Dei adjutorio
disciplinae continentiam, et per freta pelagi hujus mundi ita navigium
corporeum, veritate gubernante, contendat, ne inter fluctus justitiae
naufragium incautus incurrat. Ut enim agnoscatur, quod ex nobis in
veritate anima dominetur, de substantia nostra victum nobis
sufficienter et vestitum simplicem reservemus, et quidquid amplius
Deus dederit, animae in aeternam beatitudinem per eleemosynam pauperum
reponamus: ne forte cum carnem nostram ornamentis componimus, et
multis deliciis saginamus, partem cum illo divite purpurato, et non
cum Lazaro habeamus. Scitis enim, ut in Evangelio frequenter
audistis, quod dives ille qui epulabatur quotidie splendide, et
purpura induebatur et bysso, post de corpore exiit, et sepultus est in
inferno, et ibi inter flammas aquae guttam et locum refrigerii
requisiit, et invenire non meruit. Ecce cujus caro luxuriatur et
epulatur in saeculo, quales divitias inveniet in inferno. Lazarus
vero qui nec divitias nec ornamenta habuit in saeculo, post mortem in
sancti Abrahae requievit gremio. Sicut ergo supra dixi, fratres
charissimi, refrenemus gulam nostram, et victum et vestitum simplicem
carni nostrae in hoc saeculo praeparemus, ut remaneat aliquid quod in
futuro saeculo animae reponamus. Quod peritura gula cupit, reservet
eleemosynae. Ornamenta quae luxuria ac suavitas requirit in mundo,
misericordia et veritas reponat in coelo. Si ornati volumus esse,
quaeramus ornamenta unde nemo ornatur indignus. Si delicias
concupiscimus, non quaeramus carnales ac transitorias, ex quibus
stercora conficiuntur in mundo, sed magis spirituales et aeternas,
unde Angeli epulantur in coelo. Et si forte quaeris quae sint illae
deliciae, audi Apostolum dicentem: Quod nec oculus vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se (I Cor. II, 9). Adhuc quaeris et interrogas,
quid sit hoc? Si vis verum agnoscere, Deus est deliciae tuae,
requies tua, sanitas tua, gaudium tuum, felicitas tua, refrigerium
tuum, amoenitas tua, et quidquid sancte possit desiderare anima tua,
totum tibi Deus erit. Sic beatus Apostolus dicit: Et erit Deus
omnia in omnibus (Id. XV, 28). Avare, audi me; quid tibi
sufficit, si Deus tibi non sufficit? Si ergo ista omnia
desideratis, paradisi requiem quaerite, pro aeterna beatitudine
suspirate, unde non exit amicus, ubi non intrat inimicus, unde nec
bonus potest exire aliquando, nec malus ullo modo introire. Ad istam
ergo patriam ornati bonis operibus festinemus, ut dum eleemosynam
pauperibus dederimus, ad coelestia regna pervenire possimus: ad quae
ille nos perducat qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
|
|