|
Frequenter diximus, fratres charissimi, quod semper Christiani
persecutionem patiuntur. Mundus iste in maligno positus est.
Adversarius noster diabolus regnat in mundo; et nos putamus quod non
patiamur persecutionem? Quae enim res non persequitur christianum?
Omnia quae in mundo sunt, persequuntur Christianum. Miramur, si
nos persequuntur alii, si Christo servire voluerimus? Et parentes
nostri nos persequuntur. Quicumque dissimilis est nostri, persequitur
nos, et odio nos habet. Miramur, si alii nos persequuntur? Ipsum
corpus nostrum nos persequitur. Si comedero paululum, et corpusculum
robustum fuerit, sanitas corporis mei persequitur animam meam.
Quocumque me vertero, persecutio mihi est. Si videro mulierem,
oculus meus persequitur me; cupit enim interficere animam meam. Si
videro divitias, si aurum, si argentum, si possessiones, quodcumque
videro et desideravero, hoc persequitur animam meam. Non putemus
tontum in effusione sanguinis esse martyrium: semper martyrium est
Christianis et religiosis . Adolescentulum libido persequitur: vult
libido effundere sanguinem animae. Quando periclitatur anima tua, et
quasi in periculo constituitur, tunc stat Dominus Jesus a dextris
Patris, et pugnat pro adolescentulo suo. Si ergo sunt martyria in
pacis tempore, sunt et negationes. Nemo ergo dicat non esse
martyrium. Et martyrium est, et negatio. Ego hodie qui videor esse
monachus, si rupero propositum meum, Christum negavi. Et si in pace
Christum nego, in persecutione quid facerem? Non torqueor neque
exuror, et denego: si torquerer et exurerer, quid facerem? Qui in
persecutione negat, habet veniam plagae: pro illo precantur sancti.
Quid enim dicit? Volui pugnare, caro mea in colluctatione defecit;
non cessit animus, sed cessit corpus; aliud mens cogitabat, aliud
corpus compellebat: et tamen non habet excusationem. Nulla enim est
plaga quae debeat ab amore Christi separare. Quid enim tibi dicit?
Hoc est, in incendio ardebas, in equuleo pendebas, propter me
torquebaris: et dicis, Non potui sustinere tormenta. Et quomodo
sustinuit Petrus, quomodo Paulus, quomodo caeteri martyres
sustinuerunt? Ea habuerunt corpora quae et tu habes? O monache, qui
jejunium fugis, putas ignem effugere? Hoc ergo dico, quoniam omni
tempore sunt martyria, sunt et persecutiones . Denique Apostolus
quid loquitur de viduis, quae secundos duxerunt maritos? Quid dicit?
Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim.
V, 12). Viduae quid dicit? O vidua, antequam mihi promitteres
quod esses vidua, in tua erat potestate ut nuberes: ex quo tempore
confessa es ut mihi permaneres, ex eo tempore mea esse coepisti; si
volueris secundum maritum ducere, me contempsisti, adultera es, quia
mihi jam juncta eras . Sic et tu monache, antequam promitteres, in
tua erat potestate facere quod volebas. Vox tua ligavit te mihi: quis
te compulit? Numquid necessitatem feci? Nonne liber eras? In
potestate tua fuit promittere. Promisisti, meus esse coepisti: meum
nolo dimittere; non tibi licet dimittere quod promiseras. Promittere
tuum fuit, dimittere non est tuum. Si me dimiseris, non habeo te in
eo gradu, in quo prius habui. Primum liber eras, eras quidem de
familia mea: non eras ante oculos meos, non eras de ministris meis,
sed tamen de familia mea eras; non eras mecum, sed tamen meus eras.
Ex quo mihi militare coepisti, si recesseris, non habeo te de
familia, sed quasi fugitivum. Hoc totum quare dico? Quoniam in
nostra erat potestate promittere servitutem Dei et obedire; non est in
nostra potestate dimittere. Promisisti? Praemium tuum habes.
Negasti? Poenam habes: utrumque propter confusionem tuum est.
Diximus, atque iterum dicimus: Promisisti? Praemium habes.
Dimisisti? Poenam habes. Utrumque tuum est, elige quod velis.
Habes viam mortis et vitae, ingredere quam volueris. Hoc totum dico
vobis, fratres charissimi, ne quis de vobis putet se habere liberam
potestatem, et dicat, Ergo illi qui uxores habent, qui sunt in
civitatibus, qui militant, qui negotiantur, ergo totus mundus in
periculo est, soli monachi salvantur. Non est nostra et illorum aequa
conditio. Illi scientes imbecillitatem suam non promiserunt facere
quod non potuerunt. Illi quidem christiani sunt. Sed est christianus
quasi saecularis, et quasi negotiator; et christianus quasi miles.
Et Cornelius centurio miles fuit, sed salvatus est. Ego qui
monachus sum, qui desivi esse saecularis, et factus sum monachus; aut
monachus salvus ero, aut aliter non salvabor: non est aliud medium.
Si voluero dimittere vitam monachi et sequi saecularem, non habebit me
Dominus quasi saecularem, sed quasi praevaricatorem. Non ergo licet
nobis dimittere quod habemus in proposito. Dicat aliquis, Quid
facio, si peccavi in isto proposito, qui factus sum nec saecularis nec
monachus? Aliquis peccat peccato majori? cupit emendare? Ergo hoc
dico, Non nobis licet dimittere quod habuimus propositum, licet
dignitatem propositi perdideris . Si peccasti in vita monachi
constitutus, esto poenitens quasi monachus: non quasi saecularis, sed
quasi monachus. Aliquis dicat, Fugi dominum meum, ne me caedat:
semper fugere debeo? Si te poenitet quod fugisti, debes reverti ad
dominum tuum. Nemo dicat, Poenitet me quia fugi, et debeo semper
fugere. Sive sancti simus, sive peccatores simus, nobis non licet
mutare propositum. Si sanctus es, beatus es monachus: si peccator
es, miser es monachus. Non licet mutare propositum, licet dignitatem
propositi perdideris. Haec quidem in commune loquor: et quod vobis
loquor, mihi quoque loquor, ne quis se putet habere potestatem mutare
propositum . Rem vobis dico novam: quasi in comparatione dico, non
quasi hoc praecipiam. Fac duos monachos corruisse; hoc est, uterque
peccaverit. Alius de ipsis, verbi causa, saecularem duxit uxorem,
et dixit, Non possum sustinere, non possum monachus perseverare.
Alius vero qui peccaverat, intellexit suum peccatum; nulli
confitetur, plangit tamen quod fecit, die noctuque Domini
misericordiam deprecatur. Non dico quia bene fecerit quod peccavit:
ad comparationem tamen ejus qui publice sceleratus est, iste sanctus
est. Hoc totum quare dico? Non ut spem peccatoribus dem, aut per
ipsam spem dem occasionem peccandi; sed dico, etiam quicumque
peccaverit, non ei licet mutare propositum. Dominus autem est potens
me et vos ab omnibus insidiis diaboli liberare totos, cui est honor et
gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|