|
Propitio Christo, fratres charissimi, ita lectionem divinam avido et
sitienti corde semper excipiatis, ut nobis spirituale gaudium de vestra
fidelissima obedientia faciatis. Sed si vultis ut vobis Scripturae
sanctae dulcescant, et secundum quod oportet divina praecepta
proficiant, subtrahite vos aliquibus horis occupationibus mundi;
quibus etiam in domibus vestris divina eloquia relegentes, ad integrum
vos Dei misericordiae consecretis; ut in vobis illud feliciter
impleatur, quod de beato viro scriptum est, quia in lege Domini
meditabitur die ac nocte (Psal. II, 1): et illud, Beati qui
scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum: et illud,
In toto corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal.
CXVIII, 2, 11). Sicut enim, ut ipsi audistis, ille qui
in corde suo abscondit eloquia Dei, non peccat; ita et ille qui non
abscondit, peccare non cessat. Si enim negotiatoribus non sufficit de
una tantum merce lucra conquirere, sed plures merces comparant, ex
quibus substantiam suam augeant; et agricolae diversa genera seminum
conantur inserere, unde sufficientem cibum sibi et suis valeant
praeparare: quanto magis in spiritualibus lucris non vobis debet
sufficere, quod in ecclesia lectiones divinas auditis, sed in domibus
et in conviviis vestris, et quando dies breves sunt, etiam aliquibus
horis in noctibus lectioni divinae debetis insistere, ut in horreo
cordis vestri spirituale possitis triticum comparare, et in thesauris
animarum vestrarum Scripturarum margaritas recondere; ut cum in die
judicii ante tribunal aeterni Judicis venerimus, sicut dicit
Apostolus, vestiti, et non nudi inveniamur (II Cor. V, 3)?
Et illud, fratres charissimi, diligenter attendite, quia Scripturae
divinae quasi litterae sunt de patria nostra nobis transmissae. Patria
enim nostra paradisus est, parentes nostri sunt Patriarchae et
Prophetae et Apostoli et martyres: cives enim sunt Angeli, rex
autem noster Christus est. Quando enim peccavit Adam, tunc in ipso
velut in exsilium hujus mundi projecti sumus: sed quia rex noster plus
quam cogitari vel dici potest pius et misericors est, Scripturas
divinas velut invitatorias ad nos per Patriarchas et Prophetas
dignatus est mittere, quibus nos ad aeternam et principalem patriam
invitaret. Et cum Scripturas ejus rebelli spiritu fragilitas humana
contemneret, dignatus est per se ipsum descendere, et nos de tyrannide
et de superbia diaboli liberare, et ad veram humilitatem exemplo nos
suae mansuetudinis provocare, de potestate etiam antiqui serpentis per
passionis injuriam liberare , ad inferna descendere, et antiquos
sanctos, qui originali peccato obnoxii tenebantur, eripere, in altum
ascendere, Spiritum sanctum, qui nos contra omnes insidias diaboli
confortaret, de coelis mittere, Apostolos etiam suos, qui regnum
Dei per universum mundum evangelizarent, dirigere. Et licet nos non
solum superbos, sed etiam impios, non solum originalibus, sed etiam
actualibus peccatis obnoxios invenisset; totum tamen, nemine
supplicante, dimisit: et non, sicut merebamur, multis catenis vel
compedibus oppressos ad exercenda laboriosa opera nos traxit, sed magis
pro ineffabili pietate, ut cum illo regnemus, clementer ac
misericorditer invitavit. Cum haec ita sint, fratres charissimi,
quid de se cogitant servi, qui ita praesumunt Domini sui praecepta
contemnere, ut nec ipsas invitatorias litteras, quibus ad regni
beatitudinem eos invitat, dignentur relegere? Quomodo enim si aliquis
nostrum ad procuratorem suum litteras dirigat, et ille non solum non
impleat quod praecipitur, sed etiam ipsa jussoria relegere dedignetur;
non indulgentiam, sed poenam, non libertatem accipere, sed carcerem
merebitur sustinere: ita ille qui divinas Scripturas de patria aeterna
transmissas dissimulat legere, timere debet ne forte praemia aeterna
non accipiat, sed etiam poenam perpetuam non evadat. Nam in tantum
periculosum est nobis divina praecepta non legere, ut propheta
lugubriter clamet, Ideo captivus ductus est populus meus, quia non
habuit scientiam: qui autem ignorat, ignorabitur (Isai. V,
13). Sine dubio qui Deum per divinam lectionem in hoc saeculo
dissimulat inquirere, et Deus illum in aeterna beatitudine
dedignabitur agnoscere: et timere debet ne clausis januis cum stultis
virginibus foris exclusus mereatur audire, Nescio vos (Matth.
XXV, 12): Non novi vos, discedite a me, operarii iniquitatis
(Luc. XIII, 27). Quid est, Nescio vos, Non novi vos?
Quomodo eos nescit, quos in ignem mittit? Ideo utique, quia, sicut
jam dictum est, qui eum in hoc saeculo legendo nolunt intelligere, in
die judicii illos Deus dedignabitur agnoscere. Et illud quod in
Salomone scriptum est, non negligenter, sed cum grandi sollicitudine
ac timore debemus audire. Qui, inquit, obturat aurem suam ne audiat
legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9).
Debet prius ipse audire Deum, qui vult exaudiri a Deo. Nam qua
fronte vult ut Deus eum exaudiat, quem in tantum despicit, ut ejus
praecepta legere dissimulet? Et illud quale est, fratres charissimi,
quod nonnulli christiani, et, quod pejus est, aliquoties etiam
clerici, quando iter acturi sunt, et panem et vinum et oleum et
diversas expensas sibi ordinant praeparari; et cum tanta unusquisque in
terreno itinere praeparat unde vivat caro sua, unum libellum legere non
curat, unde hic et in aeternum reficiatur anima sua? Et cum duos
homines in se habeat, interiorem ad imaginem Dei factum, et
exteriorem de limo terrae formatum; tantam sollicitudinem pro corpore,
quod in sepulcro a vermibus devorandum est, habere videtur; interiorem
vero hominem, qui ad imaginem Dei factus est, tanquam vile mancipium
sine pabulo verbi Dei fame et siti cruciare cognoscitur. In tantum
enim Deum negligit, ut in se imaginem ipsius despiciat et contemnat.
Haec ergo, fratres charissimi, sapienter et utiliter cogitantes,
quantum possumus, otiosis fabulis et detractionibus ac scurrilitatibus
cunctis finem studeamus imponere, et totis viribus de impedimentis
mundi istius fugiendo, aliquas horas quaerere, in quibus pro salute
animae nostrae orationi vel lectioni possimus insistere: ut in nobis
impleatur illud quod scriptum est, Qui docti fuerint, fulgebunt sicut
stellae in perpetuas aeternitates (Dan. XII, 3). Quod ipse
praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat
Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|