|
Timor Domini expellit peccatum. Per timorem Domini nascuntur multa
bona. Salomon ait, Principium sapientiae, timor Domini: et alibi
dicit, Beatus homo qui semper est pavidus (Prov. IX, 10;
XXVIII, 14). Per timorem Domini evadunt animae de poenis
inferni, et per amorem ejus invenitur gaudium sempiternum; quia timor
Domini et amor proximi charitas est. Qui autem charitatem habet,
Deum habet; et qui Deum habet, saecularia fugit. Qui Christum
diligit, infernum timet, et paradisum desiderat: ubi anhelat
pervenire, in quo sperat permanere, in quo non est timor de morte,
nec trepidatio de hoste. Qui Deum habet in se, diabolum repellit:
ergo per dilectionem Dei et proximi vita acquiritur aeterna. Amor
Dei in Deo permanere facit: Apostolus ait, Dilectio proximi malum
non operatur (Rom. XIII, 10). Unusquisque quod sibi fieri
non vult, alteri ne faciat: qui sic agit, peccatum non incurrit.
Qui terrenis se implicat, elongat se ab amore Dei. Nunquam divitiae
sine peccato acquiruntur in hoc saeculo. Si unus non perdit, alter
non acquirit: gaudet qui acquirit, tristatur qui amittit. Multi sunt
qui de alienis lacrymis eleemosynas facere se sperant, unum
exspoliant, alterum vestiunt: unum inanem faciunt; alium alienis
reficiunt. Eleemosyna cum iniquitate acquisita abominatio est apud
Deum. Qui de iniquitate misericordiam facere putat, nihil est apud
Deum. Quid dicemus, fratres charissimi, de illis divitibus qui
thesaurizant, et ignorant cui congregant ea (Psal. XXXVIII,
7); acquirunt terrena, et perdunt coelestia; lucrantur pecunias,
et perdunt animas; attendunt quid acquirunt, et non perpendunt quid
amittunt. Multi sunt qui in luce ambulare se putant, et foris claros
existere se existimant, cum peccatorum luto pleni, intus tenebrosi
persistant. O caeca cupiditas, quae a Christo animas separas! ut
ille dives qui quotidie epulabatur splendide, ante cujus januam
Lazarus jacebat mendicus. Mortuus autem dives in inferno est lapsus,
Lazarus vero est in sinum Abrahae elevatus (Luc. XVI).
Quare, miseri divites, non expavescitis, qui terrenas divitias
concupiscitis, et coelestes perditis? Qui tale exemplum non timet,
caecus ambulat. Jacobus apostolus dicit: Eia nunc, divites,
plorate et ululate in miseriis vestris, quae veniunt ad vos. Divitiae
vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis corrosa sunt.
Aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum vobis in
testimonium erit (Jacobi V, 1-3) Vae illis qui tales sunt.
Avarus misericordiam non habet; cupidus similis est inferno.
Infernus quantumcumque plus devorat, tanto magis cupit et desiderat:
sic et avarus nunquam satiabitur. Crescit vana potentia, crescit et
poena. Potentes potentiora tormenta patientur (Sap. VI, 7).
Quanto major honor datur, tanto majus periculum. Isti tales sunt
elati, superbi, vanitate pleni, luxuriosi, gulosi, et hominibus
magis placentes quam Deo. Hi sunt se ipsos amantes, gulae servientes
magis quam spiritualibus intendentes, corpus ornantes et animam
foedantes, carnalibus consentientes, spiritualia negligentes. Foris
se ornant, cum sint intus tabefacti. Aestimantes se esse sapientes,
cum sint stulti; quia sapientia hujus mundi apud Deum stultitia est
(I Cor. III, 19). Colligentes amicitias saeculares,
perdunt aeternales: dicit namque apostolus, Quicumque voluerit esse
amicus hujus saeculi, inimicus constituitur Dei (Jacobi IV,
4). Superbus negligit servire Deo, et servit diabolo; et Deo
inutilis est, diabolo similis. Vae qui verba divina despiciunt, et
falsas suggestiones amant! Dum veritatem spernunt, diabolicas
vanitates concupiscunt; dum terrena sequuntur, perdunt coelestia.
Vae illis quos tales infernus rapuerit. Qui dum tempus habent, et in
sua sunt potestate, non corrigunt se, nec emendant; cum mors
venerit, potentia illorum remanebit, et sola anima misera nonne in
infernum ibit? O fratres charissimi, quid dicemus de illis qui
voverunt, et non impleverunt? Melius est non vovere, quam post votum
promissa non reddere: melius est non promittere, quam fidem promissam
non adimplere. Multum tibi pejus fuerit, si non reddideris Deo quod
promisisti, quam si votum nunquam emisisses: dicit namque propheta,
Vovete et reddite Deo vestro (Psal. LXXV, 12): et in
Sapientia dicitur, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I,
11): et alibi Psalmista, Perdes omnes qui loquuntur mendacium
(Psal. V, 7): et alibi, Ex verbis tuis aut justificaberis,
aut condemnaberis (Matth. XII, 37). Multi enim, quod pejus
est, Dei promissa dimittunt diabolica fraude decepti, opera mala
sequuntur. Considerate ergo, fratres charissimi, vosmetipsos, et
cogitate ubi sint reges, ubi potentes, ubi amici, ubi parentes.
Ecce quomodo de tanta potentia vel laetitia tanta provenit miseria et
angustia, de tantis divitiis tot inopiae, de tanta satietate tanta
fames, de tam brevi delectatione tam longa tristitia, de tam brevi
vita tam longa mors, de tam exigua sanitate tam longa infirmitas, de
tam brevi luce tam longae tenebrae, de tam parva suavitate odoris vel
luxuriae, tantos recipientes dolores et fetores, et de vestimentorum
nostrorum abundantia ex qua largiri debuimus pauperibus, tantam
recipiemus nuditatem. Rogo vos, fratres charissimi, dum vobis
Dominus dat intellectum spiritualem, ut non ametis omne moriturum.
Date parum, et accipietis multum. Qui autem reliquerint omnia
propter Christum, centuplum accipient, et vitam aeternam
possidebunt. Et quia licet pauci sint, heu! hanc salutis viam
arripere volentes, eo quod multi sint vocati, pauci vero electi:
melius est tamen cum paucis ingredi ad vitam aeternam, quam cum multis
ad gehennam. Melius est modicum justo super divitias peccatorum
multas: auxiliante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et
imperium in saecula saeculorum. Amen.
|
|