SERMO LVIII . DE EO QUOD NIHIL SIT GLORIA MUNDI.

Apostolica lectio, fratres charissimi, hunc sonitum reddidit: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui utuntur mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 29, 31), et sicut fur, dies Domini ita veniet. Itaque, o anima quaecumque audis et legis, consilium te juvet sanctissimi Danielis dicentis: Consilium meum accipe, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Quod consilium si neglexeris, ad coelum sine causa pulsas. O anima quae intra carnis parietes fragiles habitas, vigila, inquit, et pulsa, pete et roga: pulsanti tibi et petenti aperietur, dicit Dominus. Et si transieris per ignem, tecum sum, et flamma non comburet te: quae orando si quaesieris, invenies; cum pulsaveris rogando, Christus tibi aperiet januas, ut possessor paradisi introeas. Si adhuc, frater, de fine mundi putas tibi restare aliquid, vel tuum tibi considera finem. Scriptum est: Nudus exivi de utero matris meae, nudus etiam ibo sub terram (Job I, 21). Ergo, frater, nihil tecum attulisti quando ingressus es mundum; nihil tecum tolles cum dimiseris mundum. Audite itaque omnes insipientes in populo, et negligentes aliquando cognoscite. Ite ad sepulcra mortuorum, et videte exempla viventium. Jacent ossa, perit homo , et tamen causa ejus reservatur in die judicii. Fuit et ipse nobis similis aliquando homo in vanitate vivens, in saeculo studens divitiis, multiplicavit agros, plantavit vineas, implens horrea sua in apothecis multis, et laetatus est in abundantia sua: et ecce subito ablata sunt omnia ab oculis ejus. Plaudebat sibi per schemata multa, sericis vestibus indutus, pompas et luxurias sibi adhibens, epularum divitias excolens, saltationes et jocos in ebrietatibus exhibebat, prandia sua cum coena miscebat, et laetitiae suae vix dabat finem: et ecce ablata sunt omnia ab oculis ejus. Ubi ergo abierunt illa omnia? Ubi pompa, ubi schemata, ubi exquisita convivia? Ubi modo sunt illi, qui eum in furibundis agminibus constipabant, qui domi forisque laudabant? Ubi ornatus domorum et pretiosa luxuria vestimentorum? Ubi gemmarum ambitio, et argenti pondus immensum? Ubi postremo ipsa cupiditas, quae cum omnia quotidie quae vult agit, nescit quando totum habet amittere? Ubi sapientia illa et foris excogitata dissertio? Ubi applausus laudum, et adulatio amicorum assidua? Ubi servorum subditi greges et lampadarum radiantia lumina? Ubi antecedentium turba clientium? Transierunt omnia ista ab oculis ejus, et ultra non erit memoria ejus. Jacet in sepulcro redactus in pulverem; defluxerunt carnes ejus quas deliciae nutriebant; abscesserunt nervi a compagibus suis: sola remanserunt ossa, quae servantur in exempla viventium, ut cognoscantur reliquiae mortuorum. Putatur enim requiescere corpus ejus: in inferno habitat anima ejus, et non videbit ulterius lumen. Circumdant enim eum tenebrae multae: tremor et afflictio apprehendunt eum: vermes et ignis consument eum, et fletus non desinet ab oculis ejus. Stridor dentium frequentat eum, eo quod pessimi dolores perurgent eum, et non desinunt poenae ab anima ejus. Poenitet eum modo male vixisse in saeculo, et negligentem fuisse, pietatem et misericordiam non amasse: et modo quaeret eam, et non inveniet; multas divitias possedisse et reposuisse, et non eas erogasse egentibus; perdidisse se tempus poenitentiae, et non correxisse dies suos, ut non incideret in talibus poenis. Exspectat ergo eum resurrectio magna, ut tradat eum pejori judicio. Ibi enim eum conturbabunt Angeli, improperantes quod eleemosynam non amaverit: et ideo misericordia ei denegatur; gehenna ardens eum exspectat, quia in pauperibus cum viveret non exstinxit; ventrem ejus perpetui vermes consument, qui esurientem pauperem non refecit. O quantum valet apud Dominum misericordia, quae in vita hujus saeculi exhibetur; quae dum hic exhibendo delectatur, ad recolligendum in judicio invenitur: sicut in Evangelio dicit, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7)! Currite itaque, dum lucem hujus vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant: facite misericordias in hoc saeculo, quae deleant peccata, ut succurrant vobis in die judicii: quia quod manducatis, perditis, et quod laboratis, relinquitis; quod vero pauperibus erogatis, hoc firmiter possidebitis. Antecedat vos misericordia vestra in die judicii, et ipsa interpellat pro vobis in conspectu Domini: ut misericordes misericordiam consequamini: praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.