|
In omnibus operibus vestris, sacerdotes Dei dilectissimi, semper
memores estote mandatorum Dei, et in omnibus sitis obedientes, ut
digni repromissione per ejus gratiam inveniri possitis: scientes, quod
sine obedientia omnia vacua, et cum obedientia omnia plena charitate
reperiuntur. Obedire igitur vobis necesse est, non tantum bonis et
modestis, sed etiam dyscolis et malis: non tamen quia mali sunt, sed
quia bona observare praecipiunt, quibus obedire debemus. O
venerabilis sanctaque obedientia, salus omnium fidelium, custodia
omnium virtutum; tu coelum aperis, et infernum claudis: tu etiam
Filium Dei ad terram posuisti, et venit inter homines, non ut
faceret voluntatem hominis, sed voluntatem Patris ejus qui eum misit.
Voluntas enim Patris fuit, ut redimeret humanum genus, ut
reconciliaret et creaturam suam quae perierat. Et ut haec voluntas
perficeretur, Filius fuit obediens usque ad mortem. Ut ergo nobis
non esset obedientia laboriosa, exitum praesentis vitae Salvator per
obedientiam terminavit. Jure ergo obedientia omni sacrificio
praeponitur; quia de potestate diaboli nos eripuit, quod nullum legale
sacrificium facere potuit. Nec mirum, si nos peccatores obedientiae
in hac vita subjicimur, quando hanc Mediator Dei et hominum etiam in
morte non deseruit, et ei se subjecit qui per omnia Patri erat
aequalis. Nos autem propter peccatum aliis hominibus subjecti sumus.
Nam natura omnes aequales genuit: sed inaequalitas quae accessit ex
vitio, est ordinata Dei judicio, unde nos oportet obedire hominibus.
Sed per obedientiam nunquam debet fieri malum, etiamsi Angelus vel
Archangelus, Cherubim vel Seraphim tibi praecipiat. Nec etiam ipse
Deus, qui est benedictus in saecula, potest nobis praecipere, quod
toto affectu eum non diligamus. Sed scire debetis, sacerdotes Dei,
quia propter inobedientiam aliquando debet bonum quod agimus
intermitti. Verum quia nonnunquam nobis istius mundi prospera,
nonnunquam jubentur adversa: propterea sciendum est, quod obedientia
aliquando si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando, si de suo
aliquid non habeat, minima est. Nam cum hujus mundi prospera
praecipiuntur, cum locus superior imperatur; is qui ad haec
percipienda obedit, virtutem obedientiae sibi evacuat, si ad haec ex
proprio desiderio anhelat. Rursum cum mundi despectus praecipitur,
cum probra et contumeliae jubentur, nisi haec ex semetipso animus
appetat, obedientiae meritum sibi minuit: quia ad haec quae in hoc
mundo despecta sunt, invitus nolensque descendit. Debet ergo
obedientia in adversis ex suo aliquid habere, et in prosperis ex suo
aliquid non habere. Quod bene ostendimus, si duorum amicorum Dei
facta in medium proferamus. Moyses enim, Deo jubente, ut
Israeliticae plebi praeesset, apud se humilis fuit, et gloriam tanti
regiminis considerans et expavescens, ne hoc reciperet, se humiliter
excusavit. Sed Paulus apostolus Dei revelatione admonitus ut
Jerusalem pergeret, nec ignorabat ea quae ibi pati deberet: unde cum
fideles vellent eum tenere, exclamavit, Ego autem non solum
alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Jesu (Act. XXI,
13). Ecce Jerosolymam pergit, per revelationem adversa
cognoscit, et tamen haec libenter appetit. Moyses autem ad prospera
de suo nihil habuit; quia precibus supplicavit, ne populo praeesset.
Paulus etiam ex suo voto adversa suscepit, quia mala imminentia
cognovit, et ad acriora se praeparavit. Moyses autem gloriam
potestatis voluit declinare, et Paulus dura et aspera voluit
sustinere. Ergo utrorumque servorum Dei virtute instruimur, ut si
obedientiae palmam comprehendere nitimur, prospera mundi ex sola
jussione suscipiamus, et adversa ex devotione complectamur. Ego
autem, sacerdotes Dei altissimi, ut multi vestrum viderunt et audire
potuerunt, veni ad hanc civitatem cum charissimis meis amicis Evodio,
Simplicio, Alipio, Nebridio , et Anastasio. Securus denique
veni; quia sciebam praesulari sanctum senem Valerium. Propterea
securus accessi, non ut haberem in vos potestatem, sed ut abjectus
essem in domo Domini omnibus diebus vitae meae. Nec ut ministrari
deberem, sed ministrare: et pacifice optabam vivere in solitudine,
nihilque divitiarum mecum attuli, sed Dei gratia coadjuvante,
favoratus etiam a sancto sene episcopo Valerio, monasterium in eremo a
gentibus segregatum, multo labore fatigatus aedificavi, et cum
longiori anxietate servos Dei per nemora habitantes in unum
congregavi, et cum eis pariter vivere coepi, secundum modum et regulam
sub sanctis Apostolis constitutam, omnia communiter habentes et
possidentes, viventes in vigiliis et orationibus ultra id quod
explicare possumus. Quorum fama ad aures sancti episcopi Valerii
pervenit, et placuit sibi nos in eremo visitare, et stetit nobiscum
tredecim diebus, donans mihi hortum amoenitatibus plenum in planitie
positum. Et quia a gentibus segregatus erat locus, libenter illum
suscepi, ut aedificarem etiam monasterium fratrum, quos tales
inveneram, quales invenire desideravi. Quo aedificato, placuit ei,
qui me segregavit de utero matris meae et vocavit me per gratiam suam,
mihi dicere, Ascende superius; et sic cum molestia et cum grandi
anxietate factus sum episcopus presbyter. Et quia cum fratribus meis,
ut hactenus feceram, semper corpore habitare non poteram, propterea
intra domum episcopi vos clericos habere volui, et mox vobiscum
secundum formam apostolicam vivere coepi. Placuit autem vobis omnibus
unum in Deo sentire, et omnia communiter possidere. Haec autem
facere voluistis non coacte, sed sponte, et usque ad mortem vivere
sine proprio profiteri voluistis. O presbyter, attende, et
vigilanter attende, quod promittere tuum fuit, sed dimittere non est
tuum. Alligatus es uxori, noli jam quaerere solutionem. Absolutus
es ab uxore, noli jam quaerere uxorem, quia mecum habes causam.
Ligasti te mihi, numquid te compuli? numquid te rogavi ut venires?
numquid applausi promittens haec et illa? Absit omnino. Igitur esto
fidelis, et dabo tibi coronam vitae. Noli mihi resistere, sed esto
usque ad mortem obediens. Noli mihi resistere, quia omnis potestas a
Deo est, et qui potestati resistit, Deo resistit. Non tamen veni,
ut potestatem super vos haberem, sed tantum ut cum fratribus meis
viverem in solitudine. Ecce nunc episcopus sum, et pauperem me esse
non erubesco. Quare? Quia paupertatem servare promisi. Cavete
igitur ne me pauperem derelinquatis. Pauperes mecum esse voluistis;
cavete ne a divitiis capiamini. Voluntas mea fuit, ut semper toto
affectu pauperes simus. Quod et si non fuerimus, haec paupertas quam
foris gerimus, non paupertas, sed grandis miseria existimanda est.
Nolite ergo mihi resistere, quia omnis potestas a Deo est. Non
etiam contemnendae sunt potestates, sive mundi, sive Ecclesiae sint:
quia omnes a Deo ordinatae sunt. Nam Dominus cum leprosos curasset,
eos ad potestatem misit, dicens: Ite, ostendite vos sacerdotibus
(Luc. XVII, 14). Et ad Samuelem, cum sperneretur a
Judaeis, ait Dominus: Non te spreverunt, sed me (I Reg.
VIII, 7). Et ad Moysen: Homo quicumque fecerit superbiam in
sacerdotem, aut in judicem, morietur (Deut. XVII, 12).
Cavete ergo, sacerdotes, ne aliquis vestrum audeat insurgere contra
praepositum vel presbyterum, qui omnium vestrum curam gerit. Ipsi
enim positi sunt in Ecclesia ad nostram utilitatem, ut provideant quid
agere debeamus, ut etiam pro nobis rationem Deo reddant, et unitatem
Ecclesiae custodiant : de qua Dominus nos voluit esse sollicitos, ne
tanquam oves non habentes pastores per diversos errores ab unitate fidei
divisi essemus. Sicut enim unus est Dominus et unus pastor, sic et
unum ovile esse voluit. Propterea noluit Dominus scindi tunicam
inconsutilem quae integra erat, quia non patitur Ecclesiae violari
unitatem. Ideo Paulus ait; Obsecro, fratres, per nomen Domini
Jesu Christi, ut non sint in vobis schismata; sed servate unitatem
spiritus in vinculo pacis (I Cor. I, 10). Nam sicut multi
radii procedunt ab uno sole, et tamen unum lumen est; ita et nos multi
ab uno capite procedentes, omnia pacifice et communiter possidere
debemus. Insurgunt enim frequenter inter nos tempestates inimicorum,
volentium nostras concordias dissipare, et discordias seminando unionem
pacis exstinguere. Aggrediuntur nos frequenter leones teterrimi, ut
caput feriendo, membra saltem moveantur terrore. Et, quod gravius
mihi est, non solum a malignis spiritibus saepe mala patimur, sed
etiam a domesticis dilaniamur; et frequenter pejora sunt intrinseca
bella a quibus non cavetur, quam forinseca quae praevidentur. Ecce
enim Abel justus a domestico fratre occiditur, Esau fratrem fugientem
persequitur, Joseph a fratribus venditur, et a discipulo Salvator
traditur. Haec omnia mala facta sunt, quia obedire neglexerunt.
Similiter hoc accidit Januario nostro, qui columna obedientiae et
paupertatis inter nos esse videbatur, cujus perditionem frequenter
flere et ululare debemus. Nam ad nos cum lacrymis venit, et
paupertatem quamdiu viveret servare promisit: et tamen vineam et agrum
nobis ignorantibus in saeculo possidebat . O professio mortifera! o
proditoria promissio! Ore dicebat quod corde odiebat. Sanctum
credebamus, qui omnibus pejor erat. Et sic annis undecim et amplius
Januarius noster, ut vidistis, et audistis, male vixit, et male
moritur. Quare vel quomodo male vixit? Quia quod suum erat, secrete
tenuit. Quomodo etiam male moritur, nisi quia in fine se non
cognovit, et obstinatus in suo sensu nobis testamentum fecit, et
filium quem habebat in saeculo ditavit ? O utinam saltem in fine hoc
nobis dixisset, ut orantibus nobis veniam impetrasset: sed nec
confessus fuit, nec eum fecisse poenituit; propterea de meis non est,
nec dum viveret erat. Ligate igitur manus cadaveris ejus, ponentes in
panno ligatos centum et undecim siclos, quos in pariete cellulae
retinebat, flentes et dicentes, Pecunia tua tecum sit in perditionem
(Act. VIII, 20). Non enim licet nobis servis Dei eam
collocare vel ponere in victu vel in vestitu vel in opere monasterii,
quia pretium damnationis est. Eia igitur, sacerdotes Dei, cavete ne
deficiatis in tentationibus, cavete ne rebelles mihi sitis publice vel
occulte. Sitis mihi fideles, sitis mihi et obedientes. Et si vobis
grave est et molestum, egredimini foras, pergite ad fratres meos, et
discite ab eis, quia mites sunt et humiles corde, pauperes spiritu et
filii obedientiae. Egredimini foras, et quid estis, et quid ipsi
sint considerare vos volo. Numquid et vos tales estis quales et ipsi
sunt? O utinam tales essetis, quales et ipsi sunt! Vos enim
voratores, et ipsi summae sobrietatis; vos discursores civitatis, et
ipsi visus hominum fugiunt; vos impudici, et ipsi casti; vos
derisores, et ipsi ferventissimi oratores; vos pellibus cuniculorum
vel variorum ornati inceditis, et ipsi ovino colore nigerrimo
asperrimoque induti sunt, praeter ea quae intrinsecus sunt. Vos
delicate pasci summe curatis, carnes varias affectantes; et ipsi
postquam eremum intraverunt, nunquam carnes sumpserunt. Vos vina
electa et inebriantia quaeritis; et ipsi pusillum aquae recipiunt.
Vos balteis militum mundo apparere desideratis; et ipsi zonis
camelorum renibus succincti more Eliae et Joannis sunt decorati . O
vinea mea electa, ego te plantavi, cave ne convertaris in
amaritudinem; te deprecor, ne me pauperem dimittas, et Januarium
divitem sequaris. O vinea felix, cujus botrus summe pertimesco ne sit
in fine amarissimus; o quid faciemus tunc in die illa calamitatis, in
qua Deus Pater dicet Filio, Voca operarios, et redde illis
mercedem (Matth. XX, 8)? Tunc ante judicem audietur vox
rebellionis vestrae quid promiseritis, et quomodo ea servare
voluistis. Fugere mundum, et quae mundi sunt contemnere promisistis;
et ecce jam rebelles totis affectibus in mundanis praeoccupati estis.
Cur ergo murmurastis, si in his paschalibus diebus praesentialiter
vobiscum non fui? Placuit enim mihi segregare me a vobis, et pergere
ad fratres meos in solitudine, quos, ut frequenter dixi, tales inveni
quales invenire desideravi. Cur ergo turbamini? Numquid ipse vere
pauperes? Numquid obedientes? Numquid mundum et pompas ejus
conculcaverunt? Numquid in forma vivendi vos multo tempore
praecesserunt? Numquid vere fratres mei et patres sunt? Numquid per
eorum exempla ad viam veritatis perveni? Numquid eos semper dilexi,
et eorum sanctam conversationem semper desideravi? Numquid etiam per
Simplicianum Liguriensem in fide instructus sum? Cur ergo
murmuratis? Cur de mea absentia dolorem habere ostenditis? Facite
quae placita sunt mihi; et tunc, ubicumque fuero, vobiscum ero usque
ad consummationem saeculi. Decreveram enim cum eisdem rusticanis meis
in charitate humiliter habitare usque ad festum sanctae Ascensionis
Domini, nec ad vos redire optabam, quousque vos emendatos esse
cognovissem. Sed quoniam Fortunatum adversarium ad partes occulte
velut lupum pervenisse jam sentio, ideo compulsus reversus sum ad vos
cupiens illum videre, et cum eo pariter disputare, et illum conculcare
Domino auxiliante, qui totis viribus dissipare conatur et jugulare
filios, quos peperi in visceribus charitatis. Orate igitur, et nos
vobiscum orare volumus, desinentes de mea absentia amplius litigare.
Orate et nolite deficere, ut Fortunatum Manichaeorum presbyterum,
sicut publice sanctae fidei christianae insidiatur, ita et nos cum suis
Dei gratia coadjuvante publice eum superare possimus. Orate sine
intermissione, ut manere digne possitis in vocatione clericorum, qua
per gratiam Dei vocati estis: ut dum vocabimini ad mercedem in die
novissimo, non sicut ficus absque fructu maledicamini et succidamini,
et in ignem mittamini, tanquam destructores legis terram occupantes et
pereuntes in iniquitatibus vestris. Adjuvet autem vos ipse Deus ad
perficiendum mirabilia de lege sua, qui est benedictus in saecula.
Amen.
|
|