|
Liber Sapientiae, fratres charissimi, multis modis commendat nominis
sapientiam: primo, quia hominem a periculo liberat; secundo, quia
conservat liberatum; tertio, quia coronat conservatum. Quomodo autem
liberat, exemplum patet de Noe, quem, cum aqua deleret terram,
liberavit in arca. Quomodo autem conservat, patet de Jacob, quomodo
duxit eum Dominus per vias rectas, et ostendit illi dormienti regnum
Dei. Qui evigilans ait: Vere hic est domus Dei et porta coeli
(Gen. XXVIII, 16, 17). De gloria Dei vero quae
coronat, subditur: Reddet Deus mercedem sanctis suis laborum
suorum, et deducet eos in via mirabili (Sap. X, 17). Isti
enim sunt tres status Ecclesiae: status videlicet poenitentiae,
justitiae, et gloriae. In primo liberat, in secundo conservat, in
tertio coronat Dominus. In primo afficimur, in secundo reficimur,
in tertio perficimur. In primo est labor et dolor, in secundo sapor
et decor, in tertio gloria et honor. Verumtamen quia de his statibus
frequentius fratribus nostris canonicis frequens fuit lectio et
exhortatio, et in mensa quotidiana disputatio; fortasse in corde
dicetis, Taedium est tantum de hoc nobis audire, quia etiam obsequium
oportet, ut nos decet, reverendo Valentino episcopo exhibere. Sed
non pigeat vos, fratres, me supportare. Quod si taedium vobis
esset, ad fratres meos confugiam, qui me audire tota mente et toto
affectu desiderant. Nam verbum notum et antiquum, novum aliquando
fieri potest. Cibus etiam diu masticatus citius digeritur. Ut ergo,
fratres, distinctio trium statuum clarius elucescat, conatus eis
accommodemus in hunc modum. In statu poenitentiae caecum reducit
Dominus per vias duras, et promittit illi regnum Dei Patris sui.
In statu justitiae justum deducit Dominus per vias rectas, et
ostendit illi regnum Dei. In statu gloriae justum et sanctum educit
Dominus in via mirabili, et introducit eum in regnum Dei. Ecce,
fratres, quomodo reducitur caecus de invio ad viam, de exsilio ad
patriam, de mansione ad mansionem, de virtute ad virtutem, de
corporis carcere ad aeternam gloriam. Ecce quomodo reducitur caecus ne
sit sine Christo, deducitur justus ut sit Christus cum eo, educitur
sanctus ut ipse sit cum Christo. O fratres mei, ecce quomodo esse
sine Christo miserum est, Christum secum esse tutum est, esse cum
Christo beatum est. Non enim existimandum est idem esse, secum esse
Christum, et esse cum Christo. Apostolus enim habebat secum
Christum, dum dicebat, Non ego solus sum, sed gratia Dei mecum est
(I Cor. XV, 10). Nondum erat cum Christo, dum dissolvi
cupiebat, et esse cum Christo. Latro secum habet Christum, cui
promittebat Christus, Hodie mecum eris in paradiso (Luc.
XXIII, 43). Reducitur itaque caecus per vias duras. Sane
durum est relinquere consueta, durius aggredi inconsueta; sed
durissimum est in fornace decoqui continua, in qua necesse est ut
decoquatur taliter, ut velut carnes possit amputari, et velut virga ad
omnem modum revolvi. Istae sunt viae peccatoribus durae super omnia
dura, amarae super omnia amara, odiosae ut mors. Quae sunt istae
viae, fratres, nisi relinquere quae mundi sunt? O quam durum est, o
quam mortale videtur, o quam amarum, relinquere quae mundi sunt! Sed
quia dura, quia amara, quia poenosa; ideo centuplum accipies, et
vitam aeternam possidebis. Eia, milites, surgite jam, quia diu
dormistis: armate vos contritione cordis, confessione oris,
afflictione carnis; quia ecce veniet Salvator, et non tardabit.
Ecce jam in janua est, ecce jam te vocat, ecce te venire compellit.
Sed dices, o miser, In contritione est dolor, in confessione
rubor, in afflictione labor; quid ergo faciam? Eia, o miles
Christi, civis coelorum jam denuntiaris ab illo qui super te est,
ipse qui laborem et dolorem considerat. Verumtamen quanto duriora,
tanto utiliora tibi erunt. Verumtamen certa valenter dum potes,
quoniam reposita est tibi corona justitiae, quam reddet tibi Dominus
in illa die justus judex. Postquam autem caecus factus est videns,
impius justus; tunc Deduxit Dominus per vias rectas (Psal.
CVI, 7), cantare poterimus, fratres. Sunt enim, fratres, ut
scholares nostri vacui non recedant, tres species rectitudinis. Aliud
est enim regi, aliud dirigi, aliud corrigi . Nam propheta dicebat,
Dominus regit me, et nihil mihi deerit (Psal. XXII, 1). Et
iterum, Dirige in conspectu tuo viam meam (Psal. V, 9). Et
iterum, In quo corrigit adolescentior viam suam (Psal.
CXVIII, 9)? Et iterum, Mane, inquit Isaias, erigit mihi
aurem (Isai. L, 4). Res enim, fratres, inanimata proprie
dicitur regi, ut currus et navis. Res sensata praeter rationem
dirigitur, ut equus et mulus quibus non est intellectus. Res
rationalis corrigitur, scilicet corde regitur, ut homo. Justus vero
erigitur, ut sapiat quae sursum sunt, et quaerat. Sic enim volebat
Jeremias, dum dicebat, State in viis vestris, et considerate quae
sit via aeterna (Jerem. VI, 16). Daniel ad majestatis
visionem prostratus audivit ab Angelo, Sta super pedes tuos (Dan.
X, 11). Quod tamen si non credis Prophetae, crede poetae,
scholaris perverse, cui Deus os sublime dedit, coelumque videre
jussit (Ovid. Metam., lib. 1, vers. 85, 86): a quo dum
quaereret tyrannus et diceret, Quare te Deus fecit? respondit, Ut
contempler coelum et coelorum numina. Factus est enim homo in terra,
non ad terram, sed ad coelum: et factus est de terra non propter
terram, sed propter coelum. Quis fidelium plus dixisset, fratres,
aut probabiliori argumento, nescio. Numquid etiam animal mutum et
brutum novit argumentum aegritudinis suae? Numquid leo infirmans,
animal quod simia dicitur, quaerit, qua devorata mox convalescit?
Numquid etiam simia aegrotans quaerit sanguinem canis, ursus
formicas, leopardus capreas, vitis serpentes ferculum? Homo vero
attritus in physica, haec omnia ignorare videtur. Unumquodque enim
felicitatem affectat: sed si homo affectat, opere tamen affectare non
videtur. Quaere ergo, o homo, coelum ad quod factus es: noli
quaerere philosophiam, quoniam ad philosophiam factus non es, nec
expedit tibi scire quae sunt super terram, sed tantum quae sursum
sunt. Sta igitur super pedes tuos, sta in viis tuis naturalibus, ad
quas factus es, et dirige eas, si necesse est in dando et dimittendo.
Date, et dabitur vobis. Et tunc Dominus tibi dicet, Amice,
ascende superius; intra in gaudium Domini tui. Sed dicet quis,
Quomodo et qualiter egredietur spiritus de corpore? Numquid Salomon
hoc ignorare videtur, dum se dixit penitus ignorare viam aquilae in
coelo (Prov. XXX, 18 et 19)? Quomodo ergo Deum videt,
quomodo angelum, quomodo se ipsum, quomodo spiritum alium bonum vel
malum? Super hoc hodie ille magnificus philosophus admiratur. Nam in
libris de Animalibus, quinque sensus corporis communes esse nobis ad
usum cum brutis posuit, non ad oblectamentum. Homo in omnibus
delectatur: pecus vero tantum in duobus delectatur, scilicet in gustu
et tactu; in aliis vero movetur quandoque et excitatur, sed non
delectatur. Unde ergo est, quod spiritus egressus a corpore, duos
quos habet communes cum bestiis penitus amittit. Non enim gustu vel
tactu utitur vel oblectatur: sed alios tres ad usum retinet et
oblectamentum. Mirabile tamen videtur ei, scilicet quod spiritus sine
corpore sensibus corporis utatur. Quod tamen philosophus si forte
plane non intellexit, verum est tamen, et omnino verum et
irrefragabile, quia spiritus liber videt Deum, delectatur in Deum,
ne semper sibi dicatur: O anima, ubi est Deus tuus? Audiet etiam
Angelos cantantes et jubilantes. Videbit etiam et audiet, Esto
super quinque civitates, id est, beatitudines, et sic unicuique
secundum opera sua. Et si dicetur a nobis, Domine, quid facies,
quando haec omnia meruimus a te largiri? porro respondebit ille magnus
paterfamilias, velut Alexander militi petenti munus, cui civitatem
dedisse fertur: Si tu tamen non es dignus tanta recipere, ego tamen
sum dignus et potens tanta donare. Angeli, fratres, mirabuntur non
modicum de operibus Dei in conjunctione animae et carnis in homine, in
conjunctione hominis et Verbi in Christo, in conjunctione hominis et
Dei in coelo. Nam dicturus est Dominus, Pater, volo ut sint unum
nobiscum, sicut ego et tu unum sumus (Joan. XVII, 11). De
prima admirantur, ubi unum uni jungitur; de secunda plus, ubi unum
duobus jungetur; sed de tertia plurimum, ubi unum tribus in Trinitate
jungetur. Haec autem generaliter exposita, spiritualiter tamen ad
commemorationem hujus sancti episcopi Valentini trahi possunt: qui dum
esset catechumenus annorum decem et novem, ad Baptismum pervenit: et
sic reduxit eum Dominus per vias rectas: postmodum deduxit eum
episcopum per vias duras poenitentiae: postmodum eduxit eum per viam
admirationis et gloriae. Sic ergo post eum curramus, fratres, ut
comprehendamus bravium aeternae vocationis in die illa, cum venerit
Jesus Filius Dei, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
in saecula saeculorum. Amen.
|
|