|
Si praemia aeternae vitae volumus promereri, praecepta Dei totis
viribus satagamus custodire. Praecepta namque Dei nolentibus gravia,
volentibus sunt levia, sicut ipse ait: Jugum enim meum suave est, et
onus meum leve (Matth. XI, 30). Audiamus Dominum et
Salvatorem nostrum praecipientem nobis, et suo exemplo admonentem.
Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis
sum, et humilis corde (Ibid., 29). Quid est jugum Dei super
se tollere, nisi sanctae obedientiae praecepto seipsum propter Deum
subjicere? Mitis autem est, qui omnes injurias et contumelias, quae
sibi illatae fuerint, aequanimiter tolerat, qui eam apostolicam
sententiam opere tenet, qua dicitur, Non reddentes malum pro malo,
vel maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes (I Petr.
III, 9): et iterum, Noli vinci a malo, sed vince in bono
malum. (Rom. XII, 21). Humilis vero est, qui eligit
abjectus esse in domo Dei, et omnes sibi praeferre, qui se semper
pulverem et cinerem esse penset, et in cunctis quae agit servum se
indignum, non solum verbo, sed opere, cogitatione, et omni
conversatione sua semper se abjicit et contemnit. Talis procul dubio
ad servandam disciplinam atque obedientiam est idoneus, nec potest
perire a via justitiae, neque declinare ad dexteram sive ad sinistram:
quia in eo quod mitis est, nulla adversitate frangitur; in eo autem
quod humilis est, nulla prosperitate vel gloria elevatur. Quantus
autem sit obedientiae fructus, ostenditur, cum subinfertur, Et
invenietis requiem animabus vestris. Obedientiae quidem disciplina
modo in labore est, sed in futuro fructum habet pacatissimum. Et
sciendum, quod quanto modo erimus obedientes patribus nostris, tanto
erit Deus obediens orationibus nostris, et tanto erit nobis jugum ejus
suave, et onus ejus leve. Scire quoque oportet, quia superbus et
impatiens disciplinae et obedientiae regulis subjacere non potest. In
eo enim quod elate vivit, caeteros despicit, et suis magis quam
alterius definitionibus obedire appetit: in eo autem quad impatiens
est, ipsa parva et levia dura et intolerabilia esse dijudicat, idque
solum rectum esse aestimat, quod obstinato corde conceperit: sensuque
proprio pro omnium utitur ratione. Isti tales fratres unanimes saepe
perturbant, litesque movent, nec volunt ad mensuram aliorum vivere,
nec sunt contenti his quibus contenta debet esse religiosa paupertas.
Et cum negligentius caeteris vivant, plus aliis volunt honorari
Hujusmodi rebelles et inobedientes animae frequenter in passionibus
suae carnis decidunt, et usque ad turpia opera dilabuntur, et ex his
plerique a societate fratrum et a sancto proposito miserabiliter et
damnabiliter discedunt. De talibus terribiliter clamat Petrus
apostolus: Si, inquit, fugientes coinquinationes mundi, his rursus
implicati superantur, facta sunt eorum posteriora pejora prioribus.
Melius enim erat eis non cognoscere viam justitiae, quam post
cognitionem retrorsum reverti ab eo quod illis traditum est sancto
mandato (II Petr. II, 20 et 21): hinc Dominus ait, Vae
illi per quem scandalum venit (Matth. XVIII, 7)! Quisquis
ergo talem se esse recognoscit, dum tempus corrigendi habet, ad
lacrymas et poenitentiam cito redeat, superbiam cum humilitate vincat,
impatientiam mansuetudine damnet, vitia in virtutes convertat, ne si
in malo perseverat, ad aeterna supplicia perveniat. Debemus ergo eam
quam professi sumus obedientiam et virtute et opere custodire. Quod
tunc agimus, cum eum qui nobis praeest, pro amore Dei honoramus atque
diligimus, et quidquid ab eo nobis praecipitur, tanquam ab ipso
coelesti Domino fuerit imperatum, libenter implere festinamus.
Praelatus enim Christi vices agit in monasterio: unde ipse suis
pastoribus ait, Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me
spernit (Luc. X, 16). Sicut enim gaudere debent, et magnum a
Domino praemium exspectare, qui libenter obediunt; quia quod ipsi
majorum jussu faciunt, hoc ipsi auctori Deo impendunt: sic nimirum
magnum a Deo judicium timere et exspectare debent, qui praelatorum
suorum jussa despiciunt; quia cum praelatus contemnitur, non ipse,
sed is in cujus loco positus est, contemptui habetur. Nec potest
Deus a nobis sine magno fructu honorari, nec despici sine magno
detrimento. Debet autem obedientia esse sine mora, non cum murmure,
neque cum tristitia animi, sed cum gaudio et hilaritate. Hilarem enim
datorem diligit Deus. Bonum autem quod cum tristitia fit, Deo non
est acceptabile, quia ipse magis est inspector cordis quam corporis.
Debet quoque obedientia esse usque ad mortem, quia usque ad mortem
Patri suo propter nos obedivit Christus. Ad hoc sanctum praeceptum
ipse suo exemplo noster Redemptor nos admonet, dicens, Tollite jugum
meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.
|
|